Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Inter multa tuae inuectionis uerba dixisti: si hominis mortui testamentum flammis incenderes, nonne falsarius puni\':. reris? quid te ergo futurum est, qui sanctissimam legem dei incendisti incendisti? haec dicens non attendisti quod te utique mouere deberet, quomodo fieri posset, ut nos testamentum incenderemus et in ea hereditate consisteremus quae illo testamento conscripta est; uos autem mirum est testamentum seruasse et hereditatem perdidisse. nonne in eo testamento scripturn est: postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae? huic hereditati communica et obice mihi de testamento quod uoles. nam quae dementia est ideo testamentum [*](6 Ps. 21, 17-19 11 Ps. 21, 28-29 20 p. 30, 9 28 Ps. 2, 8 ) [*]( 9 snper ueatem meam Q 16 prophetica] prophetiae PQ 22 de te PQo 29 pr. tuam bill Qml )
Petilianus dixit: His ergo criminibus saeptus esse uerus episcopus non potes.
Augustinus respondit: Quibus criminibus? quid docuisti, quid ostendisti? etsi ostendisses crimina nescio quorum, quid hoc ad semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes?
Petilianus dixit: Si apostoli persecuti sunt aliquem aut aliquem tradidit Christus?
Augustinus respondit: Possem quidem dicere ipsum satanan omnibus malis hominibus esse peiorem, cui tamen tradidit apostolus hominem in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu, itemque alios de quibus dicit: quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare. et dominus Christus flagellatos expulit de templo improbos mercatores, ubi etiam conexum est testimonium scripturae [*]( 3 Luc. 24, 46-47 22 cf. Gen. 22,18 27 I Cor. 5,5 29 I Tim. 1, 20 ) [*]( 7 ierasalem codd. (passim) 8 parcere 0 10 quicquid codd. (passim) 25 aathanan PQ satanam v 29 sathanae P sathane (h s. t ml) Q 31 connexum v ) [*]( Lll. August. o. Don. II. ) [*]( 3 )
Petilianus dixit: At enim aliqui dicent: filii non sumus traditoris. eius est aliquis filius cuius facta sectatur. hi enim certissimi filii sunt idemque parentibus similes, quos non ista caro nec sanguis, sed mores et facta parentibus consimiles genuerunt.
Augustinus respondit: Paulo ante nihil contra nos dicebas, nunc iam coepisti dicere aliquid et pro nobis. haec enim propositio tua in eo te tenet, ut, si nos hodie cum quibus agis non conuiceris traditores et homicidas et si quid aliud criminaris, quidquid tale ostenderis in eis qui nos tempore praecesserunt, omnino nobis obesse non possit quorum enim dissimilia facta habemus, eorum filii esse non possumus. et uide quo te commiseris. si aliquem forte etiam nostrae aetatis hominem et nobiscum uiuentem de aliquo tali reatu forte conuiceris, nullo modo praeiudicat omnibus gentibus quae in semine Abrahae benedicuntur, a quibus tu te separando sacrilegus inueniris. ita, quod fieri non potest, nisi omnes qui ubique sunt noueris omniumque mores et facta non solum didiceris, sed etiam demonstraueris tam mala esse quam dicis, [*](1 Ioh. 2, 17 27 cf. Gen. 22, 18 ) [*](7 a] ad Pml 13 filii traditoris eius non sumas. est aliquis filius PQ 19 iam] etiain v 26 conainceris Oml 28 sacrilegas om. PQ )
Petilianus dixit: De se ipso Iudaeis dicit (Dominus christus: si non facio facta patris mei. nolite milii credere.
Augustinus respondit: lam supra respondi; hoc et uerum est et pro nobis contra uos est.
Petilianus dixit: Falsidicos et mendaces sic identidem obiurgat: filii diaboli estis; et ab initio enim ille accusator fuit et in ueritate lion stetit.
Augustinus respondit: Non solemus legere: ille accusator fuit, sed: ille homicida fuit. quaerimus autem unde fuerit diabolus homicida ab initio et inuenimus, quod primum hominem occiderit non gladium stringendo aut aliquam uim corporaliter inferendo, sed persuadendo peccatum et a paradisi felicitate deiciendo. quod tunc paradisus, hoc nunc ecclesia. diaboli ergo filii sunt qui homines ab ecclesia seducendo inter- Sciunt. sicut autem per uerba dei nouimus ubi sit plantatus paradisus, sic per uerba Christi ubi sit ecclesia didicimus: per omnes, inquit, gentes, incipiens ab Hierusalem. ab isto uniuerso ad partem quamlibet quisquis separat [*](15 Ioh. 10, 37 20 Iob. 8, 44 31 Luc. 24, 47 ) [*]( 1 orbi om. Oml 2 probes scripsi probus codd. v cumsimiles Oml 24 diabolns faerit Q ) [*](3* )
Petilianus dixit: Tertio quoque similiter persecntorum. dementiam hoc nomine appellat: progenies uiperaram, quomodo fugietis iudicium gehennae? ideoque mitto ad uos prophetas et sapientes et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis et flagellabitis synagogis uestris, donec ueniat super nos omnis sanguis iustus, quem effudistis in terra a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter teniplum et altare. numquid uere carnaliter filii sunt uiperarum ac non magis mente serpentes et trilingui malitia tactuque mortifero et spiritu ueneni flagellantes? uere uiperae facti sunt qui insontibus populis mortes morsibus uomuerunt.