Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Quod uero ex apostoli Pauli scriptis a me positum pro se tractare conatus est, quale sit parumper attendite. dixisti enim, inquit: apostolus Paulus eos, qui dicebant se apostoli Pauli esse, obiurgat et dicit: (numquid Paulus pro uobis crucifixus est aut in nomine Pauli baptixati estis?\'\' quapropter si errabant illi et nisi corrigerentur perirent, qui nolebant esse Pauli, quae tandem spes eorum est, qui noluerunt esse Donati? id enim agunt isti, ut origo et radix et caput baptixati non nisi ille sit a quo baptixatur. haec uerba et hoc apostoli testimonium ex epistula mea commemorauit et sibi proposuit refellendum. proinde uidete, si ad propositum respondit. ait enim: inane hoc dictum est, inflatum et puerile et insipiens et quod longe sit penitus a fidei nostrae ratione. tunc enim recte hoc diceres, si nos diceremus (in nomine Donati baptixati sumus* aut Donatus crucifixus est pro nobis\' aut (in nostro nomine baptizati sumus). at cum haec a nobis nec dicta sint nec dicantur, quia formam diuinae sequimur trinitatÜ;, te qui nobis talia obicis certum est insanire. aut si putas, quia in Donati uel in nostro nomine bapti- [*]( 1 Matth. 23, 3 12 Petil. epist. II lib. I 3, 4-4, 5 13 I Cor. 1, 13 22 Petil. epist. II ) [*]( 5 esse om. Q 6 tumultum Oml 10 scriptis] dictis Q 13 apostoli deest l. c. esse pauli OQm2 17 uoluerunt] quaerunt l. c. nolnnt Cresc. IIII 23, 30 18 origo, radix l. c. 21 ad] ap Ontl 24 diceres hoc Qml 25 pro nobis crucifixus est P 26 at] aut Prnl 2* te 0m2, sed eras., et v et OmlPQ cst] est te 0m2P )

216
xati sumus, falleris perdite simulque de nobis sacrilege confiteris, quia uos in nomine Caeciliani miseros inquinatis. haec Petilianus contra illa mea respondit, non intendens uel potius ne ab aliquo intendatur obstrepens, omnino nihil se respondisse quod ad rem de qua agitur pertineret. quis enim non uideat ideo magis recte a nobis positum hoc apostoli testimonium, quia non uos dicitis in Donati nomine baptizatos neque Donatum crucifixum esse pro nobis, et tamen propter partem Donati uos ab ecclesiae catholicae communione separatis, sicut etiam illi quos Paulus arguebat non utique dicebant in nomine Pauli se fuisse baptizatos aut Paulum pro se esse crucifixum, et tamen de Pauli nomine schisma faciebant. sicut ergo illis, pro quibus Christus, non Paulus crucifixus est et qui in nomine Christi, non in nomine Pauli fuerunt baptizati et tamen dicebant: ego sum Pauli, propter hoc rectius dicitur: numquid Paulus pro uobis crucifixus est aut in nomine Pauli baptizati estis?, ut haereant ei, qui pro ipsis crucifixus est et in cuius nomine baptizati sunt, et non ad nomen Pauli diuidantur, sic et uobis multo magis, quia non dicitis \'in nomine Donati baptizati sumus\' et tamen uultis esse de parte Donati, congruenter dicitur: numquid Donatus pro uobis crucifixus est aut in nomine Donati baptizati estis? scitis enim Christum pro uobis esse crucifixum et in nomine Christi uos baptizatos, et tamen propter nomen et partem Donati unitati Christi, qui pro nobis crucifixus est et in cuius nomine baptizati estis, tanta pertinacia repugnatis.

Quia uero id egit Petilianus scriptis suis, ut origo et radix et caput baptizati non nisi ille sit a quo baptizatur, et hoc a me non inaniter nec pueriliter nec insipienter dictum est, primordia epistulae ipsius quibus tunc respondi recensete, et uidebitis. immo uero me commemorante diligenter [*]( 6 a nobis recte v 8 pro nobis esse Qml 15 relictius Oml 16 pro nobis paulus Pml 19 diuiduntur OmJ 23 nobis 0 25 nobis 0 28 capud Oml )

