Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

An dicis: \'aliud est furtum, aliud traditio uel [*](3 cf. p. 10, 13 10 Ps. 49, 18 15 cf. Dan, 13, 10 ) [*](5 obicis] ibicis Q 11 car] cui Pml ,17 cgnam Q 18 de.fensioni P 19 defessione P 21 et addidi 24 malefacta v 27 faueto Pml )

53
persecutio\'? concedo aliud esse, nec modo laborandum est quid intersit ostendere. adtende compendium. si te ille non fecit furem, quia tibi non placet furtum, quis potest facere traditores aut homicidas eos quibus displicet siue traditio siue homicidium? prius igitur confitere te esse quidquid mali fuit Optatus quem noueras, et uel sic mihi obice quidquid mali fuerunt quos ego non noueram. nolo mihi dicas: (sed illa magna sunt, ista parua\'. prius enim oportet fatearis ipsa parua de te, non ut ego quoque fatear, sed ut uel sinam te dicere nescio quae magna de me. Optatus quem noueras fecit te furem, quia collega tuus fuit, an non fecit? responde unum de duobus. si dicis: \'non fecit\', quaero (quare) non fecerit: quia nec ipse fuit, an quia nescis, an quia tibi displicuit? si quia nec ipse fuit, multo magis illos de quibus nos arguitis tales fuisse quales dicis credere non debemus. si enim de Optato non est credendum quod et christiani et pagani et Iudaei, postremo et nostri et uestri dicunt, quanto minus credendum est quod uos de aliquo dicitis! si quia nescis, respondent tibi omnes gentes: \'multo magis nos nescimus quidquid de illis obicis nobis\'. si quia tibi displicuit, eadem tibi uoce respondent: quamuia numquam probaueris, talia tamen displicent nobis\'. si autem dicis: \'ecce me furem fecit Optatus ille quem noueram. quia collega meus fuit et cum illo ad altare accedere solebam cum ista committeret, sed non curo, quia leue est peccatum, te autem illi traditorem homicidamque fecerunt\', respondeo non me concedere, ut ego quoque traditor et homicida factus sim peccatis alienis, quia tu te alieno peccato furem factum esse confessus es; neque enim iudicio nostro, sed ore tuo fur factus es. nos enim dicimus unumquemque sarcinam suam portare, sicut apostolus testis est; tu uero non quia furtum fecisti uel (in) furtum consensisti, sed quia id quod alius fecit ad te pertinere [*](29 cf. Gal. 6, 5 ) [*]( 7 maga Oml 12 quare addidi, om. 0 cnr mpplcuerunt PQv fece- rit] fecit v ipse fur fnit v 14 arguitis scripst argnistis vodd. v 26 sum Pml 30 in addidi furto Pm2v, cf. index \'conaentio\' )
54
existimasti, sub sarcina Optati ultro tuos humeros subdidisti. nam sicut apostolus ait, cum de cibis loqueretur: scio et confido in domino Iesu quia nihil commune per ipsum; sed ei qui existimat aliquid commune esse, illi commune est, eadem regula dici potest aliena peccata non pertinere ad eos quibus displicent, sed si quis existimat ad se pertinere, pertinent ad eum. quapropter tu nos non tenes traditores nec homicidas, etiamsi aliquid tale probes de his qui nobiscum sacramenta communicant; te autem, etiamsi tibi displiceat quidquid fecit Optatus, furem tamen tenemus non per calumniam nostram, sed per sententiam tuam. et ne putes hoc leue esse, apostolum lege dicentem: neque fures regnum dei possidebunt. qui autem regnum dei non possidebunt, non erunt utique ad dexteram inter illos quibus dicetur: uenite benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi. si ibi non erunt, ubi erunt nisi ad sinistram, inter illos ergo quibus dicetur: ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius? frustra ergo te securum facis leue putando peccatum, quod a regno dei separat et in ignem mittit aeternum. quanto melius ad ueram confessionem confugies et dices: \'unusquisque nostrum proprium onus portabit et a tritico paleam uentilabrum ultimum separabit!\'

Sed uidelicet times ne statim tibi dicatur: (cur ergo, dum aliis aliena onera conamini imponere, ausi uos estis ante ultimum uentilabrum a totius mundi dominica segete separare?\' itaque uos, quibus displicent facta uestrorum, dum cauetis ne uobis obiciatur schisma quod omnes fecistis, etiam peccatis uos implicatis quae uos non fecistis, et dum timet uir disertus Petilianus, ne mihi liceat dicere non me esse talem qualem fuisse [*](2 Rom. 14, 14 12 I Cor. 6, 10 15 Matth. 25, 34 18 Matth. 25, 41 22 cf. Gal. 6, 5 cf. Matth. 3, 12 ) [*](1 sarcino Qml 6 ad eoe non pertinere v quia] quid Dinl 8 omicidas Oml iis v 9 etiamsi tibi] etiam sibi 0 14 dicitur Pm2 23 palea 0 29 timet uir scripsi timetur codd. timet v, cf. uir diserte cap. 98, 226 et Cresc. III 55, 61. 71, 83. IIII 11, 13 )

55
putat Caecilianum, ipse cogitur dicere esse se talem qualem fuisse nouit Optatum. an tu non es talis qualem ilium fuisse Africa tota conclamat? nec nos ergo tales sumus, quales illos quos nobis obicitis uel error uester suspicatur uel furor infamat uel ueritas probat; multo minus talia sunt per omnes gentes frumenta dominica, quae istorum nec nomen audierunt. nulla igitur causa est, cur tanto scelere separationis et sacrilegio schismatis pereatis. et tamen si quid pro hac tanta impietate diuino iudicio patiamini, etiam baptizari uos uestro sanguine dicitis, ut parum sit quod diuisi non compungimini, nisi etiam puniti gloriemini.

Petilianus dixit: At enim in eodem perduratis: (qui semel lotus est non habet causam nisi pedes lauandi.* semel est quod habet auctorem, semel est quod ueritas firmat.

Augustinus respondit: Baptismus in nomine patris et filii et spiritus sancti Christum habet auctorem, non quemlibet hominem, et Christus est ueritas, non quilibet homo.