Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Nam hoc, quod modo dixi, in illa ipsa epistula mea, contra quam scribendo nihil dixit, euidentissime positum est, et quid ibi egerit, quaeso, parumper aduertite et, quamuis [*]( 16 cf. pag. 171, 8 ) [*]( 2 si om. uml conscientia polluta v 4 angustias PQ 7 respoudere 0 22 nesciret fugeret PQ nesciret om. Oml, add. mg. m2 27 putant 0 30 dixi modo Qml )

203
illi faueatis nosque oderitis, si potestis, aequo animo tolerate. quia enim priore epistula sua, cuius primis partibus, quae solae in manus nostras tunc uenerant, primo responderam, ita spem baptizandi hominis in homine baptizandi posuerat, ut . diceret: omnis res enim origine et radice consistit, et si caput non habet aliquid, nihil est, quia ergo haec Petilianus diierat, non aliud uolens intellegi originem et radicem et caput baptizandi hominis nisi hominem a quo baptizaretur, subieci ego et dixi: quaerimus itaque nos, cum ille baptizator perfidus latet, si tunc ille quem baptizat fidem percipit, non reatum, si tunc ei non est baptizator eius origo et radix et caput: quis est a quo accipit fidem, ubi est origo de qua oritur, ubi radix unde germinat, ubi caput unde incipit? an forte, cum baptizantem perfidum ille qui baptizatur ignorat, tunc Christus dat fidem, tunc Christus estorigo et radix et caput? hoc ergo et nunc dico et exclamo, sicut etiam illic exclamaui: o humana temeritas et superbia! cur non sinis potius ut semper Christus det fidem, christianum dando facturus curnon sinis ut semper sit Christus origo christiani, in Christo radicem Christianus infigat, Christus christiani sit caput?neque enim etiam cum per sanctum et fidelem dispensatorem gratia spiritalis credentibus impertitur, dispensator ipse iustificat ac non ille unus, de quo dictum est quod iustificat impium, aut uero apostolus Paulus (caput) est et origo eorum quos plantauerat (aut Apollo radix est eorum quos rigauerat) ac non ille, qui eis incrementum dederat, cum idem dicat: \'ego plantaui, Apollo rigauit, sed deus [*]( 5 cf. lib. I 4, 5 sqq. 9 lib. I 5, 6 18 lib. I 5, 6-6, 7 26 cf. Rom. 4, 5 30 I Cor. 3, 6-7 ) [*]( 2 prior codd., correxi in priori v 6 hoc v dixerit 0 17 ergo om. OQ illic etiam P 18 cur] ur Oml 25 ac] aut 0 27 caput est et seripвi erat codd. erat caput et v 28 aut Apollo-rigauerat edd. (omisto est), om. codd. )
204
incrementum dedit; itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus\'; nec radix eorum erat ipse, sed ille potius qui ait: \'ego sum uiti-s, uos estis sarmenta.\' caput etiam eorum quomodo esse poterat, cum dicat nos multos unum esse corpus in Christo ipsumque Christum caput esse uniuersi corporis pluribus locis apertissime praedicet? quapropter siue a fideli siue a perfido dispensatore sacramentum baptismi quisque percipiat, spes ei omnis in Christo sit, ne sit \'maledictus omnis qui spem suam ponit in homine\'.

Haec ego in epistula priore, cum Petiliano responderem, puto quia et dilucide et ueraciter posui. haec etiam nunc commemoraui, illud insinuans atque commendans, ut omnino spes nostra non sit in homine deumque Christum mundatorem iustificatorem hominum esse credamus credentium in eum qui iustificat impium, ut deputetur fides eorum ad iustitiam, siue ille homo sit sanctus qui ministrat baptismum siue impius et fictus quem fugiat spiritus sanctus. tum deinde subdidi, si aliter esset, quanta consequeretur absurditas, et dixi quod et nunc dico: alioquin si talis quisque in gratia spiritali renascitur, qualis est ille a quo baptizatur, et, cum manifestus est qui baptizat homo bonus, ipse dat fidem, ipse origo et radix caputque nascentis est, cum autem latet perfidus baptizator, tunc quisque a Christo percipit fidem, tunc a Christo ducit originem, tunc in Christo radicatur, tunc Christo capite gloriatur, optandum est ab omnibus qui baptizantur, ut baptizatores perfidos [*]( 4 lob. 15, 5 11 Hier. 17, 5 18 cf. Rora. 4, 5 20 cf. Sap. 1, 5 22 lib. I 6, 7—7, 8 ) [*]( 8 potius ille I 5, 6 11 omnis om. v, deest I 6, 7 20 tunc Q 23 a qao ille Pml 29 optandum est ab] laborandum est I 6, 7 )

205
beant et ignorent eos. quamlibetenimbonoshabuerint,Christus est utique incomparabiliter melior, qui tunc erit baptizati caput, si perfidus lateat baptizator. quod si dementissimum est credere — semper enim Christus iustificat impium faciendo ex impio christianum, semper a Christo percipitur fides, semper Christus est origo regeneratorum et caput ecclesiae —, quid habent ponderis illa uerba, quae uani lectores non attendunt quid intus habeant, sed tantum quemadmodum sonent? haec tunc dixi, haec in illa mea epistula scripta sunt.

