Contra Mendacium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Multa mihi legenda misisti, Consenti frater carissime, multa mihi legenda misisti. quibus rescripta dum praeparo et aliis atque aliis magis urgentibus occupationibus distrahor, emensus est annus atque in eas me detrusit angustias, ut quomodocumque rescriberem, ne arridente iam tempore nauigandi perlatorem remeare cupientem diutius detinerem. itaque omnibus, quae mihi Leonas dei famulus abs te adtulit, et mox ut ea sumpsi et postea cum haec dictare iam uellem euolutis atque perlectis et quanta potui consideratione perpensis ualde sum tuo delectatus eloquio et sanctarum memoria scripturarum ingeniique sollertia et dolore, quo neglegentes catholicos mordes, et [*]( 2 Sci Augustini contra mendacium liber 1 fol. 96h R Item liber beati Augustini aduersus Consentium contra mendacium fol. 43 T Contra mendacium fol. 95* M Titulo uacuum spatium rel. in qp Contra Consentium fol. 51* Ch Codex 0 ab initio mutilus Incipit contra mendacium ad Consentiam fol. 124- P Incipit liber sci Augustini ad Consentium contra mendacium fol. 70b P Incipit liber aci Augustini contra mendacium ad Consentium fol. 67 L Aurelii Augustini doctoris contra mendatium liber incipit ad Consentium fol. 254 p Augustinus de mendacio ad Consentium fol. 43b V Incipit eiusdem ad Consentiam contra mendatium fol. 13h 1 3 multis ChFL micbi LfC karissime BC 4 multa-misisti om. TChFLPVcpy rescripta dum] rescriptum V 5 atquae cp magis om. V urgnentibus Ofepy surgentibus FLW distraho. remensns CR 6 atque emensus V est om. V atque om. V eas- Ch detrusit me y construsit Ji LP construxit RTCh 8 latorem VW detinere MRC 10 sum.si T post y cum] qa4 V haec] ea R euolutis (i ex a) T 11 potu V sum tuo] sumptuoso V stip tuo cp 12 dilectatus TCh de.lectatus cp delectatus eum V 13 dolore uel liuore V neclegentes y )

470
zelo, quo aduersus etiam latentes haereticos frendes. sed non mihi persuadetur eos de latebris suis nostris esse mendaciis eruendos. ut quid enim eos tanta cura uestigare atque indagare conamur, nisi ut captos in apertumque productos aut etiam ipsos ueritatem doceamus aut certe ueritate conuictos nocere aliis non sinamus? ad hoc ergo, ut eorum mendacium deleatur siue caueatur, dei autem ueritas augeatur. quomodo igitur mendacio mendacia recte potero persequi? an et latrocinio latrocinia et sacrilegio sacrilegia et adulterio sunt adulteria persequenda? si autem ueritas dei in meo mendacio abundabit, numquidnam et nos dicturi sumus: faciamus mala, ut ueniant bona? quod uides quemadmodum detestetur apostolus. quid est enim aliud \'mentiamur, ut haereticos mendaces ad ueritatem adducamus\', nisi : faciamus mala. ut ueniant bona? an aliquando bonum est mendacium uel aliquando mendacium non est malum? cur ergo scriptum est: odisti, domine, omnes, qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium? non enim aliquos excepit aut indefinite dixit (perdes loquentes mendacium\', ut quosdam, non omnes intellegi sineret, sed uniuersalem sententiam protulit dicens: perdes omnes qui [*]( 10 Rom. 8, 7. 8 17 Ps. 5, 6. 7 ) [*]( 1 quod p etiam om. V frendea. led] frendisset TCh1 2 eoa om. V eruendos mendaciis f mendatiia BlP* mendatiia se p 3 seruandos TCh tanta cura eos FL inuestigare (in 8. I) RxFL V atquae 11 aмque Ch 4 ut nisi Y captus TCh productus Ch 5 conuictus Ch conuinctos C 6 aliis] illis P ad] ob T1 ab PCĂ. at R ergo om. W 7 autem om. Y igitur om. 7 8 mendatia mendatio 7 mendatio (semper fere t) Rn mendacium V mendacia om. V rectg R persequi (i 8. ras.) Ch 9 sacrilegia om. s1 adulteria sunt p adulteria om. V 11 et habundabit TCh habnndabit iZYr habundauit B3 habundauerit V numquidnam et] numquin nanet Ch numquidnfin T numquid Y 12 queinammodum cp quomodo L detestatur V 13 apostulus M 15 uel aliquando mendacium om. » 16 quur TC 17 domino om. FL 18 perdes (des 8. I. nt. ree.) Ch locuntnr (semper fere c) !{\'RTYx( mendatium (semper fere t) P 19 indifinite T indefinite (init. in s. 1.) R 20 siniret Ch 21 dicens om. FL )
471
loquuntur mendacium. an quia non dictum est: perdes omnes qui loquuntur omne mendacium uel qui loquuntur quodcumque mendacium, ideo putandum est locum alicui relaxatum esse mendacio? ut scilicet sit aliquod mendacium, quod qui loquuntur non eos deus perdat, sed eos omnes perdat, qui loquuntur iniustum mendacium, non quodcumque mendacium, quia inuenitur et iustum, quod utique laudis debet esse, non criminis?