An uero tu reprobare dubitabis, quod, cum de anima loqueretur: non uis, inquit, animam ex carne peccati contrahere [*]( 28 Vine. Victor; cf. lib. III 7,9 ) [*]( 1 infantie A paraloeticis A paralocticis (i s. oe) BF para boeticis C paraliticis DEU 2 menbris C ille A 5 seni A similitudinis BC reporiuntur C 6 disputant E 7 quida C hic C 9 quos D 10 suis moribus (in mg. aL 1 sibimet dissimilis est) 6 11 itaque E haccepta A uita F 12 commotata A commutataF ita-quos om.F animaC 13 ille ABCFGbd a quo bd ex quo E 15 ab isto didicisse credis E animcon (om. non) A tradicit A 16 uera E 17 aliundē C uidere b dicisse A 18 didici A 20 sim d 22 adhic A qui docere id possunt ab eis E existimore quęrendum A 23 ac A diseruit A deseruit G 26 est om. BCGFml reprobanda A 28 atiima BCG )
345
ualetudinem, ad quam uicissim sanctificationem uideas transire per carnem, ut per ipsam reparet statum, per quam perdiderat meritum? aut numquid quia baptismo corpus abluitur, non transit ad animam uel spiritum, quod creditur conferri per baptismum? merito ergo per carnem priscam reparat habitudinem, quam uisa fuerat paulisper amisisse per carnem, ut per eam incipiat renasci, per quam meruerat inquinari. uide in his uerbis quantum iste tuus doctor errauerit! dixit \'animam per carnem reparare statum, per quam perdiderat meritum\': habuit ergo anima aliquem statum et aliquod meritum bonum ante carnem, quod uult eam reparare per carnem, quando caro lauacro regenerationis abluitur; uixerat itaque alicubi ante carnem in statu et merito bono, quem statum et quod meritum perdidit, cum uenisset in carnem. dixit \'eam per carnem reparare habitudinem priscam, quam uisa fuerat paulisper amisisse per carnem\': habuit ergo ante carnem habitudinem antiquam — hoc est enim \'priscam\' — et ista qualis esse potuit nisi beata atque laudabilis habitudo? quam reparari per sacramentum baptismatis asseuerat, cum eam nolit ex illa originem trahere per propaginem, quam constat in paradiso aliquando fuisse felicem. quomodo igitur alio loco \'animam se\' dicit \'constanter asserere non ex traduce neque ex nihilo neque per semet ipsam neque ante corpus\'? ecce isto loco uult animas ante corpus alicubi uiuere tam beate, ut eadem illis per baptismum beatitudo reddatur, et tamquam sui rursus oblitus adiungit et dicit: ut per eam, id est per carnem, incipiat renasci, per quam meruerat inquinari. superius meritum significauerat bonum perditum fuisse per carnem, nunc autem significat malum meritum, quo factum est, ut ueniret uel mitteretur in carnem dicendo: per quam meruerat inquinari; si enim meretur inquinari, non est utique meritum bonum. dicat quid peccauit, antequam per carnem inquinaretur, ut per carnem inquinari
[*]( 11 cf. Tit. 3, 5 21. 25. 29 Vine. Victor ) [*]( 1 ualitudinem BCEFG 3 per baptismQ E ablutO E non om.E 4 trans- ferri E 8 errauerit doctor BCFGd crret doctorE reparere D 10 quod] sed quid E ea A, om. E 11 caro om. E regerationisG 12 uix eratft aliquibus A 14 eam] etiam D 16 habitudine mariti quam A enim om.G 18 seuerat A 19 proginem A originem BCFGb 21 se dicit om. A 29 si.E mereretur CF 31 ut] et Gb ) 346
mereretur; dicat, si potest, quod nullo modo potest, quia inuenire hic quid uerum dicat omnino non potest.
Item aliquanto post ait: anima itaque si peccatrix esse meruit, quae peccatrix esse non potuit, tamen neque in peccato remansit, quia in Christo praefigurata in peccato esse non debuit, sicut esse non potuit. rogo te, frater, putasne ista saltem postea legisti et considerasti et quid in recitante laudaueris uel unde post recitationem gratias egeris cogitasti? quid est, obsecro te: anima itaque si peccatrix esse meruit, quae peccatrix esse non potuit? quid est \'meruit\' et \'non potuit\', cum mereri hoc non posset, nisi peccatrix fuisset, non autem fuisset, nisi esse potuisset, ut ante omne malum meritum peccans inde sibi meritum faceret, unde ad alia peccata deserente domino perueuiret? an ideo dixit: quae peccatrix esse non potuit, quia, nisi in carnem ueniret, peccatrix esse non posset ? quid ergo meruit, ut eo mitteretur, ubi peccatrix esse posset, quo nisi uenisset alibi peccatrix esse non posset? dicat, quid meruit. si enim meruit esse peccatrix, aliquid iam peccauerat, unde mereretur iterum esse peccatrix; si autem nihil peccauerat, unde meruit esse peccatrix? sed haec fortassis obscura uideantur aut obscura esse iactentur, cum sint apertissima. neque enim dicere debuit, quod anima meruerit peccatrix esse per carnem, cuius nec bonum nec malum meritum repperire poterit ante carnem.
