Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Sequeris enim iam et episcopos nominas, quos de traditione codicum soletis arguere. de quibus et nos solemus respondere:. \'aut non probatis et ad neminem pertinet, aut probatis et ad nos non pertinet\'. suam enim sarcinam portauerunt uel bonam uel malam, et bonam quidem credimus sed qualemlibet, tamen suam, sicut uestri mali nec ipsi uestram nec uos ipsorum: sed uestrum omnium communis pessima sarcina schisma est. haec saepe iam diximus. exhibe igitur non [*]( 4 pag. 125, 16 19 pag. 125, 18 25 cf. p. 125, 22 28 cf. Gal. 6, 5 ) [*]( 2 illa] ea PQ 3 est 0 4 uetera p. 125,16 caetera codd. v 6 periisse v. item infra 19 per om. codd., cf, p, 18, 14 22 illi] isti Pv 32 haec] hoc v )

133
episcoporum nomina, sed imperatorum ac iudicum nostrorum, qui uos persequendo perierunt. hoc enim proposueras, hoc promiseras, ad hoc nos intentissimos feceras. audi, inquis: perit Macari-us, perit Ursatius cunctique comites uestri dei pariter uindicta perierunt. duos solos commemorasti, quorum neuter imperator fuit. cui hoc placeat, quaeso te. tibi ipse nonne displices? promittis quam plures imperatores ac iudices nostros te commemoraturum qui uos persequendo perierint, et tacitis imperatoribus nominas duos uel iudices uel comites. illud enim, quod adiungis: cunctique comites uestri dei pariter uindicta perierunt, ad rem non pertinet. hoc quippe modo iamdudum locum istum finire potuisti, ut omnino neminem nominares. cur ergo imperatores nostros, id est nostrae communionis, non commemorasti? an timuisti, ne reus maiestatis accusareris? ubi est circumcellionica fortitudo? deinde quid agis de illis quos tot superius nominasti, qui rectius tibi possunt dicere: \'quid nos quaerebas?\' causam enim tuam nihil adiuuerunt et tamen nominati sunt. deinde qualis es, qui eos quos perisse commemoras nominare formidas? saltem ipsos iudices uel comites, quos uideris non timuisse, plures nominares. remansisti autem ad Macarium et Ursatium. itane quam plures illi duo isti sunt? an quod pueri didicimus sapis? si enim quaeras ex me, duo quis numerus sit, singularis an pluralis, quid esse respondeam nisi pluralem? sed ad hoc etiam non defit quod dicam. eximo inde Macarium; neque enim dixisti quomodo perierit. an forte, quisquis uos persequitur, nisi in hac terra fuerit inmortalis, quando mortuus fuerit, propter uos mortuus existimabitur? quid, si non in tam longo imperio Constantinus et tam longa felicitate uixisset, qui primus aduersus uestrum errorem multa constituit, et quid, si non [*]( 3. 10 pag. 125, 26 ) [*]( 3 intentossiraos Pml audi deest p. 125, 26 inquis scripsi inquit codd. v, cf. p. 134, 25. 140, 29 periit bts Om2PQo 4 Ursacius Oo 6 cnij cum P 8 qui] quod 0 10 uindicta pariter Ornl 15 cercicelionica Oml 21 Ursacium Oo (passim) 24 adhuc v desit Q 27 mortalis Pml )
134
Iulianus tam cito abreptus esset e uita, qui uobis basilicas dedit, quando ista garrire taceretis, cum et modo tacere nolitis? nec tamen dicimus nos ideo cito mortuum Iulianum, quia uobis basilicas dedit. possumus enim esse in his paiiter copiosi, sed nolumus esse pariter uani. proinde, ut dicere coeperam, ex illis duobus secerno Macarium. cum enim duos proposuisses, ipsum et Ursatium, repetisti nomen Ursatii, ut nobis ostenderes quam mortem meruerit, et dixisti: Ursatium namque barbarica pugna prostratum saeuis unguibus alites canumque auidi dentes morsibus discerpserunt. unde satis apparet, cum de Macario maiorem inuidiam facere soleatis, ita ut nos Macarianos, non Ursatianos appelletis, multo maxime te de illo fuisse dicturum, si de morte eius aliquid tale dicere potuisses. ex his itaque duobus, ubi pluralem numerum posuisti, seiuncto Macario remanet Ursatius, nomen proprium numeri singularis. ubi est igitur tam plurium illorum tam minax et tremenda promissio?

