De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Disce, inquit, ecce apostolus docet. discam plane, si apostolus docet — non enim nisi deus per apostolum docet —, sed quid est tandem quod docet apostolus? ecce, inquit, cum Atheniensibus loqueretur, hoc constanter exposuit dicens: cum ipse det omnibus uitam et spiritum. quis enim hoc negat? sed intellege, inquit, quod ait apostolus. \'det\', inquit, non dedit ad infinitum et iuge tempus reuocans, non de praeterito et perfecto pronuntians. et quod sine cessatione dat. semper dat, sicut semper est ipse qui dat. uerba eius posui, sicut in eorum quos misisti secundo libro eius inueni. ubi primum uide quo progressus fuerit, dum nititur affirmare quod nescit. ausus est enim dicere deum non nunc solum atque in isto tantummodo saeculo, sed per infinitum tempus sine cessatione atque omnino semper animas nascentibus dare. semper. inquit, dat, sicut semper est ipse qui dat. quid apostolus dixerit, quia satis apertum est, me intellegere absit ut negem; quod autem iste dicit, debet etiam ipse intellegere contra fidem esse christianam atque ulterius cauere ne dicat. cum enim mortui resurrexerint, iam nemo nascetur; atque ideo tunc non dabit nascentibus animas, sed eas quas dat in isto saeculo cum corporibus iudicabit. non ergo semper dat, quamuis semper ipse sit qui nunc dat. nec tamen quoniam beatus apostolus non dixit \'dedit\', sed \'det\', inde conficitur quod uult isto conficere non eum ex propagine animas dare. ipse quippe dat, etiam si de propagine dat, quia et corporis membra et corporis sensus et corporis formam et corporis omnino substantiam ipse hominibus dat, quamuis ex propagine det. neque enim quia dominus ait: si faenum agri, quod hodie est et [*]( 4. 7.18 Vinc. Victor 8 Act. 17, 25 31 Matlh. 6, 30 ) [*]( 1 a uoce sciam inc. c. XV I b etiam om. b 2 uolueris A istud fatear Eb 4 alt. discat M 6 tant undē E aplos C 7 loquitur E 9 negat] legat--1 ait] agit A 10 inquit] in quo id F iunge fi 12 est ml ex ipse M proposui E posuit M 15 dum M 18 ipse est E quid] quod A 21 clirUtianum A 22 iam] tam M nascitur fi 25 ipse semper aitABCFGbd quoniam] quod M 2G sedet A 27 coniicire M nec A 31 foenum FM fenum praet. A cet. )

326
cras in clibanum mittitur, deus sic uestit, nec ait \'uestiuit\', sicut primum quando instituit, sed ait \'uestit\', quod et nunc facit, ideo negabimus lilia de origine sui generis procreari. quid si ergo sic etiam anima et spiri\';us hominis et a deo datur, quamdiu datur, et tamen ex propagine sui generis datur? quod ego nec defendo nec refello. sed si defendendum est uel refellendum, perspicuis, non ambiguis testimoniis id agendum esse commoneo. nec propterea sum pecoiibus insensatis comparandus, quia hoc me nondum scire pronuntio, sed potius cautis hominibus, quia non audeo docere quod nescio. istum autem non ego uicissim quasi rependens maledictum pro maledicto pecoribus comparo, sed tamquam filium moneo, ut quod nescit se nescire fateatur neque id quod nondum didicit docere moliatur, ne comparetur non pecoribus, sed illis hominibus, quos dicit apostolus uolentes esse legis doctores non intellegentes? neque quae quuntur neque de quibus affirmant.

