Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Petilianus dixit: Quae autem ratio est quaeue inconstantia uanitatis, quod, cum nos falso uocabulo dicatis haereticos, communionem nostram magnopere cupiatis ?

Augustinus respondit: Si haereticorum communionem magnopere cuperemus, corrigi uos ab haeretico errore nollemus; cum autem hoc uobiscum agamus, ne sitis haeretici, quomodo haereticorum communionem magnopere cupimus? dissensio quippe uos et diuisio facit haereticos, pax uero et unitas facit catho.licos. cum ergo inde huc uenitis, desinitis esse quod odimus et incipitis esse quod amamus.

Petilianus dixit: Eligite tandem de duobus alterum quid dicatis. si innocentia uobis est, cur nos ferro sectamini? aut si reos nos dicitis, quid nos quaeritis innocentes?

Augustinus respondit:s o acutissimam complexionem an potius ineptissimam loquacitatem? nonne ibi proponi solet ut eligatur alterum de duobus quod respondeatur, ubi utrumque non potest eligi? nam si mihi proponeres, ut eligerem alterum de duobus quid dicerem, utrum innocentes an nocentes simus, uel rursus ex aliis duobus, utrum rei sitis (an non [*]( 3 inaictos 0 6 uitia uitat scripsi uiuit codd. v uult coni, v, cf. p. 113, 1 bene facere nemo potest nisi legerit, nisi amauerit, quod est in libera uoluntate. cf. etiam Gaud. 1 25, 28 7 hoc (post ut) 8. I. OmJi 9 ad hoc] autem 0 aliter (alit) PQ, fort. ad id 12 quod cum] quecumque 0 quocunque PQ 23 nos reos Q 24 accutiasimam Olftl 29 utrum rei sitis an non sitis scripsi siue ex istis codd. v )

140
sitis), non possem nisi unum eligere quod dicerem. nunc uero proponis haec duo, utrum nos innocentes simus an uos rei sitis, et uis ut unum ex his duobus eligam quod respondeam. at ego nolo unum dicere, quia utrumque dico, et nos innocentes et uos reos. nos esse innocentes dicimus a falsis et calumniosis criminationibus uestris, quicumque in catholica possumus salua conscientia dicere nec sanctos codices nos tradidisse nec idolorum supplicationibus consensisse nec quemquam occidisse uel si quid aliud mali soletis obicere, nec eos qui forte, quod quidem nec de ipsis probastis, ista fecerunt, contra nos regnum caelorum, sed contra se ipsos clausisse, quia unusquisque nostrum sarcinam suam portat — ecce habes unum —, et uos omnes nocentes et sceleratos esse, non alios aliorum criminibus quae apud uos a quibusdam committuntur et a quibusdam reprehenduntur, sed crimine schismatis, a quo immanissimo sacrilegio nemo uestrum se potest dicere immunem, quamdiu non. communicat unitati omnium gentium, nisi cogatur dicere de ecclesia, quae per omnes gentes diffunditur incipiens ab Hierusalem, Christum fuisse mentitum — ecce habes alterum. ecce reddidi tibi duo, quorum tu uolebas ut unum diceremus. utique attendere debuisti utrumque a nobis posse dici et saltem, si hoc uolebas, rogare nos ut unum diceremus, cum uideres quia utrumque possemus.