Iam illud quam ridiculum sit, qui quoquo modo loqui nouerunt quantum opinor intellegunt, quod, cum dixisses: perit Macarius, perit Ursatius cunctique comites uestri dei pariter uindicta perierunt, tamquam exigentibus (nobis) ut probares, quia re uera nihil aliud uel auditor uel lector exigeret, statim conexuisti magnum documentum, quo probares cunctos comites nostros dei pariter uindicta perisse. Ursatium namque barbarica, inquis, pugna prostratum saeuis unguibus alites canumque auidi dentes morsibus discerpserunt. hoc modo potest alius similiter nesciens quid loquatur dicere omnes episcopos uestros dei uindicta in carcere defecisse, et cum ab eo fuerit flagitatum unde hoc probet, adiungere statim: Optatus namque de satellitio Gildonis accusatus tali [*]( 8. 21 pag. 125, 27 20 pag. 125, 26 ) [*]( 1 arreptue Q e del. Om2 2 guarrire Pml garriendi fiuem faceretis v 5 pariter esae P 12 ursationos Pml 13 eius om. P 16 miminax Prnl 20 periit bis 0m2PQv 21 nobis addidi 22 probarer Oml 23 connexuisti OmSv 26 discepserunt P 80 satellicio Q )

135
genere mortis extinctus est\'. has nugas audire et discutere et refellere cogimur; tantum timemus infirmis, ne intellectu tardiore in uestros laqueos celeriter currant. istum autem Ursatium, si forte bene uixit et uere ita mortuus est, consolabitur promissio dei dicentis : sanguinem animarum uestrarum exquiram de manibus omnium bestiarum.

Quod autem nobis calumniamini dicentes a nobis in uos ad iracundiam reges saeculi concitari, dum eos non docemus diuinam scripturam, sed potius malitiam nostram suggerimus, non puto eos usque adeo surdos esse aduersus ipsa sanctorum codicum eloquia, ut non potius timeatis ne nouerint ea. sed uelitis nolitis, intrant ecclesiam et si nos tacemus lectoribus admouent aurem atque, ut de ceteris taceam, istum ipsum plerumque psalmum quem tu commemorasti intentissime accipiunt. dixisti enim, quod eos non doceamus nec eos uolentes sinamus ut nouerint quod scriptum est: et nunc, reges, intellegite, erudimini qui iudicatis terram, seruite domino in timore et exultate ei cum tremore, apprehendite disciplinam, ne quando irascatur dominus et cetera. credite et ista cantari et illos audire, sed utique audiunt et illud superius in eodem psalmo, quod tu, ni fallor, propterea praeterire noluisti, ne timuisse intellegereris. audiunt ergo et illud: dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. pete a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. quo audito utique mirantur esse aliquos qui huic hereditati Christi contradicunt et eam ad exiguam partem terrae redigere conantur, mirantesque fortasse quaerunt propter id quod in consequentibus audiunt: seruite domino in timore, in quo illi seruire possint, in quantum reges sunt. omnes enim homines seruire deo debent, [*]( 5 Gen. 9, 5 7 cf. pag. 123, 18 sqq. 124, 27 sqq. 16 Pa. 2, 10-12 23 Ps. 2, 7-8 30 Ps. 2, 11 ) [*]( 9 militiaro Of) 10 eos scripsi uos codd. v 11 noueritis 0 22 nisi v uoluisti ex noluisti Oml 28 digere Oml 30 possunt Ornl )

136
aliter communi condicione qua homines sunt, aliter diuersis donis, quod ille aliud agit in rebus humanis, ille aliud. non enim auferenda idola de terra, quod tanto ante futurum praedictum est, posset quisquam iubere priuatus. habent ergo reges excepta generis humani societate eo ipso quo reges sunt, unde sic domino seruiant, quomodo non possunt qui reges non sunt.

