Augustinus respondit: Si ergo perdidit baptismum traditor, quisquis a uobis baptizatus postea traditor factus fuerit, si redire ad uos uoluerit, denuo baptizetur. quod si non facitis, [*](6 p. 47, 18 8 cf, Act, 8, 9-19 13. 16 Ioh. 13, 10 22 Ioh. 15, 3-4 24 Ioh. 14, 27 ) [*]( 2 tali numquam PQ 8 non-Simoni om. PQ 9 a 8.1. 0 persecuntur Q 10 quos om. Oml 21 Christi, apostolos v 31 ad UOB redire v )
49
satis nos ipsi indicatis falsum esse quod dictum est: si quia ergo traditor factus es, baptismum perdidisti. si enim perdidit, redeat et recipiat; si autem redit et non recipit, non perdiderat deinde, si propterea dictum est apostolis: iam uos mundi estis et: pacem meam do uobis, quia iam inde discesserat traditor, non erat ergo munda et pacifica cena illa tanti sacramenti, quam priusquam ille exiret omnibus dedit. quod si clausis oculis dicere audetis, quid faciamus nisi potius nos exclamemus: \'o ultrix furoris caecitas eorum qui uolunt esse legis doctores, sicut dicit apostolus, non intellegentes neque quae locuntur neque de quibus affirment\'? nisi tamen pertinaciae caecitas impediret, non erat difficilis intellectus, ut uideres non dixisse dominum praesente Iuda: \'nondum mundi estis\', sed: iam uos mundi estis. addidit autem (non omnes\\ quia ibi erat qui mundus non erat. qui tamen si praesentia sua ceteros pollueret, non eis diceretur: iam uos mundi estis, sed diceretur, ut dixi: \'nondum mundi estis\'. postquam uero ille discessit, dixit eis: iam uos mundi estis nec addidit: \'sed non omnes,\' quia iam discesserat quo etiam praesente, sicut eis dictum est, mundi erant, sed non omnes, quia erat illic unus immundus. quapropter his uerbis magis dominus declarauit in uno coetu hominum eadem sacramenta sumentium aliquorum immunditiam mundis obesse non posse. certe si putatis esse apud nos similes Iudae, haec uerba nobis dicite: (mundi estis, sed non caecitas). non autem hoc dicitis, sed dicitis propter quosdam immundos: \'immundi estis omnes). hoc discipulis dominus Iuda praesente non dixit, et ideo qui hoc dicit non didicit a bono magistro quod dicit.
Petilianus dixit: Quodsi nos bis baptismum facere dicitis, immo uos facitis qui occiditis baptixatos. non, quia baptixatis, hoc dicimus, sed quia unumquemque, dum [*](lp.48,19 4 Ioh. 15,3 5Ioh. 14,27 9ITim. 1,7 28 cf. Luc. 18,18 ) [*](1 indicatis scripsi iudicatis codd. v 6 cena Q 11 loquuntur v affirmaat v 22 cftu Q 24 apad noe esse v 80 baptismom 0 ) [*]( LII. Aaguat c. Don. II. ) [*]( 4 )
50
occiditis, sanguine suo facitis baptizari. etenim baptismum aquae uel spiritus extorto sanguine martyris quasi factum est geminum. sic [autem] ipse namque saluator baptizatus primitus a Iohanne baptixandum sese professus est iterum non iam aqua nec spiritu, sed sanguinis baptismo cruce pas- sionis, sicut scriptum est: accesserunt ad eum duo discipuli filii Zebedaei dicentes: domine, cum ueneris in regnum tuum, fac nos sedere unum ad dexteram tuam et alterum ad sinistram. respondit eis Iesus: difficilem rem petitis. numquid calicem quem ego bibiturus sum potestis bibere et baptismum quod ego baptizor baptizor? dixerunt illi: possumus. et ait illis: calicem quidem quem ego bibiturus sum bibere potestis et baptismum quod ego baptizor baptizabimini, et cetera. si haec duo sunt baptismata, uestra nos laudatis inuidia, profitemur. cum enim nostra corpora occiditis, non m\'s baptismum facimus, sed baptismo nostro et sanguine baptixamur ut Christus. erubescite erubescite, persecutores: similes Christo martyres facitis quos post aquam ueri baptismatis sanguis baptista perfundit.