217
aduertite: conscientia, inquit, sancte dantis attenditur quae abluat accipientis. nam qui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum. et tamquam diceretur ei \'unde hoc probas?\', omnis res enim origine, inquit, et radice consistit et, si caput non habet aliquid, nihil est, nec quicquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur. quae cum ita sint, fratres, quae potest esse peruersitas, ut qui suis cri\'minibus reus est alium faciat innocentem, dicente domino Iesu Christo: arbor bona bonos fructus facit, (arbor mala malos fructus facit). numquid colligunt de spinis uuas?, et iterum: omnis homo bonus de thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala, et iterum: qui baptizatur a mortuo non ei prodest lauatio eius. haec omnia quo pertineant uidetis, ut scilicet sancte dantis conscientia, ne quisquam sumens a perfido non fidem percipiat sed reatum, ipsa sit origo et radix et caput et semen baptizati. uolens enim probare conscientiam sancte dantis attendi quae abluat accipientis, et non fidem percipere sed reatum qui sciens fidem sumit a perfido, continuo subiecit: omnis res enim origine et radice consistit et, si caput non habet aliquid, nihil est, nec quicquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur. et ne quisquam tam tardus esset, ut adhuc non intellegeret de illo eum dicere a quo quisque baptizatur, explanat hoc subsequenter et dicit: quae cum ita sint, fratres, quae potest esse peruersitas, ut qui suis criminibus reus est alium faciat innocentem, dicente domino Iesu. Christo: arbor bona bonos fructus facit, (arbor mala malos fructus facit). num- [*](1 sqq.] lib. II 3 sqq. 9 Matth. 7, 17. 16 11 Matth. 12, 3rr 13 Eccli. 31, 30 ) [*]( 6 generetar OPm2Q 8 aliud Oml 9 fructus bonos Qml arborfacit suppleut 12 bona] mala P, sed del. 15 ne quisquam sumens a perfido bis Oml 16 sumens] fidem sumens Om2v sumena fidem PQ 19 fidem sciens v 22 generetur codd. 26 est om. Oml est reus Om2PQv 28 arbor-facit suppleui )
218
quid colligunt de spinis lluas!ł et ne adhuc incredibili obtunsitate cordis caecus auditor uel lector non uideat de homine baptizante dicere, adiungit aliud, ubi et hominem nominat: et iterum. inquit: omnis homo bonus de thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala, et iterum: qui baptizatur a mortuo non ei prodest lauatio eius. certe iam manifestum est, certe iam non indiget interprete nec disputatore aut demonstratore, id agere istos, ut origo et radix et caput baptizati non nisi ille sit a quo baptizatur; et tamen ui ueritatis oppressus et quasi quae dixisset oblitus concedit mihi postea Petilianus, ut Christus sit origo et radix regeneratorum et caput ecclesiae, non quisquam homo dispensator ministerque baptismatis. cum enim dixisset, quia in nomine Christi baptizabant apostoli et Christum fundamentum ponebant, ut facerent christianos, et hoc scripturarum sanctarum testimoniis et exemplis, tamquam nos hoc negaremus, probaret, ubi est nunc, inquit, illa uox, qua minutis et crebris quaestiunculis crepi tans multa inuoluta de Christo et pro Christo et in Christo contra humanam temeritatem et superbiam inuidiose et elate dixisti? ecce Christus est origo christiani, Christus est caput, Christus est radix. his ego auditis quid nisi ipsi Christo gratias agam, qui coegit hominem confiteri? falsa ergo sunt illa quae in epistulae suae dixit exordio, cum uellet persuadere conscientiam sancte dantis attendi quae abluat accipientis et, cum quis sciens fidem a perfido sumpserit, non fidem percipere sed reatum. hoc enim uolens uelut ostendere quantum sit in homine baptizante, tamquam magna documenta subiecerat dicens: omnis enim res origine et radice consistit et, si caput non habet aliquid, nihil est. postea uero cum dicit quod et nos dicimus: ecce Christus est origo christiani, Christus est caput, Christus est radix, delet quod antea dixerat. quia [*]( 17. 31 Petil. epist. II ) [*]( 1 spinas Qml 2 obtusitate PQo 8 dispensatore PQ 18 quam PQ trepidans codd. 22 ego] ergo v 26 a perfido om. P perciperet Om2 )
219
conscientia sancte dantis est origo et radix et caput accipientis. uicit ergo ueritas, ut homo qui baptismum Christi desiderat non in homine ministro spem ponat, sed ad ipsum Christum tamquam ad originem quae non mutatur, ad radicem quae non euellitur, ad caput quod non deicitur securus accedat.