Ista ergo cum cogitent, audiunt et illud quod de tribus pueris ipse commemorasti et audiunt sollemnitate mirabili. tunc enim eadem scriptura maxime in ecclesia cantatur, quando ipsa festiuitas feruentiores facit etiam eos qui cetero anno pigriores sunt. quid ergo putatis animi habere christianos imperatores, cum audiunt tres pueros missos in caminum ignis ardentis, quia regi ad iniquitatem adorandi simulacri consentire noluerunt, nisi ut cogitent piam libertatem sanctorum nec regia potestate nec poenae immanitate posse superari gaudeantque se non esse ex numero talium regum, qui contemptores idolorum quasi sacrilegos puniebant? porro autem cum in consequentibus audiunt eundem regem non solum puerorum, sed et flammarum deo seruientium tanto miraculo territum etiam ipsum coepisse deo seruire in timore et exultare cum tremore et apprehendisse disciplinam, nonne intellegunt ideo ista esse conscripta et tanta celebritate recitari, ut et seruis dei, ne ad sacrilegium regibus cedant, et ipsis regibus, ut ad religionem deo credant, proponantur exempla? uolentes ergo et isti ex ipsius admonitione psalmi, quem tu quoque inseruisti scriptis tuis, intellegere et erudiri et seruire domino in timore et exultare cum tremore et apprehendere disciplinam, quam intente audiunt quid ille rex postea dixerit. dixit enim propositurum se decretum omnibus populis quibus imperitabat, ut, quicumque dixissent blasphemiam in deum Sidrac Misac [*]( 3 cf. Esai. 2, 18. Zach. 13, 2 8 cf. pag. 123, 6 29 cf. Dan. 3, 29 (96) ) [*]( 3 ydola P 4 priuatur Oml 7 cogitant v 11 quid] qui Pml 15 alt. ne Oml 16 gaudentque v 18 eumdem Q 20 exultate Pml 26 erudire Onr1 30 dixisset PQ sydrac codd. mysac PQ )

137
Abdenago, interirent et domus eorum dispergerentur. et si hoc eum decreuisse cognoscunt, ne blasphemaretur deus temperator ignium et liberator trium puerorum, profecto cogitant quid decernere debeant in regno suo, ne in suis fidelibus idem ipse deus exsuffletur remissor peccatorum et liberator iam totius orbis terrarum.

Uide itaque, cum aduersus uos aliquid pro unitate catholica reges christiani constituunt, ne forte in labiis uestris tamquam scripturarum diuinarum imperitos eos arguatis, in corde autem uestro satis doctos esse doleatis. quis enim ferat istam uestram sacrilegam odiosamque fallaciam, in ipso uno Danihele reges accusare, quia in lacum leonum missus est, et reges non laudare, quia sublimiter honoratus est, cum etiam quando missus est magis eum saluum futurum quam moriturum ipse rex crederet et de illo sollicitus non cenaret? deinde audetis dicere christianis: quid uobis est cum regibus saec-ltli, quia Danihel a rege persecutionem passus est, et non respicere ipsum Danihelem somnia regibus fideliter interpretantem, dominum regem appellantem, munera et honores accipientem, itemque et in eisdem tribus pueris, quod recusantes adorare statuam in flammas missi sunt, inuidiae flammas de regibus excitare, quod autem a rege sic praedicati et sic honorati sunt, tacere et abscondere? ecce rex fuerit persecutor, cum obiecit leonibus Danihelem: quid, cum eo saluo recepto gaudens et gratulans inimicos eius dilaniandos et consumendos eisdem leonibus misit, fuit persecutor an non fuit? uolo respondeas. si enim fuit, cur ei Danihel ipse non restitit, cum praesertim tanta familiaritate facillime potuisset? et nobis dicitis, ut reges ab hominum persecutione reuocemus! si autem propterea persecutor non fuit, quia scelus in sanctum uirum commissum iustissime uindicauit, quomodo uindicandum [*]( 16 pag. 123, 3 ) [*]( 1 et Abdenago v 2 eurn) eis 0 blaphemaretur 0 temperabat (sic) Q 5 peccarum Oml 8 christi O 16 audetis mg. Om2 17 daniel OQ 18 sompnia Oml 20 et om. PQ 21 pr. flammis OQ )

