Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

\'Et ubi\', inquies, \'impletum est quod dominus dicit: ueniet tempus, ut qui uos occiderit putet se deo [*]( 31 pag. 123, 25. Ioh. 16, 2 ) [*]( 2 cum Pml appellatis 0 3 subplicastis 0 5 accusatis 0 8 christianis Q 10 conuenia Olnl 14 uinceret] add. fides Om2PQ 16 potest 0 18 premit] praemittit Oml 22 Exeant PQ 23 monimenta Pm2 26 solum OPmlQ 27 christiani tatem Q 30 dicit, in mg. m2 uel ait 0 )

131
offi cium facere? neque enim hoc de paganis dici potuit, qui non propter deum, sed propter idola christianos persequebantur.\' non uidetis, si hoc de his imperatoribus dictum esset qui gaudent de nomine christiano, hoc eos utique praeeipue fuisse iussuros, ut occideremini? quod numquam omnino iusserunt, sed uestri hostili more legibus repugnando poenas debitas luunt et uoluntarias mortes suas, dum nobis inuidiosas putant, sibi perniciosas non putant. quodsi de regibus nomen Christi honorantibus illud a domino dictum esse arbitrantur, quaerant quid catholica in oriente perpessa sit, quando Ualens imperabat Arrianus. ecce haberem quo intellegerem impletum esse quod dominus ait: ueniet tempus, ut qui uos occiderit putet se officium deo facere, ne sibi ad famae gloriam haeretici assumerent, si quid aduersus eorum errorem imperatores catholici praecepissent. uerumtamen tempus illud post ascensionem domini completum esse reminiscimur: sancta scriptura huius rei testis omnibus nota est. Iudaei se putabant officium deo facere, cum apostolos occidebant. inter hos qui officium deo se arbitrabantur exhibere etiam Saulus noster, nondum noster, fuit, ita ut hoc inter laudes suas praeteritas et obliuiscendas enumeret: Hebraeus, inquit, ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, secundum aemulationem persequens ecclesiam. ecce qui putabat officium se deo facere, cum faciebat quod mox ipse perpessus est. nam quadraginta Iudaei coniurauerant ut interficerent eum, quando fecit hoc tribuno innotescere, ut eorum insidias armato milite saeptus euaderet. sed nondum erat qui ei diceret: \'quid tibi est, non cum regibus, sed cum tribunis armisque regalibus?\' non erat qui ei diceret: <audes per milites quaerere tuitionem, cum dominus tuus per eos ductus sit ad [*]( 12 loll. 16, 2 21 Phil. 3, 5-6 25 cf. Act. 2l, 12-33 ) [*]( 2 ydola P 10 orientem 0 11 Arianna v 13 ad om. O famae] flammam Oml fammam (sic) Om2 17 putabant se v 18 occiderent Pml 19 arbitrabantur se v 21 ex inqait ex Oml 22 alt. secam dum Q 25 XL OP ) [*]( 9* )
132
passionem?\' nondum erant ista deliramenta, sed contra haec futura iam tunc illa parabantur exempla.

Quin etiam terribiliter proponere ausus es et dicere: sed ut uetera taceam, in uestris exemplis aduertite imperatores quam plures ac iudices uestros persecutionem nobis faciendo perisse. hoc in epistula tua cum legissem, intentissime expectabam quid dicturus et quos enumeraturus esses, cum ecce mihi quasi relinquendo coepisti commemorare Neronem Domitianum Traianum Getam Decium Ualerianum Diocletianum Maximianum. fateor plures esse; sed tu prorsus contra quos loquaris oblitus e*. nonne isti omnes pagani fuerunt et uniuersaliter christianum nomen pro suis idolis persecuti sunt? euigila ergo; nam isti communionis nostrae non fuerunt. unitatem ipsam, uel unde nos, sicut uos putatis, uel unde uos, sicut Christus docet, existis, totam persequebantur. tu autem proposueras ostendere nostros imperatores ac iudices persecutionem uobis faciendo perisse. an nec tu exigis ut istos computemus, quia relinquens eos commemorasti dicens: ut relinquam Neronem et sub ista relictione (per) ceteros cucurristi? quid opus fuit ergo ut commemorarentur ad rem non pertinentes? sed quid ad me? iam istos tecum relinquo: nunc saltem procedant illi quos promisisti quam plures. nisi forte propterea non inueniuntur, quia eos perisse dixisti.

Sequeris enim iam et episcopos nominas, quos de traditione codicum soletis arguere. de quibus et nos solemus respondere:. \'aut non probatis et ad neminem pertinet, aut probatis et ad nos non pertinet\'. suam enim sarcinam portauerunt uel bonam uel malam, et bonam quidem credimus sed qualemlibet, tamen suam, sicut uestri mali nec ipsi uestram nec uos ipsorum: sed uestrum omnium communis pessima sarcina schisma est. haec saepe iam diximus. exhibe igitur non [*]( 4 pag. 125, 16 19 pag. 125, 18 25 cf. p. 125, 22 28 cf. Gal. 6, 5 ) [*]( 2 illa] ea PQ 3 est 0 4 uetera p. 125,16 caetera codd. v 6 periisse v. item infra 19 per om. codd., cf, p, 18, 14 22 illi] isti Pv 32 haec] hoc v )

