Porro si nos uelimus probare uos esse interfectores prophetarum, non imus longius, ut per loca singula colligamus, quas furiosi uestri principes circumcellionum et ipsae cateruae uinulentorum atque insanorum non tantum ediderint ab initio [*]( 18 sqq.] cf. p. 46, 16 sqq. ) [*]( 1 quos] et quos v 5 qui] que Oml 7 uestram Pml uidete v 8 nonI nos Morelius 17 probatari sitis] probastis v 18 fuerit Oml 19 aut om. 0 29 non imus (unus Q) longius] nimis longum sit v 30 cercicelionum 0 cercicellionum P circellionum Q 31 uinolentorurn OmSPQr. )
38
schismatis uestri, sed omnino edere non desinant strages. de proximo ago. proferantur eloquia diuina quae uersantur in manibus et nostris et uestris: eos teneamus interfectores prophetarum quos contradictores inuenerimus linguis prophetarum. quid ocius dici potest, quid citius ostendi potest? mitius ageretis traiciendo ferrum per uiscera prophetarum quam quod lingua interficere conamini uerba prophetarum. dicit propheta: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae. ecce agitur, ecce impletur; uos autem non solum contra id quod dicitur aures incredulas clauditis, sed etiam contra id quod iam geritur linguas furiosas exeritis. audiuit Abraham dictum: in semine tuo benedicentur omnes gentes et credidit et deputatum est illi ad iustitiam. uos uidetis factum et reclamatis et non uultis deputari uobis ad iniustitiam quod recte deputaretur, etiamsi nondum factum, sed tantummodo dictum non crederetis. immo non solum non uultis uobis deputari ad iniustitiam, sed etiam si quid pro hac impietate patimini, deputari uobis uultis ad iustitiam. aut si non sunt istae persecutiones prophetarum, quia non fiunt ferro sed uerbo, quae fuit causa ut diuinitus diceretur: filii hominum, dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus? sed quando colligam ex prophetis omnibus omnia testimonia ecclesiae toto orbe diffusae, quae omnia contradicendo interficere et extinguere conamini? sed ligati estis, quia in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. uerumtamen unum illud commemorabo ex ore domini qui testis est testium: oportebat, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. quae sunt haec, ipse
[*]( 8 Ps. 21, 28 12 Gen. 22, 18 13 Gen. 15, 6. Rom. 4, 3 21 Ps. 56, 5 25 Ps. 18, 5 28 Luc. 24, 44 ) [*]( 1 sed] add. et v desistant Pv 2 elequia 0 5 otius Q doctius v 13 illi] ei PQ 15 nobis deputari PQ iniustitiamj iustitiam 0 30 sint Po ) 39
indicet. tunc aperuit illis sensum, inquit, ut intellegerent scripturas, et dixit eis: quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, ecce quod scriptum est in lege et prophetis et psalmis de domino; ecce quod de se et de ecclesia ipse dominus aperuit se ostendens, illam promittens. uos autem his tam manifestis testimoniis resistentes et ea, quia delere non potestis, deprauare conantes quid faceretis, si inueniretis membra prophetarum, qui sic saeuitis in eloquia prophetarum, ut nec dominum audiatis impletorem manifestatorem expositorem prophetarum? nam quantum potestis, etiam ipsum caeditis, quando et ipsi non ceditis.