De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Vt enim iam incipiam demonstrare, quae praecipue sint in eius disputatione uitanda, \'animam\' dicit \'a deo quidem factam nec dei esse partem sine naturam\', quod omnino uerum est. sed cum eam non uult ex nihilo factam fateri et aliam nullam creaturam unde sit facta commemorat atque ita illi dat auctorem deum, ut neque ex nullis exstantibus, id est ex nihilo, neque ex aliqua re, quae non est quod dens est. sed \'de se ipso eam fecisse\' credatur, nescit eo se reuolui, quod declinasse se putat, ut scilicet nihil aliud anima quam dei natura sit ac sic consequenter et de dei natura fiat aliquid [*]( 9 cf. Tit. 2, 2 19. 25 Vinc. Victor ) [*](2 ci quae C (q. s. quae ml) obtandum ACEG 4 disserta BCE,D ex corr. deserta C in om. A BCFmlG 5 emcndenda Fm1 a nimia] anima CG animi M animisF (alt. i s. l, s s. a m2) 8 amoueatur M habeamus F enim om.E 9 spumeo C 10 disperandum C 11 ad om.D 13 quid AC qui BO qui∗F iuuenis] in uenis C habet minus E 14 peritiaeF (ae s. I. m\'J) 15 dequoquat CM est molestum d 1G cum] uero E persuadetur b 17 in om. A poculo A (c exp) 20natura.l/ 22data uictorem C 23 ex-neque in mg.D extantibus CEM 24 ut neque E 25 se s.l.DFm2. om. EM nescite os ere uolui C se eo G se om.Fml resolui E 26 quo B 27 natura. om. A sic] si CM de om.G fiet E ) [*]( LX. August. VIII pars I. Vrba et Zycha. ) [*]( 20 )

306
ab eodem deo, cui faciendo materia, de qua facit, sit ipse qui facit, ac per hoc et dei sit natura mutabilis et mutata in deterius eiusdem ipsius dei ab eodem ipso deo natura damnetur. quod pro tua fideli intellegentia quam non sit opinandum et quam sit a corde catholico secludendum longcque fugiendum uides. ita quippe anima uel de flatu facta uel dei flatus factus est ipsa, ut non de ipso sit, sed ab ipso de nihilo creata sit. neque enim sicut homo, quando sufflat, non potest de nihilo flatum facere, sed quem de isto acre ducit, hunc reddit, ita deo putandum est auras aliquas circumfusas iam fuisse, quarum exiguam quandam particulam spirando traheret et respirando refunderet, quando in hominis faciem sufflauit eique illo modo animam fecit. quod et si ita esset, nec sic dc ipso, sed de subiacenti re aliqua flabili posset esse quod flauit. sed absit, ut negemus omnipotentem dc nihilo flatum uitae facere potuisse, quo fieret homo in animam uiuam. atque in eas contrudamur angustias, ut uel iam fuisse aliquid, quod ipse non esset, unde flatum faceret, opinemur uel quod mutabile factum uidemus dc se ipso eum fecisse credamus. quod enim de ipso est, necesse est ut eiusdem naturae sit, cuius ipse est, ac per hoc etiam inmutabile sit; anima uero, quod omnes fatentur, mutabilis est: non ergo de ipso, quia non est inmutabilis sicut ipse. si autem de nulla alia re facta est, de nihilo facta est procul dubio, sed ab ipso.