De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Noli credere nec dicere nec docere \'quos dominus praedestinauit ad baptismum, praedestinationi eius eripi posse et ante defungi quam in eis fuerit quod omnipotens praedestinauit inpletum\', si uis esse catholicus. nescio qua hie enim potestas contra potestatem dei casibus datur, quibus inruentibus quod ille praedestinauit fieri non sinatur. hic error quanta errantem uoragine inpietatis absorbeat exaggerare non opus est, cum prudentem uirum et corrigi paratum breuiter ammonuisse sufficiat. tua quippe ista sunt uerba: habendam dicimus. inquis, de infantibus istius modi rationem, qui praedestinati baptismo uitae praesentis, antequam renascantur in Christo, praeueniuntur occiduo. ergone praedestinati baptismo uitae praesentis, antequam ad eum perueniant, praeueniuntur occiduo et praedestinaret deus quod futurum non fuisse praesciuit aut hoc futurum non fuisse nesciuit, ut eius aut praedestinatio frustraretur aut praescientia falleretur? uides quanta hinc dici possent, nisi quod paulo ante dixi tenerem, ut hinc te breuiter ammonerem.