Nam unde est, quod ita scripturas. de quibus loquitur, non curat aduertere, ut cum legerit homines esse ex deo. non eos etiam secundum corpus, sed \'tantum secundum animam et spiritum ex deo esse\' contendat? quod enim ait apostolus: ex ipso sumus, non uult iste ad corpus, sed tantum ad animam et spLitum esse referendum. si ergo ex deo non sunt corpora, falsum est quod scriptum est: ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. deinde ubi dicit idem apostolus: sicut enim mulie - ex uiro ita et uir per mulierem, exponat nobis iste quam propaginem significare noluerit, animae an corporis an utriusque; sed non uult \'esse animas ex propagine\': restat ergo, ut [*]( 8 cf. Ps. 48,13 15 I Tim. 1, 7 20. 29 Vinc. Victof \' 22 Act. 17, 28 24 Rom. 11,36 2G 1 Cor. 11, 12 ) [*](1 sic-instituit om. Dm1 3 negatiimus E 4 pr. et om. A C pr. nonG 7 ambicuis A R sum om. D pee. ins. sum bd 9 seire nondmnO noudum me scirc M praenuntio M 10 decorare M lliustumF rephendens E 12 pro maledictum.4 pecoribus in mg. E meneo C 13 pr. quod otn. M 16 locuntur CDEFG 18 istaC 20 eos om. M 21 spm esse referendum; Si ergo ait apls. ex ipso su; Non uult iste ad corpus quod scriptu e A agit C 24 pr. est] esse C 26 idein (s. L) aph idem B apostolus idem G idem om. M )

327
secundum ipsum atque omnes, qui animarum propaginem destruunt. corpus tantum masculinum et femininum significarit apostolus dicens: sicut enim mulier ex uiro ita et uir per mu lierem. quia mulier ex uiro facta est, ut etiam uir per mulierem postea nasceretur. si ergo haec apostolus dicens non etiam animas et spiritus, sed tantum corpora utriusque sexus uolebat intellegi, cur continuo subiunxit: omnia autem ex deo. nisi quia et corpora ex deo? ita quippe ait: sicut enim mulier ex uiro ita et uir per mulierem. omnia autem ex deo. eligat ergo iste unde sit dictum. si do corporibus. profecto et corpora ex deo sunt. quid est ergo. quod ubicumque iste in scripturis legit \'ex deo\', quando de hominibus agitur, non et corpora, sed tantum animas et spiritus uult intellegi? si uero quod dictum est: omnia autem ex deo, et de corpore utriusque sexus et de anima ac spiritu dictum est, ergo secundum omnia est mulier ex niro; mulier enim ex niro, uir per mulierem, omnia ex deo. quae \'omnia\' nisi de quibus loquebatur, id est et ille uir, ex quo mulier, et illa mulier, quae ex uiro, et ille uir. qui per mulierem ? neque enim ille uir per mulierem, ex quo uiro mulier. sed uir. qui natus est postea ex uiro per mulierem. quemadmodum hodieque nascuntur. ac per hoc si, cum ista diceret apostolus, de corporibus loquebatur, procul dubio corpora utriusque sexus ex deo. porro si non uult ex deo esse hominum nisi animas et spiritus, profecto etiam secundum animam et spiritum mulier ex uiro et nihil iam relinquetur eis qui contra animarum propaginem disputant. si autem ita diuidit, ut dicat mulierem ex uiro esse secundum corpus, ex deo autem secundum animam et spiritum, quomodo erit uerum quod ait apostolus: omnia autem ex deo, si mulieris corpus ita est ex uiro. ut non sit ex deo? quapropter ut apostolus potius [*]( 3. 7. 8. 14. 30 I Cor. 11, 12 ) [*]( 1 propagine M 2 significaret ABCRFG significauerit bd 7 subiuxit A mbiuncxitC 8 exdeo—et uir in ras. M 121eget F 13 alt. et om. A 15pr. et om. A 17 mulicr—uiro om. E omnia autem d 18 idem et ille B (et s. I. ml),G 20 uir] add. qui D 21 mulier] add. et illa mulier A est om.C 22 si om. E si cum] sicut C 24 utriusque scxus sunt6 pr. ex] a E esse ex deo bd 26 ex uiro č F (P s. I.) requiretur F 27 propagationem D 29 ait om.b )
328
uerum loquatur, quam iste apostolo praeferatur, mulier ex uiro est siue secundum solum corpus siue secundum totum. quo constat humana natura — nihil enim horum tamquam certum affirmamus, sed quid horum uerum sit adhuc quaerimus — et uir per mulierem, siue ex patre tota hominis natura ducatur, quae per mulierem nascitur, siue sola caro, unde adhuc quaestio est, omnia tamen ex deo, unde nulla quaestio est, id est et corpus et anima et spiritus et uiri et mulieris. etsi enim non ex deo nata uel tracta sunt uel manarunt, ita ut eius naturae sint, tamen ex deo sunt. a quo enim creata, condita, facta sunt, ab illo habent ut sint.