Iam illud quis non aduertat de quam inflata uena ueniat, quod, cum apostoli sententiam uelut exponeret, ait: qui dixit: ego plantaui, Apollo rigauit, sed deus Úwrementum dedit, quid aliud dixit nisi: (ego hominem in Christo catechumenum feci, Apollo baptixau-it, deus quod fecimus confirmauit\'? quare ergo non addidit Petilianus quod apostolus addidit et ego maxime commendaui, ut etiam hoc nobis exponeret: neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus? quod si uelit exponere secundum ea quae supra posuit, sine dubio sequitur ut (neque qui catechumenum facit) neque qui baptizat aliquid sit, sed deus qui incrementum dat. quid enim ad rem nunc pertinet quomodo dictum sit: ego plantaui, Apollo rigauit, utrum re uera ita sit accipiendum, tamquam dixerit: \'ego catechumenum feci, Apollo baptizauit\', an sit alius uerior et congruentior intellectus? ecce interim secundum ipsius expositionem neque qui catechumenum facit neque qui baptizat est aliquid, sed qui incrementum dat deus. multum autem interest inter confirmare quod alius facit et facere; qui enim dat incrementum, non arborem uel uitem confirmat, sed creat. illo quippe incremento fit, ut etiam lignum plantatum radicem producat et figat, illo incremento fit, ut semen iactum germen emittat. sed quid hinc diutius disseramus? sufficit quod secundum ipsum neque qui catechumenum facit neque qui baptizat aliquid est, sed qui incrementum dat deus. quando autem hoc diceret Petilianus, ut eum dicere [*]( 8 Petil. epist. II 8. 13 I Cor. 3, 6-7 ) [*]( 6 auertat Oml qua Ov 10 cathecuminum (passim) PQ 16 neque-tacit addidi 17 baptizatur OPmlQ dat] dat deus Qml 19 accipiendum sit Pv 27 incrementum Oml )

220
intellegeremus: \'neque Donatus Carthaginis est aliquid neque Ianuarianus neque Petilianus)? quando hoc tumor ille pateretur, quo se putat homo aliquid esse, cum nihil sit, et se ipsum seducit?

Denique etiam paulo post, cum institueret et intenderet tamquam ea uerba apostoli quae nos obieceramus iterum retractare, noluit haec ponere quae dixeram ego, sed alia, in quibus posset utcumque humana inflatio respirare. nam ut eius, inquit, apostoli dicta quae nobis obieceras iterum replicemus, dixit: quid est enim Apollo quidue Paulus? ministri eius cui credidistis. quid aliud uerbi gratia dicit omnibus nostris nisi: quid est Donatus Carthaginis, quid Ianuarianus, quid Petilianus, nisi ministri eius cui credidistis*? hoc ego apostoli testimonium non posui, sed illud quod commemorare noluit posui: neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. iste autem ea uerba apostoli inserere uoluit, ubi interrogat quid sit Paulus uel quid sit Apollo et respondet: ministri eius cui credidistis. hoc aliquo modo ferre potuit torus ceruicis haereticae; illud autem, ubi non interrogauit et respondit quid esset, sed dixit non esse aliquid, ferre omnino non potuit. sed iam uolo quaerere, utrum non sit aliquid minister Christi. quis hoc dixerit? quomodo ergo uerum est: neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus, nisi quia ad aliud aliquid est, ad aliud non est aliquid? ad ministrandum et dispensandum uerbum ac sacramentum aliquid est, ad mundandum autem et iustificandum non est aliquid, quia hoc non operatur in interiore homine nisi per quem creatus est totus homo et qui deus manens factus est homo, ille scilicet de quo dictum est: fide mundans corda eorum, et: credenti in eum qui iustificat impium. [*]( 3 cf. Gal. 6, a 9 Petit. epist. II 10 I Cor. 8, 5 15 I Cor. 8, 6-7 31 Act. 15, 9 32 Rom. 4, 5 ) [*]( 2 Ianuarius tI, item lin. 13 20 thoruB PQ )

221
quod testimonium in uerbis meis Petilianus ponere uoluit, in suis autem nec tractauit nec attigit.