Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Augustinus respondit: Haec si dicam de talibus esse dicta quales uos estis, respondebitis: \'proba.\' quid enim? tu probasti? aut si eo putas probari quia dicuntur, non opus est eadem repetere. recita illa ipsa tibi et a nobis in uos: ecce et ego probaui, si hoc est probare. et tamen disce quid sit probare. neque enim extrinsecus quaero documenta, ut uos uiperas probem. ecce id ipsum uipereum est non habere in ore firmamentum ueritatis, sed uenenum maledictionis, sicut scriptum est: uenenum aspidum sub labiis eorum. et quia hoc passim a quolibet in quemlibet dici potest, quasi quaereretur quorum, continuo subiecit: quorum os maledictione et amaritudine plenum est. cum ergo talia dicitis [*]( 2 p. 35, 21 9 Mattb. 23, 33-35 29. 31 Ps. 13, 3 ) [*]( 1 terram v (gr, Į1tl zffi ji;ç) 17 sunt filii v 19 flagrantes PQx uerç PQ 23 quia] quo v 27 est om. PQ 31 subicit PQ )

37
in homines per totum mundum dispersos quos omnino ignoratis, quorum etiam multi nec Caeciliani nec Donati nomen audierunt, nec auditis in silentio respondentes: \'non ad nos pertinet quidquid dicitis, non uidimus, non fecimus, quid loquamini penitus ignoramus: uos qui nihil aliud uultis quam dicere quod probare omnino non potestis, quid aliud quam os uestrum maledictione et amaritudine plenum est? iam uide utrum uos possitis ostendere non esse uiperas, nisi ostenderitis omnes christianos omnium gentium traditores esse et homicidas et non esse christianos. immo uero etiamsi potestis singulorum hominum per totum orbem diffusorum uitas et facta nosse et ostendere, tamen antequam id faciatis, cum temere ista iactatis, os uestrum uipereum est, os uestrum maledictione et amaritudine plenum est. ostendite iam, si potestis, quem prophetam, quem sapientem, quem scribam occiderimus et crucifixerimus et flagellauerimus in synagogis nostris. attendite, quanto labore impenso nullo modo probaturi sitis, quod Donatus et Marculus prophetae fuerint aut sapientes aut scribae, quia non fuerunt. quod etsi possetis, quid faciatis, ut ostendatis a nobis occisos quos nec nos ipsi nouimus, quanto minus orbis terrarum cui uenenoso ore maledicitis? aut unde potestis ostendere animum nos habere consimilem interfectoribus eorum, quos nec saltem ab aliquibus interfectos potestis ostendere? attendite haec omnia, uidete utrum aliquid horum uel de orbe terrarum uel orbi terrarum probare possitis, cui tamen quia maledicere non quiescitis, in uobis uera ostenditis quae de illo falsa iactatis.