De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed adtende quid adhuc audeat, cui displicet in tanta huius profunditate quaestionis cautior quam scientior nostra cunctatio: ausim dicere, inquit, istos peruenire posse ad originalium indulgentiam peccatorum, non tamen ut caeleste inducantur in regnum, sicuti latroni confesso quidem sed non baptizato dominus non caelorum regnum tribuit, sed paradisum, cum utique iam maneret: qui non renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum, praecipue quia multas esse mansiones apud patrem suum dominus profitetur, in quibus designantur merita multa et diuersa mansorum, ut hic non baptizatus perducatur ad ueniam, baptizatus ad palmam, quae est parata per gratiam. cernis hominem paradisum atque mansiones, quae sunt apud patrem, a regno separare caelorum, ut etiam non baptizatis abundent loca sempiternae felicitatis. nec uidet. cum ista dicit, ita se nolle baptizati cuiuspiam paruuli mansionem a caelorum regno separare, ut ipsam dci patris domum uel aliquas partes eius inde separare non timeat; neque enim dominus Iesus in uniuersitate creaturae uel in qualibet uniuersitatis parte, sed: indomo patris mei, dixit, multae mansiones sunt. quomodo ergo erit in dei patris domo non baptizatus, cum deum patrem habere non [*]( 3.11 Vinc. Victor 13 cf. Luc. 23,43 15 Ioh.3, 5 17 cf. Ioh. 14, 2 27 Ioh. 14, 2 ) [*]( 3 praedistina.tos C 4 renascunturF nascantur E 5 aeu] siuc d alt. seu G 6 implere *** praedestinauit (in mg. quod) E ipse om. C 7 illi] ei b etpr. om. BCFb 11 uoce ausim inc. c. X b 13 sicuti A sicut in D sicut cet. quidem confesso G confessio B 15 minareturG fuerit (s. I.) renatus D 17 qua C muItos A 18 designatur 19 hinc D 20 qua. e. A carnes (e in i mut.) C paradisum om. BCGFmlb 21 atque] aque b 24 a om. BCGFml ipsa A 26 dns is ABC dns IIS (m. 2 IHS) F dns hisG Iesus om. b uniuersitate] uniuerse (?) BG 28 multa mansiones AD mans. multae cet. )

349
possit nisi renatus ? non sit ingratus deo, qui eum dignatus est a Donatistarum uel Rogatistarum diuisione liberare, ut ipsam domum dei patris quaerat diuidere et aliquam eius partem extra regnum caelorum ponere, ubi non baptizati ualeant habitare. et quo pacto ipse regnum caelorum se intraturum esse praesumit, de quo regno in quanta uult parte domum ipsius regis excludit? sed de latrone illo, qui iuxta dominum crucifixus sperauit in dominum etiam crucifixum, et de fratre sanctae Perpetuae Dinocrate argumentatur, quod etiam non baptizatis dari possit indulgentia peccatorum et sedes aliqua beatorum; quasi quisquam, cui non credere nefas esset, huic indicauerit quod non fuerint baptizati. de quibus tamen in eo libro, quem scripsi ad fratrem nostrum Renatum, plenius quid mihi uideretur exposui. quod tua dilectio poterit nosse, si non spreueris legere; nam ille petenti non poterit denegare.

Aestuat tamen iste atque horrendis suffocatur angustiis; adtentius enim fortasse quam tu quid mali dicat adtendit praeter Christi scilicet baptismum solui in paruulis originale peccatum. denique, ut aliquatenus in hac causa uel sero ad ecclesiae sacramenta confugiat: pro his sane, inquit, oblationes assiduas et offerenda iugiter sanctorum censeo sacrificia sacerdotum. habeto istum, si placet, etiam censorem, si parum fuerat habere doctorem, ut sacrificium corporis Christi etiam pro his offeras, qui Christo non sunt incorporati. rem quippe tam nouam atque a disciplina ecclesiastica et a regula ueritatis alienam cum libris suis auderet inserere, non ait \'puto\', non ait \'existimo\', non ait \'arbitror\', non ait saltem \'suggero\' uel \'dico\', sed \'censeo\',ut scilicet, si offenderemur nouitate seu peruersitate sententiae, terreremur [*]( 7 cf. Luc. 23, 43 12 cf. pag. 310, 19-312,31 20 Vinc. Victor; cf. pag. 310, 29-311, 1 ) [*]( 1 possint C 2 ad C, om.Dm1 donadistarum C rogatistarunt A rogatarū C diuersione C 6 praesumet E quanta (s. a add. u) F parte om. F 7 duo 0 8 crucifixoG sane ABCGFml 9 dinograteD diuocrate b (semper u pro n) argumtatus ABCG 11 quia si CG qu*asi.F 12 in] id C 13 uidetur A 17 uoce adtentius inc. c. XI b Attene uis A malidicat B maledicat CG 18 originali C 19 ut om.F hac] ac AC 22 concensorem C partQG dictorem G 23auferas A 25 ecclesiasticam A a om.CE 26 suis (s imt. ex t) B audere A audiretC eiestimo A 27 salutem A saltiEFml 28 terremur EG )

