Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Quod autem nobis calumniamini dicentes a nobis in uos ad iracundiam reges saeculi concitari, dum eos non docemus diuinam scripturam, sed potius malitiam nostram suggerimus, non puto eos usque adeo surdos esse aduersus ipsa sanctorum codicum eloquia, ut non potius timeatis ne nouerint ea. sed uelitis nolitis, intrant ecclesiam et si nos tacemus lectoribus admouent aurem atque, ut de ceteris taceam, istum ipsum plerumque psalmum quem tu commemorasti intentissime accipiunt. dixisti enim, quod eos non doceamus nec eos uolentes sinamus ut nouerint quod scriptum est: et nunc, reges, intellegite, erudimini qui iudicatis terram, seruite domino in timore et exultate ei cum tremore, apprehendite disciplinam, ne quando irascatur dominus et cetera. credite et ista cantari et illos audire, sed utique audiunt et illud superius in eodem psalmo, quod tu, ni fallor, propterea praeterire noluisti, ne timuisse intellegereris. audiunt ergo et illud: dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. pete a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. quo audito utique mirantur esse aliquos qui huic hereditati Christi contradicunt et eam ad exiguam partem terrae redigere conantur, mirantesque fortasse quaerunt propter id quod in consequentibus audiunt: seruite domino in timore, in quo illi seruire possint, in quantum reges sunt. omnes enim homines seruire deo debent, [*]( 5 Gen. 9, 5 7 cf. pag. 123, 18 sqq. 124, 27 sqq. 16 Pa. 2, 10-12 23 Ps. 2, 7-8 30 Ps. 2, 11 ) [*]( 9 militiaro Of) 10 eos scripsi uos codd. v 11 noueritis 0 22 nisi v uoluisti ex noluisti Oml 28 digere Oml 30 possunt Ornl )

136
aliter communi condicione qua homines sunt, aliter diuersis donis, quod ille aliud agit in rebus humanis, ille aliud. non enim auferenda idola de terra, quod tanto ante futurum praedictum est, posset quisquam iubere priuatus. habent ergo reges excepta generis humani societate eo ipso quo reges sunt, unde sic domino seruiant, quomodo non possunt qui reges non sunt.

Ista ergo cum cogitent, audiunt et illud quod de tribus pueris ipse commemorasti et audiunt sollemnitate mirabili. tunc enim eadem scriptura maxime in ecclesia cantatur, quando ipsa festiuitas feruentiores facit etiam eos qui cetero anno pigriores sunt. quid ergo putatis animi habere christianos imperatores, cum audiunt tres pueros missos in caminum ignis ardentis, quia regi ad iniquitatem adorandi simulacri consentire noluerunt, nisi ut cogitent piam libertatem sanctorum nec regia potestate nec poenae immanitate posse superari gaudeantque se non esse ex numero talium regum, qui contemptores idolorum quasi sacrilegos puniebant? porro autem cum in consequentibus audiunt eundem regem non solum puerorum, sed et flammarum deo seruientium tanto miraculo territum etiam ipsum coepisse deo seruire in timore et exultare cum tremore et apprehendisse disciplinam, nonne intellegunt ideo ista esse conscripta et tanta celebritate recitari, ut et seruis dei, ne ad sacrilegium regibus cedant, et ipsis regibus, ut ad religionem deo credant, proponantur exempla? uolentes ergo et isti ex ipsius admonitione psalmi, quem tu quoque inseruisti scriptis tuis, intellegere et erudiri et seruire domino in timore et exultare cum tremore et apprehendere disciplinam, quam intente audiunt quid ille rex postea dixerit. dixit enim propositurum se decretum omnibus populis quibus imperitabat, ut, quicumque dixissent blasphemiam in deum Sidrac Misac [*]( 3 cf. Esai. 2, 18. Zach. 13, 2 8 cf. pag. 123, 6 29 cf. Dan. 3, 29 (96) ) [*]( 3 ydola P 4 priuatur Oml 7 cogitant v 11 quid] qui Pml 15 alt. ne Oml 16 gaudentque v 18 eumdem Q 20 exultate Pml 26 erudire Onr1 30 dixisset PQ sydrac codd. mysac PQ )

137
Abdenago, interirent et domus eorum dispergerentur. et si hoc eum decreuisse cognoscunt, ne blasphemaretur deus temperator ignium et liberator trium puerorum, profecto cogitant quid decernere debeant in regno suo, ne in suis fidelibus idem ipse deus exsuffletur remissor peccatorum et liberator iam totius orbis terrarum.

