Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Petilianus dixit: Na-m qui fidem a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum.

Augustinus respondit: Non est perfidus Christus, a quo fidelis homo fidem percipit, non reatum. credit quippe in eum qui iustificat impium, ut deputetur fides eius ad iustitiam.

Petilianus dixit: Omnis res enim origine et radice consistit et, si caput non habet aliquid, nihil est, nec quicquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur.

Augustinus respondit: Quid te pro Christo uis opponere, sub quo te non uis ponere? ille est origo et radix caputque nascentis, de quo non timemus sicut da homine quolibet, ne forte sit fictus et pessimus et de origine pessima oriamur, de pessima radice surgamus, pessimo capiti conformemur. quis enim homo de homine securus sit, cum scriptum sit: maledictus omnis qu i spem suam ponit in homine? semen autem quo regeneramur uerbum dei est, id est euangelium, unde apostolus dicit: in Christo enim Iesu per euangelium ego uos genui. qui tamen etiam non caste annuntiantes euangelium annuntiare permittit et in hoc gaudet, quia, etsi non caste annuntiabant sua quaerentes, non quae Iesu Christi, castum tamen erat quod annuntiabant. et dixerat dominus de quibusdam talibus: quae dicunt facite, quae autem faciunt [*](1 Ioh. 1, 33 13 cf. Rom. 4, 5 23 Hier. 17, 5 26 I Cor. 4, 15 27 cf. Phil. 1, 16. 18 29 cf. Phil. 2, 21 31 Matth. 23, 3 ) [*]( 6 qaae Louan. qui codd. v 7 ergo christi PQ 10 Petit. dix. Q (passim) 17 regenerat] regeneret Oml 23 secrus Oml )

26
facere nolite. dicunt enim et non faciunt. si ergo caste annuntiatur quod castum est, etiam ipse annuntiator, quia uerbo consociatur, credentem congenerat; si autem ipse non regeneretur, castum tamen sit quod annuntiat, nascitur credens non ex ministri sterilitate, sed ex ueritatis fecunditate.

Petilianus dixit: Quae eunt ita sint, fratres, quae potest esse peruersitas, ut qui suis criminibus reus est alium faciat innocentem, dicente domino Iesu Christo; arbor or bona fructus bonos facitarbor mala malos fructus facit. numquid colligunt de spinis uuas? et iterum: omnis homo bonus de thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala?

Augustinus respondit: Omnis homo, etiamsi non sit suis criminibus reus, alterum non facit innocentem, quia non est deus. alioquin si ex innocentia baptizantis expectatur ut fiat innocentia baptizati, tanto erit quisque innocentior, quanto innocentiorem a quo baptizetur inuenerit, et tanto ipse minus erit innocens, quanto et ille a quo baptizatur; et si forte contra aliquem tenet odium qui baptizat, hoc et illi qui baptizatur imputabitur. ut quid ergo miser currit ad baptismum? ut ei dimittantur peccata sua an ut imponantur aliena? an sicut nauis mercatoris alia ponat, alia suscipiat? arborem autem bonam et fructum eius bonum et arborem malam et fructum eius malum homines solemus intellegere et opera eorum, sicut consequenter ostenditur in uerbis quae tu quoque commemorasti: bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. cum autem dei uerbum praedicat aut dei sacramentum ministrat, non de suo, si malus est, [*](6 Quae cu,n-18 profert mala] Cresc. III 11,14 8 Matth. 7, 17. 16 10. 27 Mattb. 12, 35 ) [*](4 regeneretur Om2 v annuntiet (sic!) Oml regeneratetur PQ 5 steritate 0 9 fructus malos P 29 nerbum dei PQ aut om. PQv 30 non de—ministrat om. PQ )

27
praedicataut ministrat, sed deputabitur in eis de quibus dictum est: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim quae dei sunt, faciunt autem quae sua sunt. nam si ita est, ut dicis, id est fructus baptizantium ipsi baptizati existimantur, magnum malum Africae denuntiatis, si tot Optati pullulauerunt quotquot baptizauit Optatus.