138
est a regibus, quod Christi sacramenta exsufflantur, si prophetae membra, quia in periculum missa sunt, sic uindicari meruerunt? item concedo et manifestum est persecutorem fuisse regem, cum tres pueros, quod simulacrum adorare noluerint, misit in flammam; sed quaero utrum fuerit persecutor, cum illud decretum proposuit, ut interirent et domus eorum uastarentur qui blasphemarent unum uerum deum. si enim persecutor fuit, cur ad uerba persecutoris respondetis \'amen\'? ei autem non fuit, cur eos persecutores dicitis, qui uos a blasphemiae furore deterrent? si enim cogunt uos supplicare idolo, illi sunt similes impio regi, uos tribus pueris; si autem prohibent repugnare Christo, uos estis impii, si hoc facitis. quid sint autem illi, si hoc terribiliter uetant, ego non dico: tu inueni aliud quod dicas, si pios imperatores non uis dicere.

Si haec exempla de Danihele et tribus pueris ego commemorassem, fortasse resisteres et in haec nostra tempora ex illis temporibus sumi non debuisse clamares. deo gratias, quod ea ipse posuisti ad id quidem quod uolebas; sed uides ea potius ualuisse ad id quod nolebas. an non est ista uestra fallacia, sed error humanus est? utinam ita sit! emenda ergo. ne timeas, non inde eris minor; immo uero maioris ingenii est animositatis flammas confitendo extinguere quam falsitatis nebulas intellegendo uitare.

Petilianus dixit: Ubi lex dei, ubi christianitas uestra est, si caedes et mortes facitis ac iubetis?

Augustinus respondit: Ad hoc uide quid dicant coheredes Christi per totum orbem terrarum. caedes et mortes nec facimus nec iubemus: et ista facientibus multo soeleratius saeuitis, qui haec in hominum mentibus contra uitam aeternam committitis.

Petilianus dixit: Si amicos nos uultis, quare [*]( 8 cf. ep. 105, 7 26 cf. Rom. 8, 17 ) [*]( 1 cbristiaoi Pml 4 simulachra Pml noluerant Pm1 7 deum veram v 22 extinguere confitendo Qml 25 et] ac PQ )

139
inuitos atlrahitis? si autem inimicos fingitis, cur occiditis inimicos ?

Augustinus respondit: Nec inuitos attrahimus nec occidimus inimicos, sed quaecumque uobiscum agimus, quamquam uobis agamus inuitis, ex caritate tamen agimus, ut uolentes uos corrigatis correctique uiuatis. nam nemo ui(tia) uit(at) inuitus: et tamen puer ut hoc uolens discat inuitus uapulat, et hoc plerumque ab homine carissimo. et haec quidem uobis reges dicerent, si ferirent; ad hoc enim eorum potestas diuinitus ordinata est. sed cum et isti non feriunt, uos clamatis.

Petilianus dixit: Quae autem ratio est quaeue inconstantia uanitatis, quod, cum nos falso uocabulo dicatis haereticos, communionem nostram magnopere cupiatis ?

Augustinus respondit: Si haereticorum communionem magnopere cuperemus, corrigi uos ab haeretico errore nollemus; cum autem hoc uobiscum agamus, ne sitis haeretici, quomodo haereticorum communionem magnopere cupimus? dissensio quippe uos et diuisio facit haereticos, pax uero et unitas facit catho.licos. cum ergo inde huc uenitis, desinitis esse quod odimus et incipitis esse quod amamus.

Petilianus dixit: Eligite tandem de duobus alterum quid dicatis. si innocentia uobis est, cur nos ferro sectamini? aut si reos nos dicitis, quid nos quaeritis innocentes?

