De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Item aliquanto post ait: anima itaque si peccatrix esse meruit, quae peccatrix esse non potuit, tamen neque in peccato remansit, quia in Christo praefigurata in peccato esse non debuit, sicut esse non potuit. rogo te, frater, putasne ista saltem postea legisti et considerasti et quid in recitante laudaueris uel unde post recitationem gratias egeris cogitasti? quid est, obsecro te: anima itaque si peccatrix esse meruit, quae peccatrix esse non potuit? quid est \'meruit\' et \'non potuit\', cum mereri hoc non posset, nisi peccatrix fuisset, non autem fuisset, nisi esse potuisset, ut ante omne malum meritum peccans inde sibi meritum faceret, unde ad alia peccata deserente domino perueuiret? an ideo dixit: quae peccatrix esse non potuit, quia, nisi in carnem ueniret, peccatrix esse non posset ? quid ergo meruit, ut eo mitteretur, ubi peccatrix esse posset, quo nisi uenisset alibi peccatrix esse non posset? dicat, quid meruit. si enim meruit esse peccatrix, aliquid iam peccauerat, unde mereretur iterum esse peccatrix; si autem nihil peccauerat, unde meruit esse peccatrix? sed haec fortassis obscura uideantur aut obscura esse iactentur, cum sint apertissima. neque enim dicere debuit, quod anima meruerit peccatrix esse per carnem, cuius nec bonum nec malum meritum repperire poterit ante carnem.