Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Petilianus dixit: Si rudibus, si iustis Paulus haec dixit. ego nobis iniustis haec dico: numquid diuisus est Christus, ut nos ab ecclesia scinderetis?

Augustinus respondit: Uereor ne quisquam in hoc opere meo scriptorem arbitretur errasse et illic fecisse \'Petilianus dixit\', ubi debuit facere \'Augustinus respondit\'. sed uideo quid egeris: quasi praeoccupare uoluisti, ne nos ista diceremus. sed quid fecisti nisi ut bis dicantur? si ergo sic te delectat audire quae sunt aduersus uos ut ea dicantur, audi illa, peto, a me, Petiliane: numquid diuisus est Christus, ut uos ab ecclesia scinderetis?

Petilianus dixit: Numquid pro nobis laqueo suo ludas traditor mortuus est aut eius uos moribus tinguitis, cuius facta sectantes raptis thesauris ecclesiae nos Christi heredes potestatibus saeculi uenumdatis?

Augustinus respondit: Non pro nobis Iudas, sed Christus mortuus est, cui dicit ecclesia toto orbe diffusa: respondeam exprobrantibus mihi uerbum, quoniam in uerba tua speraui. cum ergo audiam uerba domini [*]( 5 I Cor. 1, 12-13 29 Ps. 118, 42 ) [*]( 5 quia] quod v 18 haec paulas P 19 ita 0 25 tingitia v 27 uenandatiB Q 31 super speraui Pml )

80
dicentis: eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram et per prophetam: in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum, malorum commixtio corporalis me nulla perturbat, si noui dicere: suscipe seruum tuum in bono, non calumnientur mihi superbi. non ergo curo uanum calumniatorem, quia idoneum teneo promissorem. si autem de rebus uel locis ecclesiasticis quos tenebatis et non tenetis querimini, possunt et Iudaei se iustos dicere et iniquitatem nobis obicere, quia locum in quo impie regnauerunt modo christiani possident. quid ergo indignum, si ea quae tenebant haeretici secundum parem domini uoluntatem catholici tenent? ad omnes enim similes, id est ad omnes impios et iniquos illa uox domini ualet: auferetur a uobis regnum dei et dabitur genti facienti iustitiam. an frustra scriptum est: labores impiorum iusti edent? quapropter magis mirari debetis, quod adhuc tenetis aliquid quam quod aliquid amisistis. sed neque hoc miremini; paulatim enim cadit paries dealbatus. respicite tamen Maximianistas, quae loca tenebant et quibus inde agentibus et expugnantibus pulsi sint. et si haec pati iustitia est et facere iniquitas, aude loqui, si potes, primo quia uos fecistis, illi passi sunt, deinde quia secundum regulam iustitiae huius tu inferior inueniris. illi enim per iudices a catholicis imperatoribus expulsi sunt de locis antiquis, tu autem nec per ipsorum imperatorum iussa de basilicis expelleris unitatis. unde, nisi quia minoris meriti es non solum ceteris collegis tuis sed etiam istis ipsis, quos certe ut sacrilegos plenarii concilii uestri ore damnastis? [*]( 1 Act. 1, 8 3 Ps. 18, 5 5 Ps. 118, 122 14 Matth. 21, 43 16 Ps. 104, 44 ) [*]( 3 per phetam (pro om.) 0 exiuit v, cf. p. 38, 26 et Ep. c. Don. 8, 21 6 bonmn Pv 7 ydoneum P 9 quos] quas 0 quae v 15 dei om. P 17 magis s. I. 0 21 sunt Pml 24 aj non a PQ 25 de] ex v 27 quia nisi quia Otnl )
81