Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Petilianus dixit: Nos enim, ut scriptum est, baptismo nostro Christum induimus traditum, uos uestro contagio Iudam induitis traditorem.

Augustinus respondit: Possem et ego dicere: (uos uestro contagio Optatum induitis proditorem raptorem oppressorem separatorem*. sed absit ut cupiditas reddendi maledicti me in aliquam prouocet falsitatem; nec uos enim illum induitis nec nos istum. itaque si quisquam ad nos ueniens in nomine Optati se baptizatum esse respondeat, et baptizabitur in nomine Christi, et uos quotquot a nobis uenientes baptizastis, si in nomine Iudae traditoris se baptizatos dixerant, non reprehendimus quod fecistis. si autem in Christi nomine baptizati erant, non uidetis quanto errore arbitremini uarietate humanorum uitiorum diuina sacramenta uariari aut uitae cuiusquam sordibus pollui?

Petilianus dixit: Sed si istae sunt partes, nihil nobis praeiudicant nomina eompartis. duae namque uiae sunt, una angusta qua pergimus, altera est impiis qua peribunt; et tamen longe discernitur uocabuli aequalitas, ne uia iustitiae consortio nominis maculetur.

Augustinus respondit: Timuisti comparatam multitudini uestrae multitudinem orbis terrarum et ad paucitatis laudem per angustam uiam gradientis te conferre uoluisti. utinam non ad eius laudem, sed ad ipsam uiam te contulisses! profecto perspiceres eandem paucitatem in ecclesia esse omnium gentium, sed paucos dici iustos in comparatione multorum iniquorum, sicut in comparatione paleae possunt pauca grana dici uberrimae segetis, quae tamen per se ipsa in massam redacta implent horreum. nam sicut in tribulationibus amissorum locorum, sic etiam in paucitate, si in his putas esse iustitiam, te ipsi Maximianistae superabunt. [*]( 1 cf. Gal. 3, 27 5 cf. ad p. 68, 28 17 cf. Matth. 7, 13-14 22 cf. Mattb, 7, 14 ) [*]( 7 me in scripri mei non 0 me ad PQx induiti 0 8 quisque Omlv 17 compartis] cum paucis PQ 23 gradientis scripsi gradientem codd, v ) [*]( Lll. AugTist. c. Don. II. ) [*]( 6 )

82