Contra Felicem

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

AUG. dixit: Pars illa, quae mixta est genti tenebrarum, de dei natura est, an de alia aliqua natura?

FEL. dixit: De dei.

AUG. dixit: Quod de dei natura est, hoc est, quod deus est, an aliud quid. quod non est deus?

FEL dixit: Ita est . quod de deo est. deus est, secundum quod et scriptum est: lux lucet in tenebris et tenebrae eam non conprehenderunt; deus enim lumen est et tenebrae in eo non sunt.

AUG. dixit: Bene respondisti, quia et quicquid de dei natura est, deus est et deus lux est et tenebrae in eo non sunt; et talis lux luxit in tenebris et tenebrae eam non conprehenderunt. uideamus ergo, utrum Manichaeus partem dei non dicat conprehensam a tenebris, non etiam teneri ligatam, non etiam maculatam et pollutam, sic ut indigeat misericordia liberatoris et purgatoris. si autem haec dicit, secundum te etiam et secundum ueras confessiones tuas anathemandus est, quia partem dei et naturam dei, quod est ipse deus, dicit conprehensam a tenebris et ligatam et pollutam : quod tu ipse secundum euangelium loquens non potuisti dicere ; sed uerum dixisti, quia lux lucet in tenebris et tenebrae eam non conprehenderunt. Manichaeus ergo anathemandus, qui dixit, quia lux tenebrata est in tenebris et tenebrae eam conprehenderunt,.

FEL. dixit: Sed et qui polluitur et qui tenetur, liberatur; et nos si polluti sumus, mundamur.

AUG. dixit: Sed hoc de dei natura non recte dicitur. sed [*]( 18 Ioh. l, 5 ) [*]( 6 quicQqae hoc dicit: etiam b 7 quae tenebrarum genti mixta est R 8 aliqua alia b 10 deus egt] deus PSRb 13 pr. et om. PR, s. I. S 20 dicat esse compreh. PR 22 hoc li )

845
de illa, quae pollui potest, recte dicitur, quia polluitur et mundatur; de illa uero, quae pollui non potest, uides cum quanto sacrilegio dicatur polluitur et mundatur\', maxime quia sic dicitis quandam dei partem esse pollutam, ut propterea ligetur in aeternum globo tenebrarum, quia non potuit mundari. hoc qui non anathemat, falsum paulo ante respondit, quia omnis, qui dicit corruptibilem deum, anathemandus est.

FEL. dixit: Hoc, quod dixit sanctitas tua, quia pars, quae se non mundauit ab coinquinatione gentis tenebrarum . et sic dicit Manichaeus, quia non sunt missi in regnum dei. hoc enim adseris tu, quia damnati sunt; sed Manichaeus hoc dicit, quia non damnati sunt, sed ad custodiam positi sunt illius gentis tenebrarum. -

AUG. dixit: De ista parte tecum ago, quam dicis pollutam purgari: postea, si opus fuerit, de illa, quae figitur in globo eius. interim quae purgatur, polluta erat.

FEL. dixit: Quae polluitur, et mundatur.

AUG. dixit: Qui ergo dicit naturam dei et substantiam dei et id quod deus est, posse pollui, ligari, inquinari a gente tenebrarum, non est anathemandus ?

FEL. dixit: Christus unde nos mundauit ? unde nos liberauit ?

AUG. dixit: Christus non partem dei, non naturam dei liberauit, sed facturam, quam fecit, in peccatum cadentem per liberum arbitrium sua misericordia liberauit. eam rem mundauit, quae pollui poterat, eam rem liberauit, quae captiuari poterat, eam rem sanauit, quae infirmari poterat. modo autem de deo, de natura dei, de substantia dei, de eo, quod deus est, loquimur . poterat pollui, an non poterat?