De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Vnde et latro ille non ante crucem domini sectator, sed in cruce confessor, de quo nonnumquam praeiudicium captatur siue temptatur contra baptismatis sacramentum, a Cypriano sancto inter martyres computatur, qui suo sanguine baptizantur, quod plerisque non baptizatis feruente persecutione prouenit. tanto namque pondere appensum est tantumque ualuit apud eum, qui haec nouit appendere, quod confessus est dominum crucifixum, quantum si fuisset pro domino crucifixus. tunc enim fides eius de ligno floruit, quando discipulorum marcuit, nisi, cuius mortis terrore marcuerat, eius resurrectione reuiresceret. illi enim desperauerunt de moriente, ille sperauit in commoriente; refugerunt illi auctorem uitae, rogauit ille consortem poenae; doluerunt illi tamquam hominis mortem, credidit ille regnaturum esse post mortem; deseruerunt illi sponsorem salutis, honorauit ille socium crucis. inuenta est in eo mensura martyris, qui tunc in Christum credidit, quando defecerunt qui futuri erant martyres. et hoc quidem oculis domini clarum fuit, qui non baptizato tamquam niartj-rii sanguine abluto tantam felicitatem statim contulit. sed etiam nostrum quis non consideret, quanta [*]( 3 cf. Luc. 22,19 cf. I Cor. 6, 15. Eph. 5, 30 4 Ioh.3,5 6Matth. 10,39 10 cf. Luc. 23, 42 12 cf. Cypriani EpLst 73 (CSEL III p. 2 pag. 796) cf. Retract. I 25 II 44 (CSEL XXXVI 125. 153). De baptismo IV 22, 29(CSEL LI 257) 21 cf. Matth. 26, 56 27 cf. Luc. 23, 43 ) [*]( 1 offerendas M 2 nlsi] unde C 3 nisi-Christi E in mg. m1 his E 4 nisi qui M 5 fuerat A spiritu sancto b 6 in om. b 8 menbrum A 10 cru crucS M 11 piudicio C 12 cipnanoG 13 computantur CEG in suo E 14 feruente D (er s. eras. lilt.) praeueniente M persequutione AC 19 eius] cuius E reuiseresceret C reuiuesceret D reuiuisceret E, b in mj. 21 consorte M 23 sponsore A (e ex u corr. xtid.), alt. 0 ex u, re in ras. E 28 qui A )
De fratre autem sanctae Perpetuae Dinocrate nec scriptura ipsa canonica est nec illa sic scripsit uel quicumque illud scripsit, ut illum puerum, qui septennis mortuus fuit, sine baptismo diceret fuisse defunctum, pro quo illa imminente martyrio creditur exaudita, ut a poenis transferretur ad requiem. nam illius aetatis pueri et mentiri et uerum loqui et confiteri et negare iam possunt. et ideo cum baptizantur, iam et symbolum reddunt et ipsi pro se ad interrogata respondent. quis igitur scit, utrum puer ille post baptismum persecutionis tem-\' pore a patre impio per idololatriam fuerit alienatus a Christo, propter quod in damnationem mortuus ierit nec inde nisi pro Christo moriturae sororis precibus donatus exierit? [*]( 12 cf. Aug. De hacresibus cap. 88 (XLII 48 M) 30 cf. Rom. 5,16 ) [*](1 uiuentem C 2 hunc A 3 inquit C(exp.m1) 6 nquoniam C 8 praesciebatur E 12 haeresis ACE 13 quod M 15 con cufiteamnr A 18 est C peoto A 19 innectant M eum] enim M 21 sic om. M 22 fucrit A est E fuerat d 23 qua M 24 transferetur BCFmlM 26 iam et] etiam E simbulum A simbolum BCGM 28 sit D 29 idolatriam D 30 mortis BCFO,b in lexhi inde nisi pro] indenis in C )