Sed, si innocentia uobis est, inquis, cur nos ferro sectamini? respicite paululum cateruas uestras, quae non antiquo more parentum suorum solis fustibus armantur, sed et secures et lanceas et gladios addiderunt, et agnoscite quorum potius uox esse debeat: quid nos ferro sectamini? aut si reos nos, inquis, dicitis, quid nos quaeritis innocentes? hic breuiter respondeo: ideo quaerimini rei ab innocentibus, ut desinatis esse rei et incipiatis esse innocentes. ecce utrumque elegi nostrum et ad uestrum utrumque respondi. modo tu [*]( 11 cf. Gal. 6,5 18 cf. Luc. 24, 47 24 pag. 139, 22 28 pag. 189,23 ) [*]( 8 ydolorum Q quenquam Q 14 et om. PQ 16 quandiu Q 19 iherusalem Q 22 et om. PQ 24 a uobis Oml 25 paulatim Pm1 )
141
elige unum de duobus: innocentes estis an nocentes? neque potes utrumque dicere, sed dic utrumque, si hoc placet. certe enim non potestis in eadem causa esse innocentes in qua estis nocentes. si ergo innocentes estis, nolite mirari quod ad pacem quaerimini a fratribus; si autem nocentes, nolite mirari quod ad poenam quaerimini a regibus. sed quia horum duorum alterum uobis usurpatis, alterum a nobis auditis — usurpatis enim uobis innocentiam, a nobis autem auditis quod impie uiuatis —, accipite iterum de utroque quid dicam. si innocentes estis, quare Christi testimonio contradicitis? si autem nocentes, quare ad eius misericordiam non confugitis? nam et testimonium eius est de orbis unitate et misericordia eius in fraterna caritate.
Augustinus respondit: Nos non speramus in homine, sed quantum possumus homines admonemus, ut in domino sperent, nec speramus in principibus, sed quantum possumus principes admonemus, ut in domino sperent, et si aliquid a principibus pro utilitate ecclesiae petimus, non in eis tamen speramus. neque enim et apostolus in illo tribuno sperauit tamquam in principe, a quo sibi egit ut deductores darentur armati, aut in ipsis armatis tamquam in hominibus, quorum multitudine saeptus euasit insidias perditorum. sed nec uos ipsos, quod ab imperatore basilicae uobis ut redderentur petistis, arguimus, tamquam in Iuliano principe speraueritis, sed arguimus, quod de Christi testimonio desperaueritis, a cuius unitate ipsas basilicas separastis. eas enim iubente inimico Christi accepistis, in quibus iussa Christi contemneretis, dum [*]( 16 Pa. 117, 8-9 24 cf. Act. 23, 12—33 ) [*]( 9 accipe v 12 alt. eius om. Q 20 sed] et codd. 23 in s. I. 0m2 2o pr. in om. 0 27 inuasit Q )
142
ualidum et uerum uobis uidetur quod Iulianus constituit dicens: hoc quoque supplicantibus Rogatiano, Pontio, Cassiano et ceteris episcopis, sed et clericis, accedit ad cumulum, ut abolitis, quae aduersus eos sine rescripto perperam gesta sunt, in antiquum statum cuncta reuocentur, inualidum autem et falsum quod Christus constituit dicens: eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. obsecramus uos: corrigimini, redite ad hanc euidentissimam totius orbis unitatem, ut non uerbis apostatae Iuliani, sed uerbis saluatoris Christi in antiquum statum cuncta reuocentur. miseremini animae uestrae. non iam Constantinum et Iulianum comparamus, ut quam sint impares demonstremus. non dicimus: (si uos non sperastis in homine et in principe, cum homini imperatori pagano et apostatae dixistis, quod apud eum sola iustitia locum haberet — quibus precibus et rescripto, sicut ibi scriptum est, sicut allegationis gesta testantur, pars Donati uniuersaliter usa est —, multo minus nos criminari a uobis debemus, tamquam speremus in homine et in principe, si quid a Constantino uel a ceteris christianis imperatoribus nulla sacrilega adulatione petiuimus aut si quid ipsi non petentibus nobis memores rationis quam domino reddituri sunt, sub cuius uerbis tremunt cum audiunt quae ipse commemorasti: et nunc, reges, intellegite et cetera et alia multa, ultro pro ecclesiae catholicae unitate constituunt\'. sed taceo de Constantino. Christum et Iulianum uobis opponimus — parum dico — deum et hominem, filium dei et filium gehennae, saluatorem animarum nostrarum et interfectorem animae suae. cur in basilicis possidendis Iuliani rescriptum tenetis et in ecclesiae pace amplectenda Christi euangelium non tenetis? clamamus et nos: quae perperam
[*]( 2. 31 Iuliaai rescriptam ad Donatistas 7 Act. 1, 8 16 cf. ad pag. 127, 6. 129, 25 24 pag. 125, 7. Ps. 2, 10 ) [*]( 2 rogationo Pml 4 tumulum Oml 5 sine] siue OP 8 iherusalem PQ llappostateO in 8.1, Om2 19 criminari nos Qml 30 amplectanda Oml ) 143
gesta sunt, in antiquum statum cuncta reuocentur. antiquius eat euangelium Christi quam rescriptum Iuliani, antiquior est unitas Christi quam pars Donati, antiquiores sunt ecclesiae preces ad dominum pro unitate Christi quam Rogatiani et Pontii et Cassiani ad Iulianum pro parte Donati. an perperam geritur, cum reges prohibent diuisionem, et non perperam geritur, cum episcopi diuidunt unitatem? perperam geritur, cum ad defendendam ecclesiam Christi testimonio reges seruiunt, et non perperam geritur, cum ad negandam ecclesiam Christi testimonio episcopi contradicunt? obsecramus ergo, ut non contra euangelium, sed secundum euangelium etiam uerba ipsius Iuliani, cui sic supplicastis, audiantur et ea, quae perperam gesta sunt, in antiquum statum cuncta reuocentur.
Petilianus dixit: Uos uos, miseri, appello, qui persecutionum metu perterriti, dum uestras diuitias, non animas quaeritis, non tam fidem perfidam traditorum diligitis, quam contra ipsorum malitiam, quorum uobis patrocinia comparastis, non aliter quam ut naufragi in fluctibus fluctus subeunt ruituros atque in magno uitae periculo appetunt quod timetur, uel ut tyrannicus furor, ut neminem metuaty uult cum suo periculo uel timeri, sic sic ad arcem malitiae confugitis, innocentium damna uel poenas sine uestra formidine spectaturi. si hoc est uitare periculum, fugere sub ruinam, nec non etiam damnabilis fides est fidem, latroni seruare. postremo dementis lucri commercium est uestras animas perdere, ne diuitias amittatis. dicit enim dominus Christus: si omnem mundum lucri facias et animam tuam perdas, quid dabis commutationem pro anima tua?