De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed quid dicit, cui hoc quod praelocutus est contigit? namque, ut istam quaestionem sibi proponeret, ait: alia substruuntur obprobria querulis murmurationibus oblatrantum et excussi quasi quodam turbine identidem inter immania saxa conlidimur — hoc si ego de illo dicerem forsitan succenseret; uerba sunt eius—: quibus praemissis proposuit quaestionem, in qua ipsa saxa, quibus conlisus naufragauit, ostenderet. ad hoc enim perductus est et tam horrendis cautibus inlatus, inpulsus, infixus, ut eruere sc nisi emendando quod dixit omnino non possit non ualens ostendere, quo merito anima sit facta peccatrix, quam dicere non timuit ante omne suum peccatum meruisse fieri peccatricem. quis tam immane supplicium meretur sine peccato, ut in aliena iniquitate conceptus, antequam exeat de uisceribus matris, iam non sit sine peccato? de hac autem poena paruulorum animas, qui regenerantur in Christo, nullis eorum praecedentibus meritis gratuita liberat gratia; alioquin gratia iam non est gratia. proinde iste homo ualde intellegens, cui displicet in tanta profunditate etsi non docta, tamen cauta nostra cunetatio. dicat, si potest, in hanc poenam quo peruenerit anima merito, de qua poena liberat gratia sine merito; dicat, ut quod dixit [*]( 9 Vinc. Victor 23 Rom. 11,6 ) [*]( 1 sed-pcccato in ras. m2M 2 meruit (\' 5 libcrauerit d 8 quid] qui U quod om.F 9 namque—alia om.F sibi quaestionem E sibi om. G praeponeret BEM et ait E subtrauntur A subtrahuntur (in mg. struutur C, EFm1b 10 quaerulis AB oblatraatium DFGMbd 11 idemtidem ABC deutidem D ide idē G 12 dicere.1I succenseret C (s s. c ml) suscenseretD censeret.l/ 13 promissis E 15 orrendis D lSfiereC 19 peccatū alieno A 20 inquitate C iam—animas om.O 21 ae AM 22 quę E regeneratur G 23 gratiam G alioquin-est gratia E in mj. ml 24 nihil ualde E 23 ta incauta E 26 p̄uonerit M 27 dixit] dicit b )

310
aliqua, si ualucrit, ratione defendat. non enim hoc exigerem, nisi ipse dixisset. quod anima meruerit esse peccatrix. dicat meritum cius utrum bonum fuerit anne malum. si bonum, quo merito bono uenit in malum? si malum, unde aliquod malum meritum ante omne peccatum? item dico: si bonum, non ergo cani gratis, sed secundum debitum liberat gratia, cuius praecessit meritum bonum, ac sic gratia iam non erit gratia; si autem malum, quaero quod sit. an quod uenit in carnem, quo non uenisset, nisi apud quem non est iniquitas ipse misisset? numquam igitur nisi se in peiora praecipitans hanc suam sententiam molietur astruere, qua dixit, quod anima meruerit esse peccatrix. et de his quidem paruulis, quorum in baptismo diluitur originale peccatum, inuenit qualitercumque quod diceret, quoniam praescientia dei praedestinatis in uitam aeternam nihil obesse potuisset paulisper alieno inhaerere peccato. quod tolerabiliter diceretur, si non iste uerbis suis inplicaretur dicens quod meruerit anima esse peccatrix. unde se omnino non liberat, nisi hoc eum dixisse paeniteat.

De illis autem paruulis qui morte praeueniuntur, priusquam baptizentur in Christo, cum respondere uoluissct, ausus est \'cis promittere non solum paradisum, uerum etiam regnum caelorum\' non inueniens, qua exiret, ne deum animas innocentes dicere cogeretur aeterna morte damnare, quas nullo merito praecedente peccati carni inserit peccatrici. sed utcumque sentiens quid mali dixerit sine ulla Christi gratia redimi animas paruulorum in aeternam uitam regnumque caelorum et in eis posse solui originale peccatum sine Christi baptismo, in quo fit remissio peccatorum, uidens ergo, in quam se profunditatem naufragosi gurgitis iecerit: sane, inquit, pro eis oblationes assi- [*]( 6 cf. Rom. 4, 4 7 cf. Rom. 11,6 9 cf. II Par. 19, 7. Rom. 9, 14 21Vinc. Victor 24 cf. Rom. 8,3 27 cf. Marc. 1, 4 2!) Vinc. Victor ) [*]( 1 uolvierit Eb exigeremus Eb 2 meruit EGJI 3 an EG qued D 4 inde A 6 gratis] gratuita gratia b liberet C 8 uenit bis pon. G quo] quod M 10 impeiora.M 11 moliretur CEGb dicit b meruit ABCEFGbd 12 et] quod b 13 inde uenit M dicere M 14 praedistinatLs C (e s. pr. i ml) 15 alienos M inhaere A 16 quod om. A 18 dixisset M 19 prae I untur M 24 praecedentis C (e s. i ml) carnis ABCG 25 qud (d s. exp. i) F maledixerit F animas redimi BG 21 originali A baptismo Christirf qua A BCG 28 se om. E 29 naufrago si C )

311
duas et offerenda iugiter sanctorum censeo sacrificia sacerdotum. ecce aliud, unde numquam exiturus est, nisi eum dixisse paeniteat. quis enim offerat corpus Christi nisi pro eis, qui membra sunt Christi? ex quo autem ab illo dictum est: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest intrare in regnum d e i, et alio loco: qui perdiderit animam suam propter m e, inueniet e a m, nemo fit membrum Christi nisi aut baptismate in Christo aut morte pro Cliristo.