Deinde paulo post, quoniam ille dixerat: quae eum ita sint, fratres, quae potest esse peruersitas, ut qui suis criminibus reus est alium faciat innocentem, dicente domino Iesu Christo: arbor bona bonos fructus facit, arbor mala malos fructus facit. numquid colligunt de spinis uuas? et iterum: omnis homo bonus de bono thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala, quibus uerbis Petilianus satis apertissime ostendit tamquam arborem accipiendum eum hominem qui baptizat et tamquam fructum eum qui baptizatur, ad hoc ego responderam: si arbor bona bonus baptizator est, ut fructus eius bonus sit ille quem baptizauerit, quisquis ab homine malo, etiam non manifesto, fuerit baptizatus, bonus esse non poterit; de mala quippe arbore exortus est; aliud est enim arbor bona, aliud arbor occulta sed tamen mala. quid aliud his uerbis intellegi uolui nisi quod paulo superius posueram, arborem et fructum eius non eum qui baptizat et eum qui baptizatur, sed hominem arborem, fructum uero eius opus et uitam eius accipi debere, quam [*]( 12 lib. II 6, 12 15 Matth. 7,17.16 17 Matth. 12, 35 22 lib. 18,9 ) [*]( 6 percipit ut Oml 15 fructus bonos Qml et II 6, 12, sed cf. I 8, 9 17 bonus om. Q bono deest I 8, 9 et II 6, 12 22 haec v 26 exorsus Oml 81 et] ac v )

206
semper habet bonam bonus et malam malus, ne illa sequatur absurditas, ut malus sit homo etiam ab occulto malo homine baptizatus, tamquam fructus arboris quamuis occultae, sed tamen malae? Contra quod ille nihil omnino respondit.

Sed ne diceret siue ille siue aliquis uestrum, cum quisque occultus malus est qui baptizat, tunc non esse fructum eius illum quem baptizat, sed fructum Christi, continuo subieci, quam uesanus error etiam istam sententiam consequatur, et repetiui illud, licet aliis uerbis, quod paulo ante dixeram: si, cum occulta est arbor mala, quicumque ab illa fueritbaptizatus non de illa, sed deChristo nascitur,- sanctius iustificantur qui baptizantur ab occultis malis quam qui baptizantur a manifestis bonis. Petilianus ergo his tam uehementibus coartatus angustiis tacuit superiora, ex quibus ista pendebant, et haec absurda, quae illius consequuntur errorem, ita commemorauit in responsione sua, quasi haec ego ex mea sententia dixerim, quae ideo dicta sunt, ut attenderet, quantum mali sequeretur eius sententiam, et eam mutare cogeretur. hanc ergo fraudem audientibus uel legentibus faciens et omnino desperans legi posse quae scripsimus coepit in me grauiter et petulanter inuehi, tamquam ego sensissem optandum esse omnibus qui baptizantur, ut baptizatores perfidos habeant et ignorent eos, quoniam, quamlibet bonos habuerint, Christus est incomparabiliter melior, qui tunc erit baptizati caput, si perfidus lateat baptizator; item tamquam ego sensissem sanctius iustificari eos, qui baptizantur ab occultis malis quam qui baptizantur a manifestis bonis, cum haec mirabilis insania ideo a me commemorata sit, quia illos necessario sequitur, qui cum Petiliano sentiunt sic esse hominem baptizatum ad baptizatorem suum, quemadmodum est fructus ad arborem de qua nascitur, bonus de bona, malus de mala. [*]( 10 lib. I 8, 9 ) [*]( 1 bonam om. Oml malus malam P 8 subiecit Oml 29 illo 0 )

207
quibus cum dixerimus ut respondeant, cuius arbitrentur fructum esse hominem baptizatum, quando ab occulto malo baptizatur, quoniam non eum audent rebaptizare, coguntur respondere tunc eum non esse fructum occulti illius mali, sed esse fructum Christi, ac per hoc sequitur eos quod nolunt et quod sentire dementis est, quia, si homo tunc est fructus hominis baptizatoris sui, quando a manifesto bono baptizatur, cum uero baptizatur ab occulto homine malo, tunc non ipsius fructus sed Christi est, sanctius iustificantur qui baptizantur ab occultis malis quam qui baptizantur a manifestis bonis.