Nunc uideamus illud de Genesi testimonium, ubi facta mulier de latere uiri adducta est ad eum et dixit: hoc nunc os ex ossibus meis is et caro de carne [*]( 4 Act.17,26 lORom.5,12 20 Ps. 64,3 23cf. Act. 17,25 31 Gen. 2, 23 ) [*]( listchincE 3hicF 4 est om. M 6 uerum est E ista C 12 significare BC,F (nt. s. r) 11 ubiAUFmlG homines om. M lGaperteC 18 ct-eaim totum in mg. M ex tota A diuine loqui a A diuine loquia C eloquentia R 19 consueuerunt d 21 totus tn ras. E 22 alt. sepultus D in hoc s. I. E 24 secundum bis pus. semel eras. U 25 moneat A 26 probaginc A 29 genesy E tcstiniu A 31 *os G, om. M ex] de E hossibusO )
330
m ea. hoc quippe iste putat, \'quod dicere debuerit Adam: "anima ex anima mea" uel: "spiritus de spiritu meo", si etiam hoc de illo tractum esset\'. sed illi qui propaginem asserunt animarum, hinc se putant inuictius suam munire sententiam, quia, cum scriptum sit detraxisse deum costam de latere uiri eamque aedificasse in mulierem, non est additum, quod in eius faciem sufflauerit flatum uitae; ideo, inquiunt, quia iam de uiro fuerat animata. nam si non fuisset, nequaquam nos, inquiunt, sancta scriptura huius rei cognitione fraudasset. ad illud uero quod ait Adam: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea nec ait: \'spiritus\' uel \'anima de spiritu meo\' uel \'de anima mea\', sic ab cis responderi potest. quemadmodum superius demonstratum est, ut a parte totum intellegatur hoc dictum \'os et caro mea\', sed quae animata fuerint detracta, non mortua. neque enim hoc omnipotentem facere potuisse ideo negandum est, quia nullus hominum potest aliquid cum anima de humana carne praecidere. nam quod Adam secutus adiunxit: haec uocabitur mulier, quia d e u i r o s u o s u m p t a c s t, cur non ait potius, unde opinio confirmaretur istorum: \'quoniam de uiro suo caro eius sumpta est\'? hic itaque illi qui contra sentiunt possunt diccre, quia non scriptum est carnem mulieris, sed mulierem de uiro suo sumptam. totam debere accipi cum anima et spiritu. nam etsi anima sexu caret, non tamen quando appellantur mulieres excepta anima eas necesse est intellegi. alioquin non ita se ammonerentur ornare: non in tortis crinibus aut auro uel margaritis aut ueste pretiosa, sed quod decet, inquit, mulieres promittentes pietatem per bonam conuersationem. utique pietas intus est in anima
[*]( 1 Vinc. Victor 10 Gen. 2, 23 18 Gen. 2, 23 26 I Tim. 2, 9. 10 ) [*](1 putat iste bd ad amā M 2 etiam] iam D, om. G hoc setnel eras. M 3 traetatum E 4 inuictos M 5 sit] est DM 7 qui C 8 anima ita C 9 huis A eius D 10 hos ex hossibusO 12 uel] add. anima Eb responderi ab eisE habeis M 13 aperte E 14 non fuerint B non fuerint G 19 de uiro in mg. mlE cur] quae ABCFG 21 utique b illi om. M 22 est scriptum b uiro sumptam sno b 23 totum deberi E siet G 24 appellentur A appellatur M 27 uestem C 29 est intus E ) 331
ucl in spiritu, et tamen mulieres appellatae sunt, etiam ut se intus ornarent, ubi nullus est sexus.
Cum itaque isti sic inter se alternante sermone certauerint, ego inter cos sic iudieo, ut, ne incognitis fidant et temere audeant affirmare quod nesciunt, utrosque commoneam. si enim scriptum esset : \'insufflauit flatum uitae in faciem mulieris et facta est in animam uiuam\', nec sic esset iam consequens, ut non propagaretur ex parentibus anima, nisi etiam de filio eorum hoc scriptum similiter legeretur. fieri enim potuit, ut membrum non animatum de corpore extractum indigeret animari, filii uero anima ex patre per matrem propaginis transfusione traheretur. cum uero tacitum est, occultatum est, non negatum, sed neque affirmatum. ac per hoc sicubi forte non tacitum est, clarioribus documentis est astruendum. unde nec illi, qui defendunt animarum propaginem, ex co, quod non sufflauit deus in faciem mulieris, aliquid adiuuantur nec illi, qui eam negant, ideo quia non dixit Adam: \'anima de anima mea\', debent sibi persuadere quod nesciunt. sicut enim eadem non soluta, sed manente quaestione potuit tacere scriptura, quod mulier deo sufflante sicut uir eius acceperit animam, sic eadem non soluta, sed manente quaestione potuit tacere scriptura, ut Adam non diceret: \'anima de anima mea\'. ac per hoc, si primae mulieris anima ex uiro est, a parte totum significatum est, ubi legitur: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea, cum tota ex uiro, non caro sola sit sumpta. si autem non est ex uiro, sed eam deus insufflauit sicut uiro, a toto pars significata est, ubi legitur: de uiro suo sumpta est, eum caro eius, non tota sit sumpta.
Quapropter, cum his testimoniis, quod ad hanc rem pertinet, utique ambiguis non soluatur haec quaestio, illud tamen scio sic argumentari homines, qui ex hoc putant animam [*]( 23. 27 Gen. 2, 23 ) [*](1 in om. E 3 certauerit A 5audeaudeantM commoneantG S filiocorumj iiliorum E alionim F 9 relegeretur E 10 filii-tacitum est om. A 13 est om. E 14 ducumtis -1/ (cu s.l.) 16 eum F 18 questione—sufflante in mg. M 19 sufflāte in ras. E 20 cade A 21 amā de animā M 22 apcrte E 23 *os(! ex] do E hossibus U 24 carne M (ne s. eras. o) 25 est om. M 27 suo om. M 29 que- pcrtinent b 30 pertinent E ambiguiis A ab ambiguis M hec quostio m mg. E )
332
mulieris non esse de anima uiri, quia non est dictum: \'anima de anima mea\', sed: caro carne mea, quemadmodum argumentantur Apollinaristae uel quicumque sunt alii aduersus animam domini, quam propterea negant, quia scriptum legunt: uerbum caro factum est. \'si enim et anima\', inquiunt, \'ibi esset, debuit dici: uerbum homo factum est\'. sed istis propterea dicitur carnis nomine solere scripturam totum hominem nuncupare — sieuti est: et uidebit omnis caro salut a r e d e i; non enim caro sine anima uidere aliquid potest —, quia plurimis aliis sanctarum scripturarum locis non solam carnem, uerum etiam animam humanam, id est rationalem, inesse homini Christo sine ulla ambiguitate monstratur. unde et isti, a (quibus animarum propago defenditur, possent accipere a parte totum esse dictum: os de ossibus us mis et caro de carne mea, ut illic intellegeretur et anima, quemadmodum uerbum carnem factum non sine anima accipimus, si, quemadmodum alia testimonia docent habere humanam animam Christum, ita et isti aliquibus non ambiguis testimoniis propaginem astruerent animarum. pari uice igitur ammonemus etiam hos, qui animarum propaginem destruunt, ut nonas a deo sufflari animas certis documentis asserant et tunc illud, quod dictum est: os ex ossibus meis et caro de carne mea, non tropice a parte totum. ut simul intellegatur et anima, sed proprie de sola carne dictum esse defendant.