Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Augustinus respondit: Si abs te quaeram, quibus nos fructibus lupos rapaces esse cognoscatis, dicturus es crimina aliena nec in eis quorum esse dicuntur umquam probata. si autem tu a me quaeras, quibus fructibus uos potius esse lupos [*]( 2 cf. Roro. 4, 5. 8, 26 5 cf. p. 17, 19. 22, 20 14 cf. Eph. 4, 3 17 lob. 20, 19 25 Matth. 7, 16—16 ) [*]( 2 iam] nam v 10 sint v 20 qui idem quod quomodo 23 cf. II32, 72 extr. 25 uenient PQ qui ueniunt v uestitum OQ uestimentis r, sf. III 58, 70 )

41
rapaces cognoscamus, obicio schismatis crimen quod tu negabis, ego autem statim probabo: neque enim communicas omnibus gentibus et illis ecclesiis apostolico labore fundatis. hic dicturus es: (non communico traditoribus et homicidis\'. respondet tibi semen Abrahae: \'haec sunt illa crimina uel non uera uel non mea). sed haec interim sepono, tu ostende ecclesiam. iam uox illa mihi sonabit, quam in pseudoprophetis uitandam dominus monuit ostendentibus partes et ab uniuerso alienare conantibus: ecce hic est Christus, ecce illic. sed usque adeo putas ueras oues Christi cor non habere quibus dictum est: nolite credere, ut lupum audiant dicentem: ecce hic est Christus et pastorem non audiant dicentem: per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem.

Petilianus dixit: Sic sic, improbe persecutor quocumque te uelamine bonitatis obtexeris, quocumque nomine pacis bellum osculis geras, quolibet unitatis uocabulo hominum genus inlicias, qui hactenus fallis ac decipis, uere dia- boli filius es, dum moribus indicas patrem.

Augustinus respondit: Haec a nobis in uos dicta esse reputa et, ut noueris in quos potius conueniant, quae superius dixi commemora.