133
episcoporum nomina, sed imperatorum ac iudicum nostrorum, qui uos persequendo perierunt. hoc enim proposueras, hoc promiseras, ad hoc nos intentissimos feceras. audi, inquis: perit Macari-us, perit Ursatius cunctique comites uestri dei pariter uindicta perierunt. duos solos commemorasti, quorum neuter imperator fuit. cui hoc placeat, quaeso te. tibi ipse nonne displices? promittis quam plures imperatores ac iudices nostros te commemoraturum qui uos persequendo perierint, et tacitis imperatoribus nominas duos uel iudices uel comites. illud enim, quod adiungis: cunctique comites uestri dei pariter uindicta perierunt, ad rem non pertinet. hoc quippe modo iamdudum locum istum finire potuisti, ut omnino neminem nominares. cur ergo imperatores nostros, id est nostrae communionis, non commemorasti? an timuisti, ne reus maiestatis accusareris? ubi est circumcellionica fortitudo? deinde quid agis de illis quos tot superius nominasti, qui rectius tibi possunt dicere: \'quid nos quaerebas?\' causam enim tuam nihil adiuuerunt et tamen nominati sunt. deinde qualis es, qui eos quos perisse commemoras nominare formidas? saltem ipsos iudices uel comites, quos uideris non timuisse, plures nominares. remansisti autem ad Macarium et Ursatium. itane quam plures illi duo isti sunt? an quod pueri didicimus sapis? si enim quaeras ex me, duo quis numerus sit, singularis an pluralis, quid esse respondeam nisi pluralem? sed ad hoc etiam non defit quod dicam. eximo inde Macarium; neque enim dixisti quomodo perierit. an forte, quisquis uos persequitur, nisi in hac terra fuerit inmortalis, quando mortuus fuerit, propter uos mortuus existimabitur? quid, si non in tam longo imperio Constantinus et tam longa felicitate uixisset, qui primus aduersus uestrum errorem multa constituit, et quid, si non [*]( 3. 10 pag. 125, 26 ) [*]( 3 intentossiraos Pml audi deest p. 125, 26 inquis scripsi inquit codd. v, cf. p. 134, 25. 140, 29 periit bts Om2PQo 4 Ursacius Oo 6 cnij cum P 8 qui] quod 0 10 uindicta pariter Ornl 15 cercicelionica Oml 21 Ursacium Oo (passim) 24 adhuc v desit Q 27 mortalis Pml )
134
Iulianus tam cito abreptus esset e uita, qui uobis basilicas dedit, quando ista garrire taceretis, cum et modo tacere nolitis? nec tamen dicimus nos ideo cito mortuum Iulianum, quia uobis basilicas dedit. possumus enim esse in his paiiter copiosi, sed nolumus esse pariter uani. proinde, ut dicere coeperam, ex illis duobus secerno Macarium. cum enim duos proposuisses, ipsum et Ursatium, repetisti nomen Ursatii, ut nobis ostenderes quam mortem meruerit, et dixisti: Ursatium namque barbarica pugna prostratum saeuis unguibus alites canumque auidi dentes morsibus discerpserunt. unde satis apparet, cum de Macario maiorem inuidiam facere soleatis, ita ut nos Macarianos, non Ursatianos appelletis, multo maxime te de illo fuisse dicturum, si de morte eius aliquid tale dicere potuisses. ex his itaque duobus, ubi pluralem numerum posuisti, seiuncto Macario remanet Ursatius, nomen proprium numeri singularis. ubi est igitur tam plurium illorum tam minax et tremenda promissio?

Iam illud quam ridiculum sit, qui quoquo modo loqui nouerunt quantum opinor intellegunt, quod, cum dixisses: perit Macarius, perit Ursatius cunctique comites uestri dei pariter uindicta perierunt, tamquam exigentibus (nobis) ut probares, quia re uera nihil aliud uel auditor uel lector exigeret, statim conexuisti magnum documentum, quo probares cunctos comites nostros dei pariter uindicta perisse. Ursatium namque barbarica, inquis, pugna prostratum saeuis unguibus alites canumque auidi dentes morsibus discerpserunt. hoc modo potest alius similiter nesciens quid loquatur dicere omnes episcopos uestros dei uindicta in carcere defecisse, et cum ab eo fuerit flagitatum unde hoc probet, adiungere statim: Optatus namque de satellitio Gildonis accusatus tali [*]( 8. 21 pag. 125, 27 20 pag. 125, 26 ) [*]( 1 arreptue Q e del. Om2 2 guarrire Pml garriendi fiuem faceretis v 5 pariter esae P 12 ursationos Pml 13 eius om. P 16 miminax Prnl 20 periit bis 0m2PQv 21 nobis addidi 22 probarer Oml 23 connexuisti OmSv 26 discepserunt P 80 satellicio Q )

135
genere mortis extinctus est\'. has nugas audire et discutere et refellere cogimur; tantum timemus infirmis, ne intellectu tardiore in uestros laqueos celeriter currant. istum autem Ursatium, si forte bene uixit et uere ita mortuus est, consolabitur promissio dei dicentis : sanguinem animarum uestrarum exquiram de manibus omnium bestiarum.