Sed ad manifestiora ueniamus. cum enim magnis coartaretur angustiis, quomodo animae originalis peccati uinculo teneantur obstrictae, si non ex illa trahunt originem, quae prima peccauit, sed eas puras ab omni contagione et propagatione peccati peccatrici carni creator insufflat, ne dicatur illi, quod sic insufflando eas deus efficit reas, primo de praescientia dei hanc opinionem munire temptauit, \'quod eis praeparauerit [*]( 3 Vine. Victor; cf. lib. I 8, 8. III 8, 11 9.14. 30 Vine. Victor ) [*]( 1 nullo] illo 4 naque C 5 potuit Fm2 6 potuit] debuitF ista om.F salti bis pos. semel eras. F, E 10 potuisset BCFQbd 14 carne EFG uenerit B 15 possit E eo om. F eo mitteretur] omitteretur BCG 16 potuit E 19 si autem—peccatrix om. ABCFGbd 20 pr. obscura] add. esse BCFGbd 22 meruit esse peccatrix E per] post E 24 manifesta.tiora CGFml 25 origenalis E uinclo E 27 puras] curas BC propagineG 28 illi om.C 29 deus eas E presentia G 30 redemptionem codd. praeter A )
347
redemtionem\'. in cuius redemtionis sacramento paruuli baptizantur, ut abluatur originale peccatum, quod de carne traxerunt; quasi facta sua deus emendet, quod eas insontes fecerat inquinari. sed posteaquam uentum est, ut de illis loqueretur, quibus tali non subuenitur auxilio et antequam baptizentur exspirant: in hoc, inquit, loco non me quasi auctorem spondeo, sed aliquid de exemplo conicio. habendam dicimus de infantibus istius modi rationem, qui praedestinati baptismo uitae praesentis, antequam renascantur in Christo, praeueniuntur occiduo. legimus enim, inquit, de talibus scriptum: raptus est, n e malitia mutet illius intelle ctum aut ne fictio d e cipi at animam eius. propter hoc c pr oper auit de medio in iquitatis illum educere; placita enim erat deo anima eius, et: consummatus in breui repleuit tempora longa a. quis istum dedignetur habere doctorem ? ergone paruuli, quos plerumque uolunt homines baptizari et. dum curritur, ante moriuntur, si retardarentur in ista paululum uita, ut baptizati continuo morerentur, malitia mutaret intellectum eorum et fictio deciperet animam eorum et, ne hoc eis contingeret, subuentum est illis, ut ante raperentur quam baptizarentur? in ipso ergo baptismate mutarentur in peius et fictione deciperentur, si post baptisma raperentur. o ammiranda atque sectanda, immo uero detestanda et exsecranda doctrina! sed hoc de uestra prudentia, qui affuistis, cum recitaret, iste praesumpsit et de tua maxime, ad quem scripsit et cui recitatos libros tradidit, ut credituros nos esse confideret de non baptizatis infantibus esse scriptum, quod de omnium sanctorum inmaturis aetatibus scriptum est, cum quibus male actum stulti arbitrantur, si de hac uita celeriter rapti
[*]( 5 Vinc. Victor 10 Sap. 4, 11. 14 14 Sap. 4, 13 ) [*](1 paruuli-traxcrunt om. A 2 abluanturG cotraxerunt E 3 fecercnt C 5 explrant A 7 conitio coniceo E instantibus BCFG huiusmodiiB 8 praedistinanti C 10 malicia utet A mutaret BCEFG 11 aut] ut D deciperctd 13 deo eratd 14 animā A expleuit E 15 longa] mnlta E 16 baptizare D 17 rctradarentur C paululum in ista E 19pr. illorum Id e*is (g er.) A 20 illLs est BCFGd raparenturC quam baptizarentur om.C 22 si—rapercntur om.C reparentur E 23 immo uero-exsccranda om. BCFGbd 24 recitare E iste (s. e add. a) F, e ex a G 25alt. et] ut C 26 libros om.F credituros uos] creditussuos BG creditursuos CF 27 ñ de E 28 inmutaris CG in maturis b est om.E 29acC ) 348
fuerint nec ad annos, quos homines pro magno diuino munere sibi exoptant, peruenire potuerint. quale est autem dicere \'infantes pracdestinatos baptismo uitae praesentis, antequam renascantur in Christo, occiduo pracueniri\', uelut aliqua uis fortunae seu fati siue cuiuslibet rei non permittat deum quod praedestinauit inplere? et quomodo ipse illos rapit, quia placuerunt illi ? an eos et ipse praedestinat baptizari et ipse quod praedestinauit non sinit fieri ?