Sed ad manifestiora ueniamus. cum enim magnis coartaretur angustiis, quomodo animae originalis peccati uinculo teneantur obstrictae, si non ex illa trahunt originem, quae prima peccauit, sed eas puras ab omni contagione et propagatione peccati peccatrici carni creator insufflat, ne dicatur illi, quod sic insufflando eas deus efficit reas, primo de praescientia dei hanc opinionem munire temptauit, \'quod eis praeparauerit [*]( 3 Vine. Victor; cf. lib. I 8, 8. III 8, 11 9.14. 30 Vine. Victor ) [*]( 1 nullo] illo 4 naque C 5 potuit Fm2 6 potuit] debuitF ista om.F salti bis pos. semel eras. F, E 10 potuisset BCFQbd 14 carne EFG uenerit B 15 possit E eo om. F eo mitteretur] omitteretur BCG 16 potuit E 19 si autem—peccatrix om. ABCFGbd 20 pr. obscura] add. esse BCFGbd 22 meruit esse peccatrix E per] post E 24 manifesta.tiora CGFml 25 origenalis E uinclo E 27 puras] curas BC propagineG 28 illi om.C 29 deus eas E presentia G 30 redemptionem codd. praeter A )
347
redemtionem\'. in cuius redemtionis sacramento paruuli baptizantur, ut abluatur originale peccatum, quod de carne traxerunt; quasi facta sua deus emendet, quod eas insontes fecerat inquinari. sed posteaquam uentum est, ut de illis loqueretur, quibus tali non subuenitur auxilio et antequam baptizentur exspirant: in hoc, inquit, loco non me quasi auctorem spondeo, sed aliquid de exemplo conicio. habendam dicimus de infantibus istius modi rationem, qui praedestinati baptismo uitae praesentis, antequam renascantur in Christo, praeueniuntur occiduo. legimus enim, inquit, de talibus scriptum: raptus est, n e malitia mutet illius intelle ctum aut ne fictio d e cipi at animam eius. propter hoc c pr oper auit de medio in iquitatis illum educere; placita enim erat deo anima eius, et: consummatus in breui repleuit tempora longa a. quis istum dedignetur habere doctorem ? ergone paruuli, quos plerumque uolunt homines baptizari et. dum curritur, ante moriuntur, si retardarentur in ista paululum uita, ut baptizati continuo morerentur, malitia mutaret intellectum eorum et fictio deciperet animam eorum et, ne hoc eis contingeret, subuentum est illis, ut ante raperentur quam baptizarentur? in ipso ergo baptismate mutarentur in peius et fictione deciperentur, si post baptisma raperentur. o ammiranda atque sectanda, immo uero detestanda et exsecranda doctrina! sed hoc de uestra prudentia, qui affuistis, cum recitaret, iste praesumpsit et de tua maxime, ad quem scripsit et cui recitatos libros tradidit, ut credituros nos esse confideret de non baptizatis infantibus esse scriptum, quod de omnium sanctorum inmaturis aetatibus scriptum est, cum quibus male actum stulti arbitrantur, si de hac uita celeriter rapti
[*]( 5 Vinc. Victor 10 Sap. 4, 11. 14 14 Sap. 4, 13 ) [*](1 paruuli-traxcrunt om. A 2 abluanturG cotraxerunt E 3 fecercnt C 5 explrant A 7 conitio coniceo E instantibus BCFG huiusmodiiB 8 praedistinanti C 10 malicia utet A mutaret BCEFG 11 aut] ut D deciperctd 13 deo eratd 14 animā A expleuit E 15 longa] mnlta E 16 baptizare D 17 rctradarentur C paululum in ista E 19pr. illorum Id e*is (g er.) A 20 illLs est BCFGd raparenturC quam baptizarentur om.C 22 si—rapercntur om.C reparentur E 23 immo uero-exsccranda om. BCFGbd 24 recitare E iste (s. e add. a) F, e ex a G 25alt. et] ut C 26 libros om.F credituros uos] creditussuos BG creditursuos CF 27 ñ de E 28 inmutaris CG in maturis b est om.E 29acC ) 348
fuerint nec ad annos, quos homines pro magno diuino munere sibi exoptant, peruenire potuerint. quale est autem dicere \'infantes pracdestinatos baptismo uitae praesentis, antequam renascantur in Christo, occiduo pracueniri\', uelut aliqua uis fortunae seu fati siue cuiuslibet rei non permittat deum quod praedestinauit inplere? et quomodo ipse illos rapit, quia placuerunt illi ? an eos et ipse praedestinat baptizari et ipse quod praedestinauit non sinit fieri ?