Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Commemorat Petilianus et apostolum Paulum monuisse, ne omni spiritui credatur, sed probentur spiritus si ex deo sunt, quasi ad hoc adhibeatur ista diligentia, ut nunc ante tempus frumentum a palea separetur, ac non potius ne frumentum a palea decipiatur, aut uero etiam spiritus mendax si aliquid ueri dixerit, ideo negandum est, quia hoc detestandus spiritus dixit. quod quisquis arbitratur, tam demens est, ut forte contendat Petrum non debuisse dicere: tu es Christus filius dei uiui, quia tale aliquid iam daemonet» dixerant. cum ergo baptismus Christi siue per iniquum siue per iustum ministratus nihil aliud sit quam baptismus Christi. ab homine cauto et bono fideli iniquitas hominis est uitanda, non dei sacramenta damnanda.
In his certe omnibus non respondet Petilianus, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde sit abluendus qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat. collega eius a Thubursicubure quidam Cyprianus cum turpissima femina in lupanari deprehensus et Primiano Carthaginis oblatus atque damnatus est. iste quando baptizabat, antequam detectus et abiectus esset, non utique habebat conscientiam sancte dantis quae ablueret accipientis. unde igitur abluti sunt, qui hodie illo damnato non utique rursus abluuntur? non erat necesse ut hominem nominarem, nisi ne Petilianus iterum diceret: quis est iste aut unde prosiluit? cur istum baptistam uestri non discusserunt, sicut Iohannes Petiliano ita sentiente discussus est? an et discusserunt, quantum homines hominem potuerunt, sed astuta fictione latitantem diu non inuenerunt?
Huiusne aqua non erat mendax aut oleum fornicatois non est oleum peccatoris? an, quod catholica dicit et [*]( 1 cf. Petil. epist. II 2 cf. I loh. 4, 1 8 Matth. 16, 16 9 cf. Matth. 8, 29. Marc. 1, 24. Luc. 8, 28 25 pag. 187, 18 ) [*]( 1 Patilum] Ioannem v; aut Petiliaum aut Augustinus aut.uterque errauit 12 fldeli bono Qml 20 quando) namque P nanque Q 22 ab- luerit PQ )
Nihil ergo ad hoc respondens, quod ab eo tam instanter inquiritur, deinceps etiam sibi loquendi latitudinem comparans: cum haec, inquit, et prophetae et apostolus caute timuerint, qua fronte tu dicis, quod bene credentibus sanctum est baptisma peccatoris? quasi ego uel quisquam catholicus peccatoris baptisma esse dicat quod peccatore ministrante traditur uel accipitur, et non illius in cuius credens nomine baptizatur. inde iam excurrit in ludam traditorem et dicit in eum quidquid potest, adhibens testimonia prophetica quae de illo tanto ante praemissa sunt, tamquam ecclesiam Christi toto orbe diffusam, cuius causa in hac quaestione uersatur, Iudae traditoris impietate perfundat, non considerans, quod uel hinc debuit admoneri, tam non esse dubitandum illam esse ecclesiam Christi quae in omnibus gentibus dilatatur, quoniam hoc tanto ante ueraciter prophetatum est, quam non est dubitandum ab uno ex discipulis tradi oportuisse Christum, quoniam et hoc similiter prophetatum est.
Sed plane post haec Petilianus, ubi ad nostrum illud uenit obiectum, quod Maximianistarum baptismum quos damnauerant susceperunt, quamuis in huius propositione quaestionis suis uerbis quam meis uti maluerit - neque enim nos [*]( 4 cf. Sàp. 1, 5 14 Petil. epist. II 19 ef. Petit epist. II 30 cf. Ifb. I 11, 12 ) [*]( 2 ibi] sibi 0 4 Spiritos enim eanctua v 13 latitu Omi 31 quaestionifi propositione v ) [*]( 13* )