Sed dicendo, inquit, apostolus: et ipse det omnibus uitam et spiritum, deinde addendo: fecitque ex uno sanguine omne genus hominum, animam et spiritum originaliter retulit ad auctorem, corpus ad traducem. immo uero qui non uult temere animarum negare propaginem, antequam liquido clareat utrum ita an non ita sit, habet quod in istis uerbis apostoli intellegat \'ex uno\' cum \'sanguine\' dixisse \'ex uno homine\' a parte totum significante locutionis modo. si enim ipsi licet intellegere a parte totum quod scriptum est: et f actus est homo in animam uiuam, ut illic intellegatur et spiritus, de quo scriptura ibi tacuit, cur aliis non liceat sic accipere quod dictum est: ex uno sanguine, ut illic et anima et spiritus possit intellegi, quoniam homo significatus nomine sanguinis non solo constat ex corpore, uerum etiam ex anima et spiritu? sicut enim qui propaginem defendit animarum non hinc istum debet opprimere, quia de primo homine scriptum est: in quo omnes peccauerunt — non enim dictum est: \'in quo omnium caro peccauit\', sed \'omnes\' dictum est, id est omnes homines, cum homo non sola sit caro —. [*](12 Vinc. Victor Act. 17. 25 13 Act. 17, 26 20 Gen. 2, 7 2SRoni, 5,12 ) [*](1 loquatur uerum BG 2 pr. sine A 3 horum-sit in mg. E 4 quia C 6 liascitu A 1 a deo autem omria E alt. est om. E 8 enim om. G 9 tractata E 12 dat M 13 ardendo M 14 omne om. C 15 rettulitM 17 loquido A 18 dixisisse A 19 homine cx anime C aporte ACG loquuti- onis ABF 20 ipsis ABCFGb aperte CG 21 uiuentem F 22 non aliis F 23 ct om. M 25 solun C solum EFd 27 non oin. C detbet C 30 solum b sit caro sola E )

329
sicut ergo hinc iste non debet opprimi, quia forte ita dictum est \'omnes homines\', ut secundum solam carnem intellegerentur, sic iste non hinc debet premere defensores propaginis animarum, quia dictum est: omne genus hominum ex uno sanguine, tamquam propterea sola caro pertineat ad propaginem. si enim hoc est uerum, quod isti asserunt, ut non sit anima ex anima, sed caro ex carne sit tantum, ita dictum est e x uno sanguine, ut non totus homo significaretur a parte, sed tantum unius hominis caro; illud nero quod dictum est: in quo omnes peccauerunt, sola omnium hominum caro intellegenda est, quae inde transfusa est, a toto partem significante scriptura. si autem illud est uerum, quod totus homo ex toto homine propagatur, id est corpus, anima et spiritus, ibi proprie dictum est \'in quo omnes homines peccauerunt\', hic autem tropice \'ex uno sanguine\' totum significatur a parte, id est totus homo. qui ex anima constat et carne, uel potius, ut iste amat loqui, ex anima et spiritu et carne. nam et ex parte totum et ex toto partem diuina eloquia significare consuerunt. ex parte enim totum significatum est, ubi legitur: ad te omnis caro ueniet, quia ex carne intellegitur totus homo; ex toto autem pars, cum dicitur Christus sepultus, cum sola eius caro sepulta sit. iam Llud quod in hoc apostoli testimonio positum est, quia ipse dat omnibus uitam et spiritum, secundum superiorem disputationem puto quod neminem moueat; ipse enim dat. sed adhuc quaerimus unde det, utrum ex noua insufflationc an ex propagine. ipse quippe dare etiam carnis substantiam rectissime dicitur, quam tamen dare ex propagine non negatur.