Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Nolite itaque dicere: conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, ne dicatur uobis: \'quando latet dantis polluta conscientia, quis abluit accipientis conscientiam?\', et cum responderitis: \'uel deus uel angelus\', quoniam quid respondeatis aliud non habetis, sequatur uos unde confundamini: (sanctius iustificantur qui baptizantur ab occultis malis, ut uel a deo uel ab angelo abluantur, quam qui baptizantur a manifestis bonis, qui deo uel angelis non comparantur\'. sed dicite quod dicit ueritas et catholica ecclesia, quia non solum cum malus minister est baptismi, uerum etiam cum sanctus et bonus est, non est in homine spes ponenda, sed in illo qui iustificat impium, in quem credentibus fides ad iustitiam deputatur. cum enim dicimus: \'Christus baptizat\', non uisibili ministerio dicimus, sicut putat uel putari cupit nos dicere Petilianus, sed occulta gratia, occulta potentia in spiritu sancto, sicut de illo dictum est a Iohanne Baptista: hic est qui baptizat in spiritu sancto. nec, sicut [*]( 4 cf. Matth. 22, 30 26 cf. Rom. 4, 5 31 Ioh. 1, 33 ) [*]( 5 melius] sanctiua PQv, cf. p. 202, 17 et Ep. c. Don. 21, 59 exta. 6 cur] cum Pml 13 colligite Q 16 accipientis abluat 0 24 est minister v ) [*]( 14* )
Si autem ad ista prima uerba epistulae meae Petilianum non respondisse manifestum est et, ubi respondere conatus est, magis ostendit quod non potuerit respondere, quid de illis partibus meorum scriptorum loquar, quibus nec respondere temptauit, quae omnino non attigit? quae tamen qualia sint [*]( 6 Epli. 5, 25—26 14 Hier. 17, 5 15 Ps. 39, 5 19 Matth. 23, 3 ) [*]( 4 tingit v 6 qui] quid Oml 9 et 10 laoacliro PQ 10 in uerbo— lin. 18 inutilia faciat extant in fragmento Ob post uerba eiusdem fragmenti non fidem percipit sed reatum p. 200, 27 11 operarii Ob ipse cuius opera sunt abluit Ob 12 ergo] enim Ob, om. Q sic est] eic Ov sit Ob 13 in om. 0 qui] qua Obml potes Obml 17 fidelie Pml cybaria Ob cum seruis Ob 18 faciat] sequitur in O: quo et illum et uos indices posui; cf. ad cap. 59 sub fin. 22 caneantur Oml )
Pars quippe epistulae quam scripsit ad suos a capite usque ad eum locum, ubi dicit: hoc nobis dominus imperat: cum uos persecuti fuerint homines in ciuitate ista, fugite in aliam; quodsi et in ea uos persequuntur, fugite in aliam, primum uenit in manus nostras; huic respondimus. quae nostra responsio cum etiam in illius uenisset manus, scripsit hanc contra quam nunc refellimus et eum nostrae non respondisse monstramus. in illa ergo prima parte scriptorum eius, quibus primum respondimus, haec sunt testimonia scripturarum, quae nobis putauit aduersa: arbor bona bonos fructus facit, et arbor mala malos fructus facit. numquid colligunt de spinis uuas, et iterum: omnis homo bonus de thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala, et iterum: qui baptizatur a mortuo non ei prodest lauatio eius, his testimoniis nolens ostendere talem fieri eum qui baptizatur, qualis fuerit a quo baptizatur. ego contra quemadmodum accipienda essent haec testimonia et quod eius intentionem nihil adiuuarent ostendi. cetera uero quae posuit dicta in malos et sceleratos homines non esse aduersus frumenta dominica, sicut praedicta et promissa [*]( 12 lib. II 19, 42 13 Mattb. 10, 23 20 sqq.] cf. lib. I 8, 9-9, 10. 11 6, 12. 7, 14 Matth. 7, 17. 16 22 Matth. 12, 35 24 Eccli. 81, 30 ) [*](12 haec PQ iubet nobis dominus Christus Petilianus l. c. 14 alteram l. c. et deest l. c. persequentur l. c. 17 contra om. PQ )
At uero ego quae posui pro ecclesiae catholicae assertione ista sunt: quod ad baptismum attinet, ne id, quod gratia dei regeneramur mundamur iustificamur, danti homini tribuatur: bonum est confidere in domino quam confidere in homine, et: maledictus omnis qui spem suam ponit in homine, et quia domini est salus et uana salus hominis et quia neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus et quia ille in quem creditur iustificat impium, ut deputetur fides eius ad iustitiam. propter ipsius uero ecclesiae unitatem, quae in omnibus gentibus dilatatur, cui uos non communicatis, haec testimonia posui de Christo esse praedicta, quia dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, et: dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae, et quod testamentum dei factum ad Abraham pro nostra, hoc est catholica communione, recitetur, ubi scriptum est: in semine tuo benedicentur omnes gentes, quod semen interpretatur apostolus dicens: et semini tuo quod est Christus. unde apparet in Christo non solum Afros aut Africam, sed omnes gentes habituras benedictionem, per quas catholica dilatatur ecclesia, tanto ante promissum. et quod palea cum frumentis sit usque ad ultimam uentilationem, ne quisquam per calumnias criminum alienorum sacrilegium suae separationis excuset, quod reliquerit et deseruerit omnium gentium communionem, et ne propter malos dispensatores, hoc est praepositos, societas [*](6 Ps. 117, 8 7 Hier. 17, 5 8 Ps. 3, 9 9 Ps. 59, 13 ICor. 3. 7 11 Rom. 4, 5 15 Ps. 71, 8 17 Ps. 2, 8 20 Gen. 22, 18 22 Gal. 3, 16 ) [*]( 13 gentibus om. 0 15 praedicata OmlQ 16 usque] tesque P 22 appparet 0 25 promissa Om2 promissam PQv 26 nec Oml 27 quod] qa (sic) Oml 28 pr. et] uel v )