Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Unde hoc exemplum ad rem de qua agitur omnino non pertinet. magis apostolica illa sententia satis hanc incutit curam, ubi ait: probentur primum, et sic ministrent nullum crimen habentes. quod cum sollicite ac de more utrobique paene ab omnibus fiat, unde tam multi reprobi post tempus gestae dispensationis huius inuenti sunt, nisi quia et humana diligentia plerumque fallitur et nonnulli primum boni in deterius commutantur? quae cum tam crebro accidant, ut dissimulare aut obliuisci neminem sinant, quid est quod contumeliose nos breuiter docet Petilianus a baptizando discutiendum esse baptistam, quoniam quaerimus, unde sit accipientis abluenda conscientia, cum maculosa non sancte dantis occulta est, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis? quia intellego te, inquit, ignorare ordinem sacramenti, hoc tibi breuiter dico: et tu baptistam discutere et ab eo discuti debuisti.s o respondere! circumstat eum in tam multis locis tanta hominum multitudo quae baptizata est ab eis, qui cum prius iusti et casti uiderentur, postea nudatis criminibus conuicti atque deiecti sunt, et se putat euadere huius interrogationis uiolentiam, qua quaerimus unde abluatur accipientis conscientia, quando maculosam non sancte dantis ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, quia breuiter (dicit) discutiendum esse baptistam. nihil infelicius quam non consentire ueritati, qua ita quisque concluditur, ut exitum inuenire non possit. quaerimus a quo accipiat fidem qui nesciens a perfido baptizatur. respondetur: discutere debuit baptizatorem suum\'. ergo quia non discutit eum et fidem etiam nesciens sumit a perfido, non fidem percipit sed reatum? cur itaque non denuo baptizantur quos a proditis atque conuictis, cum adhuc laterent, baptizatos esse constiterit?-
Et ubi est, inquit, quod addidi (sciens), ut non dice- [*](S I Tim. 3, 10 14 pag. 187, 15 52 Petil. epwt Q ) [*]( 9 aut] fto PQ 15 brebuiter 0 19 detecti Pm2 28 breuiter dfeontiesda *** baptiata 0, correxi breuiter diaoatiettdm eseet baptist* PQv 24 qua] quia Pml 28 et om. 0 )
Quid quod etiam ipse posuit in epistula sua Quoduultdeum de duobus adulteriis apud uos conuictum et abiectum a nostris esse susceptum? quid ergo? sine huius praeiudicio dixerim, qui causam suam bonam uel probauit uel persuasit: tales apud uos nondum detecti cum baptizant, quid ab eis accipitur, fides an reatus? non utique fides, quia non habent conscientiam sancte dantis quae abluat accipientis, sed nec reatus propter illud additum uerbum: nam qui fidem (sciens\' a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum; ab istis autem cum baptizarentur homines, quales fuissent utique nescierunt. proinde non ab eis accipiendo fidem, quia non habebant conscientiam sancte dantis, non accipiendo etiam reatum, quia non scientes sed nescientes eorum crimina baptizati sunt, sine fide et sine reatu remanserunt. non sunt ergo in numero talium flagitiosorum, sed nec in numero possunt esse fidelium, quia sicut nec reatum ita nec fidem ab eis accipere potuerunt. at eos in numero fidelium a uobis cernimus deputari nec censere quemquam uestrum ut baptizentur, sed ratum habere quod baptizati sunt. acceperunt itaque fidem nec tamen ab eis acceperunt, qui non habebant conscientiam sancte dantis quae ablueret accipientis. unde ergo acceperunt? hinc satago, hoc urgenter interrogo, hoc ut respondeatur uebementissime flagito.
Inspicite nunc Petilianum, ne hoc respondeat uel ne hoc respondere non potuisse deprehensus appareat, per nostras contumelias inaniter euagari criminantem et nihil probantem et, ubi forte conatur pro causa quasi pugnaciter resistere, ubique facillime superari, ad hoc tamen unum omnino nihil respondere quod quaerimus, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde abluendus sit qui [*]( 1 cf. Petil. epist. II ) [*]( 2 adulteris Oml 8 quid] quod Q 8 aditum Oml nam qui] namque Oml 16 pr. nec om. Oml 18 ratum] reatum OPmU uel reatum PmlQ 24 petilianus Oml 26 criminanantem Q 30 accipiat scripst accipiebat codd. v )