Augustinus respondit: Primo cito respondemus quia non uos occidimus, sed ipsi uosmet ipsos uera morte occiditis, cum uos ab unitatis uiua radice praeciditis. deinde si omnes qui occiduntur sanguine suo baptizantur, omnes latrones iniqui impii scelerati, qui damnati feriuntur, martyres habendi sunt, quia suo sanguine baptizantur. si autem non baptizantur sanguine suo nisi qui occiduntur propter iustitiam, quia ipsorum est regnum caelorum, uide sis prius esse quaerendum propter [*]( 5 cf. lob. 3, 5 6 Marc. 10, 85-89 28 Matth. 5, 10 ) [*]( 3 autem del. Q nanque del. P sic autem ipse quoque v, cf. sic namque p. 48, 15 4 a] ab Q 12 baptismo v quo PQv 14 bibere potestisl bibetis (irtsodt) Q quidem meum (del.) bibetis quem ego bibiturus sum P baptismo v 15 quo PQv 17 occidistis Om1 non bis scripsi nobis 0 bis PQv . 29 uide sis scripsi uidiatia codd. v, cf. uide potiusp. 57,27 )
51
quid patimini et postea quid patiamini. quid ergo buccae inflantur, antequam facta defendantur? quid perstrepit lingua, antequam probetur uita? si schisma fecisti, impius es; si impius es, ut sacrilegus moreris, cum pro impietate puniris; si ut sacrilegus moreris, quomodo tuo sanguine baptizaris? an dicis: \'non feci schisma\'? hoc ergo quaeramus: quid ante clamas quam probas?
An dicis: \'etsi sacrilegus sum, a te occidi non debeo\'? alia quaestio est de atrocitate facti mei quod numquam ueraciter demonstras, alia de baptismo sanguinis tui unde te mendaciter iactas. nam neque occido te nec probas te ab aliquo occidi nec, si probes, ad me pertinet quicumque te occiderit, siue secundum potestatem legitime sibi a domino datam iuste fecerit siue sicut messis dominicae palea cupiditate aliqua mala scelus admiserit: sicut ad te non pertinet qui recentibus temporibus cum intolerabili potentatu etiam militibus sibi comitantibus, non quia timebat aliquem sed ut ab omnibus timeretur, uiduas oppressit, pupillos euertit, aliena patrimonia prodidit, aliena matrimonia separauit, res uendendas innocentium procurauit, uenditarum pretia cum dominis plangentibus diuisit. ex me ista dicere uidear, si non tacito nomine agnoscitur de quo dicam. quae si uera sunt, sicut ad uos ista non pertinent, ita nec quidquid dicis ad nos, etiamsi uera diceres. si autem falsa fama de illo collega uestro iusto et innocente mentita est, nullo modo etiam famae credendum est, quae de innocentibus tamquam de traditoribus codicum uel tamquam de interfectoribus hominum seminata est. huc accedit, quia ego illum commemoro qui uobiscum uixit, cuius natalicia tanta celebratione frequentabatis, cui pacis osculum inter sacramenta copulabatis, in cuius manibus eucharistiam [*](15 qui recentibm temporibus seqq.] cf. cap. 35, 82 ) [*]( 1 patiamini] patimini v 4 cum pro—moreris om. PQ 5 quomodo] add. ergo PQ 6 dicitis 0 11 occido scripsi occidi codd. v, cf. p. 50, 23 13 sibi scripsi siue 0, om. PQv 15 ammiserit 0 16 intollerabili Pml potentu Q 21 dicere ista P 27 uc Oml 30 eucaristiam Oml ) [*](4* )
52
ponebatis, cui uicissim danti manus porrigebatis, cuius aures inter tantos Africae gemitus surdas libera uoce offendere timebatis; quem nescio quis uestrum quia uel ex obliquo urbanissime tetigit, ut ei diceret quod comitem haberet deum, ingenti laude ferebatur. tu autem illos nobis obicis cum quibus non uiximus, quorum faciem non uidimus, quorum aetate uel pueri uel fortasse nondum nati eramus. quae est ista tanta iniquitas atque peruersitas uelle nobis imponere sarcinas ignotorum, cum uos portare nolitis amicorum? clamat scriptura diuina: uidebas furem et concurrebas cum eo. si te non contaminauit quem uidisti, cur mihi obicis quem uidere non potui? an dicis: \'non cum eo concurri, quia facta eius displicebant mihi\'? sed nempe ad altare accedebas cum eo. age iam, ut te defendas, discerne ista et dic aliud esse concurrere in peccatum, sicut concurrerunt duo seniores castitati Susannae insidiantes, aliud cum fure accipere domini sacramentum, sicut apostoli cum Iuda etiam primam illam cenam acceperunt. faueo defensioni: sed cur non attendis quanto facilius in hac tua defensione absolueris gentes et terminos terrae qua hereditas Christi diffunditur? si enim potuistis furem uidere et cum fure uiso sacramenta communicare (et) tamen peccatum non communicare, quanto minus potuerunt remotissimae nationes cum Afris traditoribus uel persecutoribus, etiamsi uera diceretis et ostenderetis, mala facta habere communia, quamuis cum eis tenerent sacramenta communia! an dicis: \'ego illum episcopum uidi, furem uero illum non uidi\'? dic quod uis: etiam huic faueo defensioni, et in hac absolutus est a uestris criminationibus orbis terrarum. si enim uobis licuit cogniti hominis ignorare uitam, cur totus mundus ignotos ignorare non sinitur? nisi forte Donatistis licet nescire quod scire nolunt, gentibus non licet nescire quod scire non possunt.