Contra Felicem

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

FEL. dixit: Ecce iam compendiue, ut dixit sanctitas tua, ne chartas cumulemus: si tibi placet, quod petiui pridem, huc ueni; ostende mihi ueritatem, ut illud, quod teneo, pareat, quia ueritas non est, et habes me paratum ad credendum.

AUG. dixit: Iam quidem quod tenes, satis adparet, quia ueritas non est. absit enim a cordibus ueritatem quaerentium uel tenentium, ut credant deum substantiam suam necessitate coactum mersisse daemonum naturae ligandam atque polluendam; absit a fidelibus credere deum ad liberandam substantiam suam conuertere se in masculos contra feminas et in feminas contra masculos ad eorum concupiscentiam inritandam; absit a fidelibus credere deum substantiam suam, quam ipse daemonibus mersit, postea in aeternum damnare. hoc ergo quia ueritas non est, manifestum est. sed quia uis tibi pro ista falsitate expulsa atque conuicta patefieri ueritatem, si quid de cognoscenda fide catholica adhuc mouet, ab initio fidei poteris erudiri. etenim aptum perceptioni ueritatis [*](3 plane teb 4 pro tua om. R 6 mabona R enim] autem b 7 siue uoluntas22 uolunutatem alt.] uero R om. b 12 est in te b ab utrum\' tres versustnras. P 17 cartas TPRb 20 satis om. b 26 irrigandam R tu- tidib 28 ipsis damonib\' mers2 b 30 patefieri tibid 32 perceptione TPSR )

843
incommutabilis facit pia fides: a qua fide quisquis incipere noluerit, superbus foris remanebit et ad id, quo tendit uel quo uult peruenire, perduci non poterit. sed quia iam illa falsitas manifesta est, anathema falsitatem, ut possis incipere aptus esse ad cognoscendam ueritatem.

FEL. dixit: Cum adparuerit mihi; quia mihi non adparet, quia altera mihi non ostensa est, non possum anathemare.

AUG. dixit: Anathemandus est error, qui dicit corruptibilem deum, an non est anathemandus ?

FEL. dixit: Iterum dic.

AUG. dixit: Anathemandus est error, qui dicit corruptibilem deum, an non est anathemandus ?

FEL. dixit: Quaeratur, si dicit.

AUG. dixit: Ego hoc interrogaui: qui dicit corruptibilem deum, anathemandus est, an non ?

FEL. dixit: Qui dicit corruptibilem deum, anathemandus est . hoc mihi obicis?

AUG. dixit: Hoc interrogo.

FEL. dixit: Corruptibilem deum dicis, non autem quod primo dixisti, quia partem suam dedit aduersariis ?

AUG. dixit: Interim quod interrogo responde: qui dicit corruptibilem deum esse, anathemandus est, an non?

FEL. dixit: Ualde.

AUG. dixit: Qui dicit corruptibilem esse naturam et substantiam dei, anathemandus est, an non ?

FEL. dixit: Non intellexi, quod dixisti.

AUG. dixit: Hoc dico, quod omnis homo intellegit, qui non se fingit non intellegere: naturam et substantiam dei, id est illud ipsum, quicquid est deus, qui dicit corruptibilem esse, anathemandus est, an non ? [*]( Ua. -2 uolncrit (?) B 3 perduci om. b 4 anathema T* (ubiqtte tisa fn. 2 superscr.) 5 cognoscenda b 6 paret PJB6 7 non est ost. b anathematizare b (ubtque forma exiens in tizare) 10 tres uersus inde a Felix dixit\' usque ad 4aoatheinandus\' om. R 22 an] ant T 27 nisi qui se fingit Pb 29 esse corruptibilem PRb 30 an nõ 5 b )

844

FEL. dixit: Etiam anathemandus est. si probatum fuerit esse uerum.

AUG. dixit: Nondum tibi dixi. quia Manichaeus dicit corruptibilem naturam dei: sed hoc tibi dixi, quia quicumque hoc dicit, anathemandus est

FEL. dixit: Et ego respondi: etiam.