Augustinus respondit:s o acutissimam complexionem an potius ineptissimam loquacitatem? nonne ibi proponi solet ut eligatur alterum de duobus quod respondeatur, ubi utrumque non potest eligi? nam si mihi proponeres, ut eligerem alterum de duobus quid dicerem, utrum innocentes an nocentes simus, uel rursus ex aliis duobus, utrum rei sitis (an non [*]( 3 inaictos 0 6 uitia uitat scripsi uiuit codd. v uult coni, v, cf. p. 113, 1 bene facere nemo potest nisi legerit, nisi amauerit, quod est in libera uoluntate. cf. etiam Gaud. 1 25, 28 7 hoc (post ut) 8. I. OmJi 9 ad hoc] autem 0 aliter (alit) PQ, fort. ad id 12 quod cum] quecumque 0 quocunque PQ 23 nos reos Q 24 accutiasimam Olftl 29 utrum rei sitis an non sitis scripsi siue ex istis codd. v )

140
sitis), non possem nisi unum eligere quod dicerem. nunc uero proponis haec duo, utrum nos innocentes simus an uos rei sitis, et uis ut unum ex his duobus eligam quod respondeam. at ego nolo unum dicere, quia utrumque dico, et nos innocentes et uos reos. nos esse innocentes dicimus a falsis et calumniosis criminationibus uestris, quicumque in catholica possumus salua conscientia dicere nec sanctos codices nos tradidisse nec idolorum supplicationibus consensisse nec quemquam occidisse uel si quid aliud mali soletis obicere, nec eos qui forte, quod quidem nec de ipsis probastis, ista fecerunt, contra nos regnum caelorum, sed contra se ipsos clausisse, quia unusquisque nostrum sarcinam suam portat — ecce habes unum —, et uos omnes nocentes et sceleratos esse, non alios aliorum criminibus quae apud uos a quibusdam committuntur et a quibusdam reprehenduntur, sed crimine schismatis, a quo immanissimo sacrilegio nemo uestrum se potest dicere immunem, quamdiu non. communicat unitati omnium gentium, nisi cogatur dicere de ecclesia, quae per omnes gentes diffunditur incipiens ab Hierusalem, Christum fuisse mentitum — ecce habes alterum. ecce reddidi tibi duo, quorum tu uolebas ut unum diceremus. utique attendere debuisti utrumque a nobis posse dici et saltem, si hoc uolebas, rogare nos ut unum diceremus, cum uideres quia utrumque possemus.

Sed, si innocentia uobis est, inquis, cur nos ferro sectamini? respicite paululum cateruas uestras, quae non antiquo more parentum suorum solis fustibus armantur, sed et secures et lanceas et gladios addiderunt, et agnoscite quorum potius uox esse debeat: quid nos ferro sectamini? aut si reos nos, inquis, dicitis, quid nos quaeritis innocentes? hic breuiter respondeo: ideo quaerimini rei ab innocentibus, ut desinatis esse rei et incipiatis esse innocentes. ecce utrumque elegi nostrum et ad uestrum utrumque respondi. modo tu [*]( 11 cf. Gal. 6,5 18 cf. Luc. 24, 47 24 pag. 139, 22 28 pag. 189,23 ) [*]( 8 ydolorum Q quenquam Q 14 et om. PQ 16 quandiu Q 19 iherusalem Q 22 et om. PQ 24 a uobis Oml 25 paulatim Pm1 )

141
elige unum de duobus: innocentes estis an nocentes? neque potes utrumque dicere, sed dic utrumque, si hoc placet. certe enim non potestis in eadem causa esse innocentes in qua estis nocentes. si ergo innocentes estis, nolite mirari quod ad pacem quaerimini a fratribus; si autem nocentes, nolite mirari quod ad poenam quaerimini a regibus. sed quia horum duorum alterum uobis usurpatis, alterum a nobis auditis — usurpatis enim uobis innocentiam, a nobis autem auditis quod impie uiuatis —, accipite iterum de utroque quid dicam. si innocentes estis, quare Christi testimonio contradicitis? si autem nocentes, quare ad eius misericordiam non confugitis? nam et testimonium eius est de orbis unitate et misericordia eius in fraterna caritate.

Petilianus dixit: Postremo, ut saepe iam diximus, qualis est uestra praesumptio, ut de regibus praesumatis, dicente Dauid: bonum est sperare in domino quam sperare in homine; bonum est sperare in domino quam sperare in principibus!