Petilianus dixit: Et iterum: qui baptizatur a mortuo non ei prodest lauatio eius, non mortuum corpus exanime nec hominis funus dure porrectum adseruit esse baptistam, sed dei non habentem spiritum qui mortuo comparatur, sicut alio loco discipulo manifestat. euangelio protestante ait discipulus eius: domine, permitte mihi sepelire patrem meum; ait illi Iesus: sequere me, et sine mortuos, mortuos suos sepeliant. pater discipuli non erat bapti:atus, paganum paganis addixit. nisi hoc de infidelibus dixerit, mortuus mortuum non potest sepelire. mortuus igitur quidem non aliqua morte, sed uita sua percussus. nam qui sic uiuit ut reus sit, uita mortua cruciatur. a mortuo igitur baptizari hoc est mortem sumpsisse, non uitam. agendum nobis et dicendum est, quatenus traditor uita mortuus habeatur, mortuus est ille qui baptismo uero nasci non meruit, mortuus est ille similiter qui iusto baptismo genitus mixtus est traditori. ambo uitam baptismi non habent, et qui numquam penitus habuit et qui habuit et amisit. dicit enim dominus Iesus Christus: aduenient in eum septem spiritus nequiores et erit homo ille deterior priore.

Augustinus respondit: Diligentius quaere quomodo dictum et quomodo intellegendum sit testimonium quod de [*](2 Matth. 23, 3 7 Eccli. 31, 30 12 Matth. 8, 21-22 25 Matth. 12, 45 ) [*]( 1 deputatur Q 3 enim] autem 0 6 baptitizauit 0 9 dure om. PQs aseernit PQv 10 habentem spiritum] habet christum 0 11 interpunxi cum. Q manifestat, euangelio protestante. ait eee. v 17 quidem] quid est codd. 18 ut om. Otnl 22 iusto] iuxta codd. baptismum Om2PQ, cf. p. 14, 11 26 deteriore Pml )

28
scriptura posuisti. nam quia mortui solent mystice appellari omnes iniqui, manifestum est; sed Christus, cuius est baptisma uerum, quod propter hominis uitia dicitis falsum, uiuit sedens ad dexteram patris et nec ipsa carnis infirmitate iam morietur et mors ei ultra non dominabitur. cuius baptismo qui baptizatur, non a mortuo baptizatur, et si forte ministri, operarii dolosi, sua quaerentes, non quae Iesu Christi, et euangelium non caste annuntiantes et Christum per contentionem et inuidiam praedicantes, propter iniquitates suas mortui sunt appellandi, sacramentum tamen dei uiui nec in mortuo moritur. mortuus enim erat Simon ille a Philippo in Samaria baptizatus, qui donum dei uolebat pecunia comparare, sed uiuebat ad eius poenam baptisma quod habebat.

Quam sit autem falsum quod dicis: ambo uitam baptismi non habent, et qui numquam penitus habuit et qui habuit et amisit, hinc licet aduertas, quod, qui baptizati apostatant et per paenitentiam redeunt, non eis redditur baptismus, quem si amitterent redderetur. mortui sane uestri quomodo baptizant secundum sensum uestrum? an mortui non sunt — ut cetera taceam et dicam quod omnibus notum atque cotidianum est — ebriosi, cum de uidua dicat apostolus: quae autem in deliciis agit uiuens mortua est? deinde in illo concilio uestro, quo Maximianum cum suis auctoribus uel suis ministris damnastis, excidit tibi quam eloquenter dixeritis: Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena suntlitora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inueniunt sepulturam? et amen unus eorum Felicianus utrum reuixerit uos uideritis, secum [*]( 4 cf. Rom. 6, 9 6 cf. II Cor. 11, 13 7 cf. Phil. 2, 21 cf. Phil. 1, 17. 15 11 cf. Act. 8, 13. 18. 19 14 p. 27, 23 21 I Tim. 5, 6 25 Sententia concilii Bagaiensis, cf. p. 11, 7 ) [*]( 15 penitus] add. non Q 16 auertas (hnl 18 redderentur Oml 28 inueniunt codd., ut est p. 11, 10 et Gaud. I 39, 54, inuenerunt v, ut Cresc. IIII 63, 77 )

29
tamen apud uos intus habet quos foris mortuus baptizauit sicut ergo a uiuo baptizatur qui uiui Christi baptismo induitur, sic a mortuo baptizatur qui mortui Saturni uel cuiuslibet alterius baptismo inuoluitur, ut interim cito dicamus, quomodo uerba quae posuisti sine cuiusquam nostrum angustia possint intellegi. nam sicut accipiuntur a uobis, non uos explicare, sed nos uobiscum implicare contenditis.

