Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Uidete itaque et uigilantissime mementote, quemadmodum Petilianus nec ad ea ipsa responderit quae sibi ita proponit, unde aliquid loqui uideatur. illud autem olim dimisit omnino nec nobis dicere uoluit, quia utique non potuit, nec usque ad finem uoluminis sui aliquando dicturus est, quod ex primis partibus epistulae meae quasi refellendum commemorauit. additis quippe etiam duobus uerbis, quae me subtraxisse quasi fortissima sua munimenta iactauit, nihilominus immunitus iacet, non inueniens quid respondeat, cum quaeritur, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde sit eius abluenda conscientia, qui pollutam conscientiam non sancte dantis ignorat, et si qui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum, unde fidem accepturus sit, non reatum, qui nesciens baptizatur a perfido. ad hoc [*]( 4 illis] illum Obml esset incipere Ob 6 tale aliquid Ob, om. cet. v scismatis apud scismaticos Ob 7 nobis Ob 9 proosit Oml 11 nescio per P 16 proponitur Oml 23 iacet Ob iacens cet. v inueniens] uiuens 0 quid respondeat cum quaeritur om. Ob cum quaeritur om. 0 25 eius Onl. Ob qui pollutam conscientiam om. Ob 26 quis Pv si fidem quis OOb sciens om. Ob 27 reatum] finis fragmenti Ob; sequuntur uerba In uerbo ubi ministri usque ad cibaria inutilia faciat cap. 49, r9 sub fin. inde Oml )

201
eum iam diu ex quo loquitur nihil respondisse manifestum est.

Deinceps perrexit ore maledico in uituperationem monasteriorum et monachorum, arguens etiam me, quod hoc genus uitae a me fuerit institutum; quod genus uitae omnino quale sit nescit uel potius toto orbe notissimum nescire se fingit. inde asserens me dixisse Christum esse baptistam subiecit etiam quaedam uerba ex epistula mea, quasi hoc ex mea sententia dixerim, quod ex uestra et ipsius dixi, et copiosissima atrocitate inuectus est quasi in me qui hoc dixerim, cum illa quam reprehendit non sit mea sed ipsius et uestra sententia, quod paulo post dilucide, quantum ualuero, demonstrabo. deinde conatus est nos docere multis et superfluis uerbis, quod non Christus baptizet, sed in eius nomine baptizetur simul et patris et filii et spiritus sancti, deque ipsa trinitate dixit uel quod uoluit uel quod potuit, Christum esse medium trinitatis. inde de nomine Simonis et Bar Iesu magorum ingessit nobis quas eum libuit contumelias, inde Optati Thamugadensis causam pedetemptim suspendens, ne illius perfunderetur inuidia, non se nec suos de illo iudicare potuisse et in eo ipso nos insimulans, quod meis ille suggestionibus pressus sit.

Postremo conclusit epistulam suos exhortans et monens, ne decipiantur a nobis, et nostros dolens, quod eos peiores quam fuerant fecerimus. his igitur diligenter consideratis atque discussis, quod ex ea ipsa epistula quam scripsit satis dilucide apparet, Petilianus non respondit omnino ad hoc quod in epistula mea primitus posui, si, quemadmodum dicit, conscientia dantis uel potius, ut addam quod magnum firmamentum putat, si conscientia sancte dantis attenditur quae [*]( 3 §§ 48, 49] cf. Petil. epist. II 4 cf. Possid. uita Aug. 5, 11 12 infra cap. 45, 54 sqq. ) [*]( 1 diu 8. I. Oml 8 perereiit Oml 5 institum Oml 6 orbe bis 01111 15 deque) de qua Pv 17 Bar IØIl v uariae suae codd. 20 non se nec in ras. P et] de et Oml 26 respondet PQ )

202
abluat accipientis, unde abluendus sit qui accipit baptismum, cum, si dantis polluta conscientia est, accepturus ignorat. unde non mirandum est hominem pro falsitate resistentem pressum . contra uenientis ueritatis angustiis insana potius anhelasse conuicia quam cum illa, quae uinci non potest, ambulare uoluisse.

Nunc iam, obsecro, paucis animum intendite, ut uobis quid timuerit, ut ad hoc non responderet, euidenter ostendam et quod obscurare conatus est in lucem proferam. poterat utique nobis quaerentibus, unde abluendus sit qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat, facillime respondere: \'a domino deo\' et omnino fidentissime dicere: \'prorsus deus abluit accipientis conscientiam, quando maculosam non sancte dantis ignorat\'. sed homo, qui iam sectae uestrae intentione coactus fuerat mundationem accipientis in conscientia dantis ponere, quippe qui dixerat: conscientia namque dantis uel sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, timuit, ne melius homo baptizari uideretur ab occulto homine malo quam a manifesto homine bono; tunc enim non a conscientia sancte dantis hominis, sed ab ipsa excellentissima dei sanctitate esset abluendus. hoc ergo metuens, ne tanta eum sequeretur absurditas uel potius dementia, ut qua fugeret nesciret, noluit dicere, unde sit accipientis abluenda conscientia, quando maculosam conscientiam non sancte dantis ignorat, et litigioso strepitu cuncta perturbans occultare maluit, quid ab eo quaereretur, quam hoc respondere quaerenti, unde statim suffocaretur, numquam tamen putans ab hominibus bene cordatis legi posse litteras nostras aut ab eis legi suas, qui legissent et meas quibus respondere se finxit.