Augustinus respondit: Nos non speramus in homine, sed quantum possumus homines admonemus, ut in domino sperent, nec speramus in principibus, sed quantum possumus principes admonemus, ut in domino sperent, et si aliquid a principibus pro utilitate ecclesiae petimus, non in eis tamen speramus. neque enim et apostolus in illo tribuno sperauit tamquam in principe, a quo sibi egit ut deductores darentur armati, aut in ipsis armatis tamquam in hominibus, quorum multitudine saeptus euasit insidias perditorum. sed nec uos ipsos, quod ab imperatore basilicae uobis ut redderentur petistis, arguimus, tamquam in Iuliano principe speraueritis, sed arguimus, quod de Christi testimonio desperaueritis, a cuius unitate ipsas basilicas separastis. eas enim iubente inimico Christi accepistis, in quibus iussa Christi contemneretis, dum [*]( 16 Pa. 117, 8-9 24 cf. Act. 23, 12—33 ) [*]( 9 accipe v 12 alt. eius om. Q 20 sed] et codd. 23 in s. I. 0m2 2o pr. in om. 0 27 inuasit Q )

142
ualidum et uerum uobis uidetur quod Iulianus constituit dicens: hoc quoque supplicantibus Rogatiano, Pontio, Cassiano et ceteris episcopis, sed et clericis, accedit ad cumulum, ut abolitis, quae aduersus eos sine rescripto perperam gesta sunt, in antiquum statum cuncta reuocentur, inualidum autem et falsum quod Christus constituit dicens: eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. obsecramus uos: corrigimini, redite ad hanc euidentissimam totius orbis unitatem, ut non uerbis apostatae Iuliani, sed uerbis saluatoris Christi in antiquum statum cuncta reuocentur. miseremini animae uestrae. non iam Constantinum et Iulianum comparamus, ut quam sint impares demonstremus. non dicimus: (si uos non sperastis in homine et in principe, cum homini imperatori pagano et apostatae dixistis, quod apud eum sola iustitia locum haberet — quibus precibus et rescripto, sicut ibi scriptum est, sicut allegationis gesta testantur, pars Donati uniuersaliter usa est —, multo minus nos criminari a uobis debemus, tamquam speremus in homine et in principe, si quid a Constantino uel a ceteris christianis imperatoribus nulla sacrilega adulatione petiuimus aut si quid ipsi non petentibus nobis memores rationis quam domino reddituri sunt, sub cuius uerbis tremunt cum audiunt quae ipse commemorasti: et nunc, reges, intellegite et cetera et alia multa, ultro pro ecclesiae catholicae unitate constituunt\'. sed taceo de Constantino. Christum et Iulianum uobis opponimus — parum dico — deum et hominem, filium dei et filium gehennae, saluatorem animarum nostrarum et interfectorem animae suae. cur in basilicis possidendis Iuliani rescriptum tenetis et in ecclesiae pace amplectenda Christi euangelium non tenetis? clamamus et nos: quae perperam [*]( 2. 31 Iuliaai rescriptam ad Donatistas 7 Act. 1, 8 16 cf. ad pag. 127, 6. 129, 25 24 pag. 125, 7. Ps. 2, 10 ) [*]( 2 rogationo Pml 4 tumulum Oml 5 sine] siue OP 8 iherusalem PQ llappostateO in 8.1, Om2 19 criminari nos Qml 30 amplectanda Oml )
143
gesta sunt, in antiquum statum cuncta reuocentur. antiquius eat euangelium Christi quam rescriptum Iuliani, antiquior est unitas Christi quam pars Donati, antiquiores sunt ecclesiae preces ad dominum pro unitate Christi quam Rogatiani et Pontii et Cassiani ad Iulianum pro parte Donati. an perperam geritur, cum reges prohibent diuisionem, et non perperam geritur, cum episcopi diuidunt unitatem? perperam geritur, cum ad defendendam ecclesiam Christi testimonio reges seruiunt, et non perperam geritur, cum ad negandam ecclesiam Christi testimonio episcopi contradicunt? obsecramus ergo, ut non contra euangelium, sed secundum euangelium etiam uerba ipsius Iuliani, cui sic supplicastis, audiantur et ea, quae perperam gesta sunt, in antiquum statum cuncta reuocentur.

