De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

I Habet enim eloquium, quo possit explicare quae sentit. unde cum illo agendum est eique optandum, ut recta sentiat. ne faciat esse delectabilia, quae sunt inutilia et quae diserta dixerit uera dixisse uideatur; quamuis et in ipso eloquio habeat multa emendanda et a nimia exundantia reprimenda, quod in illo tibi quoque ut uiro graui, sicut tua indicant scripta, displicuit. sed hoc uel facile corrigitur uel sine detrimento fidei a lenibus mentibus amatur, toleratur a granibus; habemus enim iam quosdam spumeos in sermone, sed in fide sanos. non itaque desperandum est etiam hoc in isto, quamuis sit tolerabile, si permanserit posse tamen expurgari et temperari atque ad integrum et solidum uel perduci uel reuocari modum. praesertim quia iuuenis esse perhibetur, ut quod minus habet peritia suppleat diligentia et quod cruditas loquacitatis eructat. aetatis maturitas deeoquat. illud molestum est et periculosum uel] perniciosum, si, cum laudatur eloquentia persuadeatur insipientia et in pretioso poculo bibatur pestifera potio.