Contra Mendacium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Nonne cernis, quantum adiuuet haec disputatio eos ipsos, quos pro magna uenatione mendaciis nostris capere molimur? Priscillianistarum est enim, sicut ipse monstrasti, ista sententia: cui comprobandae adhibent testimonia de scripturis exhortantes suos ad mentiendum tamquam exemplis patriarcharum, prophetarum, apostolorum, angelorum, non dubitantes addere etiam ipsum dominum Christum nec se aliter arbitrantes ueracem suam ostendere falsitatem, nisi ueritatem dicant esse mendacem. redarguenda sunt ista, non imitanda; nec in eo malo debemus Priscillianistarum esse participes, in quo ceteris haereticis conuincuntur esse peiores. ipsi enim soli uel certe maxime ipsi reperiuntur ad occultandam suam quam putant ueritatem dogmatizare mendacium atque hoc tam magnum malum ideo iustum existimare, quia [*]( 1 an quia] in qua V 2 omne-loquuntur om. V omne] iniustum FL quocumque TCh quodcunque L quodcumquae o 3 ideoque V esse relaxatum 7 4 scilicet sit] licet sit (in mg. m. 2) V 5 loquntur T perdat om. FL 6 non] si p1 non-mendacium om. W quodcunque (n semper) L 7 iniustum ilfCTP?1 debet ex habet Ch non] in T 9 cernitis tp 10 uen?ratione y 11 molimor Ch priscilianistarura OkTlcp priscillanistarum p1 12 ista] ipsa FL conprobandae 9 probande V probandae T cllprobandae P testimonium FL 18 eiortantes TJrpp exhortantes (t s. I) R om. V ad mentiendum suos V 15 etiam addere V dum ipsum dum xpm C 16 alter Ch autem β 18 imitenda Chl esse priscillianistarum V priscianistarum 91 priscilianistarum Oh\'f\'2T 19 nonuincuntur cpt 20 enim s. l. Ch ipsi maxime certe V repperiuntur T 21 dogmatizarem M dogmanizare T 22 estimere V , )

472
dicunt in corde retinendum esse, quod uerum est, ore autem ad alienos proferre falsum nullum esse peccatum et hoc esse scriptum: qui loquitur ueritatem in corde suo; tamquam hoc satis sit ad iustitiam, etiamsi loquatur quisque in ore mendacium, quando non proximus, sed alienus hoc audit. propterea etiam putant apostolum Paulum, cum dixisset: deponentes mendacium loquimini ueritatem, statim addidisse: unusquisque cum proximo suo, quia sumus inuicem membra, ut uidelicet cum eis, qui nobis in societate ueritatis proximi non sunt neque, ut ita dicam, commembres nostri sunt, loqui liceat oporteatque mendacium.