Petilianus dixit: Agendum, inquam, nobis dicerb-dumque est, quatenus perfidus traditor uita mortuus habeatur. io ludas apostolus fuit, cum traderet Christum, idemque honore apostoli perdito spiritaliter mortuus est, suo postea laqueo moriturus, sicut scriptum est: paenitet me, inquit, quia tradidi sanguinem iustum, et abiit et laqueo se suspendit, laqueo traditor periit, laqueum talibus de re liquit, de quo dominus Christus clamauit ad patrem: pater, quos dedisti mihi, omnes seruaui, et ex illis nullus periit nisi filius perditionis, ut impleretur scrip· tura, olim namque Dauid sic in eum sententiam dixerat qui esset Christum perfidis traditurus: episcopatum eius co accipiat alter, sit uxor eius uidua et filii eius orfani. ecce quantus est spiritus prophetarum, ut cuncta futura pro praesentibus uiderit, id ante plurima: saecula nasciturus traditor damnaretur f denique id dicta senten tia compleretur, episcopatum eius apostoli perditi sanctus Mathias accepit, nemo hinc stolidus, nemo perfidus disputet: triumphum Mathias, non iniuriam retulit, qui de domini Christi uictoria spolium retulit proditoris, hoc igitur facto episcopatum tibi quid u indicas, heres nequioris traditoris? Iudas Christum carnaliter tradidit, tu spiritaliter furens euangelium sanctum flammis sacrilegis tradidisti. Iudas legislatorem tradidit perfidis, tu quasi eius reliquias legem dei perdendam [*]( 12 Matth. 27, 4-5 15 Ioh. 17, 12 19 Ps. 108, 8-9 24 cf. Act. 1, 26 ) [*]( 5 possunt Qml 12 quia] qui 0 20 sit] sic Pml 21 spiritus] christus 0 ut om. 0 28 nequiori Oml )

30
hominibus tradidisti. qui si legem diligeres, ut iuuene# Machabaei, pro dei legibus necareris, si nex dici hominum potest quos moriendo pro domino perficit immortales; quorum tinus scilicet fratrum tyranno sacrilego hac fidei uoce respondit: t\'lt quidem, scelerate et impie, de praesenti uita nos perdis; rex autem mundi, qui regnat in aeternum et regni eius non erit finis, mortuos nos pro suis sanctis legibus in aeternae uitae conuersationem resuscitabit. si hominis mortui testamentum flammis incenderes, nonne falsarius punireris? quid te ergo futurum est, qui sanctissimam legem dei iudicis incendisti? ludam facti uel in morte paenituit: te non modo non paenitet, etiam etiam nequissimus traditor nobis legem seruantibus persecutor et carnifex extitisti.

Augustinus respondit: Uide quid intersit inter uestras maledicas uoces et nostras ueridicas assertiones. adtende paululum. ecce exaggerasti crimen traditionis et inuidiosissimis uerbis uelut copiosus inuentor Iudae nos perdito comparasti. ad hoc tibi ego cum breuissime respondero: (non feci quod dicis, non tradidi; falsa obicis, numquam id probabis,\' nonne. omnis iste uerborum ingentium fumus repente dilabitur? an forte probare conaberis? hoc ergo prius faceres et deinde in nos tamquam in conuictos quo uelles cumulo inuectionis insurgeres. ecce una uanitas: audi alteram.

Tu ipse, cum de praedicta Iudae damnatione loquereris, dixisti: ecce qua?itus est spiritus prophetarum, ut cuncta futura pro praesentibus uiderit, ut ante plurima saecula nascitarus traditor damnaretur, et non uidisti eadem prophetia stabili et certa et inconcussa ueritate, qua praedictum est [*](5 II Mach. 7, 9 25 cf. Ps. 108, 8-9 26 p. 29, 21 ) [*]( 2 si nex] Senex Q 8 conseruationem v 10 te] de te PQv 14 extitisti scripsi coli. p, 15, 15 extitit 0 existis PQv 16 attende PQv 17 exagerasti 0 18 captiosus v peidito] proditori v 19 tibi] igitur PQ 21 dilabetur Etigelbrecht 23 quo] quos Q . 24 unat uana Q 28 prophetia] prophetica P prophetica et Q )

31
quod unus discipulus traditurus esset Christum, praedictum etiam quod totus mundus esset crediturus in Christum. cur attendisti in prophetia hominem qui tradidit Christum et non ibi attendisti orbem pro quo est traditus Christus? quis tradidit Christum? ludas. quibus eum tradidit? Iudaeis. quid ei fecerunt Iudaei? foderunt, inquit, manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea. ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem. quantum sit ergo, quod tanto pretio emptum est, in psalmo ipso paulo post lege: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium. quis autem potest ad commemoranda cetera de orbe credituro innumerabilia prophetica documenta sufficere? sed tu laudas prophetiam, quia uides in ea hominem qui uendidit Christum, nec in ea uides possessionem quam emit uenditus Christus. ecce altera uanitas: audi tertiam.