Uide itaque, cum aduersus uos aliquid pro unitate catholica reges christiani constituunt, ne forte in labiis uestris tamquam scripturarum diuinarum imperitos eos arguatis, in corde autem uestro satis doctos esse doleatis. quis enim ferat istam uestram sacrilegam odiosamque fallaciam, in ipso uno Danihele reges accusare, quia in lacum leonum missus est, et reges non laudare, quia sublimiter honoratus est, cum etiam quando missus est magis eum saluum futurum quam moriturum ipse rex crederet et de illo sollicitus non cenaret? deinde audetis dicere christianis: quid uobis est cum regibus saec-ltli, quia Danihel a rege persecutionem passus est, et non respicere ipsum Danihelem somnia regibus fideliter interpretantem, dominum regem appellantem, munera et honores accipientem, itemque et in eisdem tribus pueris, quod recusantes adorare statuam in flammas missi sunt, inuidiae flammas de regibus excitare, quod autem a rege sic praedicati et sic honorati sunt, tacere et abscondere? ecce rex fuerit persecutor, cum obiecit leonibus Danihelem: quid, cum eo saluo recepto gaudens et gratulans inimicos eius dilaniandos et consumendos eisdem leonibus misit, fuit persecutor an non fuit? uolo respondeas. si enim fuit, cur ei Danihel ipse non restitit, cum praesertim tanta familiaritate facillime potuisset? et nobis dicitis, ut reges ab hominum persecutione reuocemus! si autem propterea persecutor non fuit, quia scelus in sanctum uirum commissum iustissime uindicauit, quomodo uindicandum [*]( 16 pag. 123, 3 ) [*]( 1 et Abdenago v 2 eurn) eis 0 blaphemaretur 0 temperabat (sic) Q 5 peccarum Oml 8 christi O 16 audetis mg. Om2 17 daniel OQ 18 sompnia Oml 20 et om. PQ 21 pr. flammis OQ )

138
est a regibus, quod Christi sacramenta exsufflantur, si prophetae membra, quia in periculum missa sunt, sic uindicari meruerunt? item concedo et manifestum est persecutorem fuisse regem, cum tres pueros, quod simulacrum adorare noluerint, misit in flammam; sed quaero utrum fuerit persecutor, cum illud decretum proposuit, ut interirent et domus eorum uastarentur qui blasphemarent unum uerum deum. si enim persecutor fuit, cur ad uerba persecutoris respondetis \'amen\'? ei autem non fuit, cur eos persecutores dicitis, qui uos a blasphemiae furore deterrent? si enim cogunt uos supplicare idolo, illi sunt similes impio regi, uos tribus pueris; si autem prohibent repugnare Christo, uos estis impii, si hoc facitis. quid sint autem illi, si hoc terribiliter uetant, ego non dico: tu inueni aliud quod dicas, si pios imperatores non uis dicere.

Si haec exempla de Danihele et tribus pueris ego commemorassem, fortasse resisteres et in haec nostra tempora ex illis temporibus sumi non debuisse clamares. deo gratias, quod ea ipse posuisti ad id quidem quod uolebas; sed uides ea potius ualuisse ad id quod nolebas. an non est ista uestra fallacia, sed error humanus est? utinam ita sit! emenda ergo. ne timeas, non inde eris minor; immo uero maioris ingenii est animositatis flammas confitendo extinguere quam falsitatis nebulas intellegendo uitare.