Petilianus dixit: Uos uos, miseri, appello, qui persecutionum metu perterriti, dum uestras diuitias, non animas quaeritis, non tam fidem perfidam traditorum diligitis, quam contra ipsorum malitiam, quorum uobis patrocinia comparastis, non aliter quam ut naufragi in fluctibus fluctus subeunt ruituros atque in magno uitae periculo appetunt quod timetur, uel ut tyrannicus furor, ut neminem metuaty uult cum suo periculo uel timeri, sic sic ad arcem malitiae confugitis, innocentium damna uel poenas sine uestra formidine spectaturi. si hoc est uitare periculum, fugere sub ruinam, nec non etiam damnabilis fides est fidem, latroni seruare. postremo dementis lucri commercium est uestras animas perdere, ne diuitias amittatis. dicit enim dominus Christus: si omnem mundum lucri facias et animam tuam perdas, quid dabis commutationem pro anima tua?

Augustinus respondit: Utilis esset ista exhortatio, fateor, si ea quisquam in bona causa uteretur. omnino bene [*]( 27 Matth. 16, 26 ) [*]( 2 antiquius] antiquus ml OP 4 rogationi P 5 casiani Oml 8 testimoniis PQ 9 geretur Pml 17 patrocinia (alt. a m2) P 18 naufragi* 0 19 ruitnro satque Oml, distinxi ruituros satque Om2PQo 20 uelut codd. v, correxi 22 nostra P 23 si] sed O, fort, sed si 25 luchri Q 27 lucrificias Q 28 quid] quam Pv 29 exortatio 0 )

144
deterruisti homines diuitias praeponere animae suae. sed uos, qui haec audistis, et nos paululum audite; hoc enim et nos dicimus, sed attendite quemadmodum. si uobis minantur reges auferre diuitias, quia Iudaei secundum carnem non estis aut quia idola uel daemonia non colitis aut quia in nullas haereses transferimini, sed in unitate catholica permanetis, eligite potius perire diuitias uestras, ne ipsi pereatis, sed nec aliud quicquam nec ipsam temporalem uitam saluti aeternae quae in Christo est praeferatis. si autem reges uobis propterea damna uel damnationem minantur, quia estis haeretici, terrent uos illi non crudeliter, sed misericorditer, uos autem non fortiter, sed pertinaciter non timetis. audite ergo Petrum dicentem: quae autem gloria est, si peccantes poenas patimini?, ut neque hic habeatis terrena solacia nec in futuro saeculo uitam aeternam, sed et hic angustias infelicium et ibi gehennas haereticorum. uides ergo tu, frater, cum quo mihi nunc res est, prius te debere ostendere utrum teneas ueritatem et tunc exhortari homines, ut pro ea tenenda parati sint carere omnibus quae temporaliter terrent. cum hoc non ostendas, quia non potes, non quia ingenium deest, sed quia mala causa est, cur festinas exhortationibus tuis facere homines et mendicos et imperitos et egentes et errantes et pannosos et contentiosos et famelicos et haereticos et in hoc saeculo bona temporalia perdentes et in Christi iudicio mala aeterna inuenientes? cautus autem filius, qui timendo flagellum patris recedit a cubili serpentis, nec uapulat nec perit; qui autem dolores disciplinae prae sua perniciosa uoluntate contemnit, et uapulat et perit. iam non intellegis, uir diserte, quoniam qui pro pace Christi omnibus terrenis caruerit, deum habet, qui autem pro parte Donati uel paucos nummos perdiderit, cor non habet? [*]( 13 I Petr. 2, 20 ) [*]( 1 suae] meae Q 9 proferatis Oml 11 missericorditer Oml 14 ut] an Oml ac Om2 16 hibi 0 18 uetatem Oml exortari 0 21 exortationibus 0 )
145

Petilianus dixit: Nos autem pauperes s-piritu non diuitiis metuimus, sed diuitias formidamus. nos nihil habentes et omnia possidentes censum animam credimus nostrisque poenis et sanguine aeternas diuitias caeli mercamur, siquidem dominus dicit: qui perdiderit substantiam suam, centuplum recipiet eam.