350
auctoritate censurae. uideris tu, frater, quomodo sustinere possis istum docentem; catholici tamen qui sanum sapiunt sacerdotes, quibus et te oportet adiungi, absit ut adquiescant istum audire censentem, quem potius optant resipiscentem ac dolentem et quod ista senserit, immo uero etiam scripserit correctione saluberrima paenitentem. sed hoc, inquit, exemplo Machabeorum in proelio cadentium astruo faciendum, qui cum furtim de interdictis auferrent atque in ipso certamine cecidissent, a sacerdotibus, ait, inuenimus hoc initum fuisse consilium, ut quorum animas ex uetito reatus obstrinxerat, sacrificiorum oblatio repararet. ita istuc dicit, quasi pro incircumcisis illa oblata legerit sacrificia, sicut haec nostra pro non baptizatis censuit offerenda. circumcisio quippe fuit illius temporis sacramentum, quod praefigurabat nostri temporis baptismum.

Verum tamen iste in sui comparatione qualis posterius apparuit tolerabilius adhuc errat. nam uelut paenituerit eum — non quod debuit paenitere, id est quod ausus fuerit asserere non baptizatis relaxari originale peccatum atque indulgentiam dari omnium peccatorum, ut in paradisum, hoc est locum tantae felicitatis, mittantur et beatas mansiones in domo dei patris habere mereantur, sed illud eum potius paenituerit, quod eis minoris beatitudinis extra regnum caelorum concesserit sedes —, adiunxit atque ait: aut si forte quispiam reluctetur latronis animae uel Dinocratis interim temporarie conlatum paradisum — nam superesse illis adhuc in resurrectione praemium regni caelorum quamquam sententia illa principalis obsistat, quia qui non renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum -, [*]( 6 Vine. Victor; cf. II Mach. 12,39-46 23 Vine. Victor 27 Ioh. 3, 5 ) [*]( 2 ista b 4 recensentem C qufi BCGFml ac dolent (in mg. al. dolent(i) b 5 correptione A (s. p. add. c) correctione C, bin mg. correptione BG, b in textu 6 macchabeorum A 9 init*um E consilium fuisse BCFGbd 10 uetito om. F obstrixeratA (s s. l.),G ita] ista BCFG istudEd lhegeritD 12 num A 15 posterior A 17 quid E dfbucrit F 20 beatis C 21 dei om.BCFGd 23 adiuncxit A aut] at E 24 uel om. A conlatam D 25 nam] iam b in om. G resuccione A 26 quOquam E 27 qui om. A renatis A 28 non om. A )

351
tamen teneat etiam meum in hac parte non inuidentis assen. sum, modo misericordiae praescientiaeque diuinae et effectum amplificet et affectum. haec uerba in secundo libro eius lecta descripsi. numquid in hac causa erroris audaciam, temeritatem, praesumtionem habere quispiam posset ampliorem? ipse sententiam dominicam recordatur, ipse commemorat, ipse suis litteris interponit, ipse dicit: quamquam sententia illa principalis obsistat, quia qui non renatus f uerit e x aqua et spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum, et audet tamen suae censurae leuare ceruicem contra sententiam principalem ! teneat, inquit, etiam meum non inuidentis assensum, qui dicit animas non baptizatorum temporarie mereri paradisum — propter has enim latronem atque Dinocratcm tamquam prae. scribendo uel potius praeiudicando commemorat —, in resurrectione autem in meliora transferri et regni caelorum percipere praemium, quamquam sententia, inquit, principalis obsistat. iam ergo ipse considera, quaeso te, frater, quisquis cuipiam praebet assensum aduersus auctoritatem sententiae principalis, quam sententiam merebitur principis!