De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Noli credere nec dicere nec docere \'infantes antequam baptizentur morte praeuentos peruenire posse ad originalium indulgentiam peccatorum\', si uis esse catholicus. exempla enim, quae te fallunt, uel de latrone qui dominum est confessus in cruce uel de fratre sanctae Perpetuae Dinocrate nihil tibi ad huius erroris sententiam suffragantur. latro quippe ille, quamuis potuerit iudicio diuino inter eos deputari, qui martyrii confessione purgantur, tamen etiam utrum non fuerit baptizatus ignoras. nam, ut omittam, quod creditur aqua simul cum sanguine exiliente de latere domini iuxta confixus potuisse perfundi atque huiusmodi sanctissimo baptismate dilui, quid si in carcere fuerat baptizatus, quod et postea persecutionis tempore nonnulli clanculo impetrare potuerunt? quid si et antequam teneretur? neque enim propterea illi publicae leges parcere poterant, quantum adtinet ad corporis mortem, quoniam diuinitus remissionem acceperat peccatorum. quid si iam baptizatus in latrocinii facinus et crimen incurrerat et non expers baptismatis, sed tamquam paenitens accepit scelerum ueniam quae baptizatus ammisit? quando quidem pietas tam fidelis et domino in animo eius et nobis in uerbis eius apparuit. nam si eos, de quibus 11011 scriptum est utrum fuerint baptizati, sine baptismo de hac uita recessisse contendimus, ipsis calumniamur apostolis, qui praeter apostolum Paulum quando baptizati fuerint ignoramus. sed si ipsos baptizatos esse per hoc nobis innotescere potuit, quod beato Petro dominus ait: qui lotus est, non indiget, ut lauet, quid de aliis, de quibus uel tale nihil legimus dictum, de Barnaba, de Timotheo, de Tito, de Sila, de Philemone, de ipsis euangelistis Marco et Luca, de innumerabilibus ceteris, quos absit ut baptizatos [*]( 1 Vinc. Victor; cf. pag. 310—312. 348,11 4 cf. Luc. 23,43 21 cf. Act. 9,18 24 Ioh. 13,10 ) [*]( 1 noli dicere noli docere BCITb 2 baptizarentur ABCU morte∗ H praeuentus A 3 citholici C 4 quid nomen A dn C dno D confessus est El 5 de fratre] defrem B perpetue B dinocrete (a s. e̜) H 6 diuino iudicio K 7 confessionem C 9 atqua C 10 confixos (o fin. ex u) H 11 delui B 12 clanculi H quod A 13partereC 14 potuerant A 16 incurreret.l expars C 17 ueniam quam Hb 18 ammLsit HT amisit BCb admisit E 19 apparu**it/ 21ipsiT 23beateC 24 lo∗∗tus DI ut] nisi ut bd pedes lauet bd 26 deTito] et ito A silia A silea BCHb sylea E phylemone A filemone DE ) [*]( LX. August. VIII pars I. Vrba et Zycha. ) [*]( 24 )