Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Petilianus dixit: De uobis quoque Dauid (in) persecutores haec dicit: sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant; uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est; ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem; contritio et infelicitas in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt; non est timor dei ante oculos eorum. nonne cognoscent omnes, qui operantur iniquitatem, qui deuorant plebem meam sicut cibum panis?

Augustinus respondit: Sepulchrum patens est guttur eorum, unde mendaciorum mortes exhalant; os enim quod mentitur occidit animam. si autem nihil est uerius quam id quod dixit Christus, ecclesiam suam per omnes gentes incipientem ab Hierusalem, nihil est mendacius quam id quod dicitis \'in parte Donati\'. linguae autem dolosae sunt eorum, qui cum facta sua nouerint non solum se dicunt iustos esse homines [*]( 1 Luc. 24, 45-47 16 Ps. 13, 3-4 26 Sap. 1, 11 28 cf. Lnc. 24, 47 . ) [*]( 6 est in mg. 0 9 hie tam] istam Oml 15 in addidi, cf. p. 29, 18 persecutoribua Pm2v 26 exalant codd. 27 animum P 31 nouerunt PQ )

40
sed etiam iustificatores hominum, quod de uno dictum est qui iustificat impium et quod sit iustus et iustificans. iam de ueneno aspidum et ore maledictione et amaritudine pleno satis diximus. ueloces pedes autem ad effundendum sanguinem etiam Maximianistas habere dixistis; testis est plenarii uestri concilii sententia totiens gestis proconsularibus et municipalibus allegata. illi autem neminem, quantum audimus, corporaliter occiderunt. intellexistis ergo etiam spiritali caede animarum sanguinem fundi gladio schismatis, quod in Maximiano damnastis. uidete ergo si non sunt pedes uestri ueloces ad effundendum sanguinem, cum praeciditis homines ab unitate orbis terrarum, si hoc in Maximianistis recte dixistis, quia praeciderunt aliquos a parte Donati. itane nos uiam pacis non cognouimus, qui studemus seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, et uos eam nostis, qui sermoni Christi quem habuit post resurrectionem cum discipulis suis tam pacifico, ut inde inciperet dicens: pax uobiscum, ita resistitis, ut nihil aliud quam hoc ei dicere conuincamini: \'tu quod dixisti de unitate omnium gentium falsum est, nos quod dicimus de crimine omnium gentium uerum est\'? qui dicerent ista, si esset timor dei ante oculos eorum? uidete itaque, si non ista cotidie dicendo plebem dei diffusam toto orbe terrarum tamquam cibum panis dentibus finire conamini.

Petilianus dixit: Monet etiam dominus Christus: cauete a pseudoprophetis; ueniunt ad uos in uestit-n ouium, intus autem sunt lupi rapaces. ex fructibus eorum cognoscetis eos.