Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Petilianus dixit: Numquid igitur caedem uel schismaticis deus iussit inferri? qui si omnino praeciperet, uos deberetis occidi ab aliquibus Scythis ar barbaris, non tamen a christianis.

Augustinus respondit: Uestri circumcelliones quiescant, et nolo nos de barbaris terreas. utrum autem schismatici nos simus an uos, nec ego nec tu, sed Christus interrogetur, ut indicet ecclesiam suam. lege ergo euangelium, et respondet tibi: in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. quisquis igitur in ecclesia non inuenitur, iam non interrogetur, sed aut correctus conuertatur aut correptus non conqueratur.

Petilianus dixit: Neque enim dominus deus humano sanguine aliquando laetatus est, cum occisorem fratris Cain in uita carnifice uoluerit permanere.

Augustinus respondit: si occisori fratris deus noluit inferri mortem, sed relinqui carnificem uitam, uide ne forte hoc sit quod, cum regis cor in manu dei sit, unde multas ad uos commonendos et corripiendos leges ipse constituit, nulla [*]( 1 Prou. 14, 28 3 tue, 24, 46—47 20 Act, 1,8 29 cf. Prou. 21, 1 ) [*]( 1 diminutione Qv 6 ihertm Q 11 elegisse v 14 scitis P 16 cerciceliones Oml circuncelliones Q 17 nos (del.) scismatici ncs Q 19 respondebit Q 23 correptus] correctus (mc) Q 25 fratrem Oml 26 carnificem Oml 30 commouendos Pml )

118
tamen lex regia uos iussit occidi, fortasse propterea, ut, quicumque uestrum in pertinaci sacrilegi furoris aura persistunt, Cain parricidae supplicio, uita carnifice, crucientur. legimus enim multos a famulo dei Moyse misericorditer interfectos. nam in eo quod pro eorum nefario sacrilegio sic est dominum deprecatus, ut diceret: domine, si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo, ineffabilis eius caritas et misericordia satis apparet. numquid ergo subito crudelis effectus est, cum de monte descendens tot milia iuberet occidi? considerate itaque, ne forte maiore iracundia dei per tot leges aduersus uos latas a nullo imperatore iussi fueritis occidi. an illi fratricidae non, uos comparandos putatis? audite dominum per prophetam dicentem: ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in nationibus, et in omni loco incensum admouebitur nomini meo et hostia pura. magnum nomen meum in nationibus, dicit dominus omnipotens. huic fraterno sacrificio, super quod respicit deus, inuidere uos per calumnias uestras ostenditis et, si quando audieritis a solis ortu usque ad occasum laudari nomen domini, quod est uiuum sacrificium de quo dictum est: immola deo sacrificium laudis, ita concidet uultus uester ut illius homicidae. sed quia uniuersum orbem interimere non potestis, odio ipso rei tenemini dicente Iohanne: qui odit fratrem suum homicida est. et utinam innocens frater in uestrorum potius circumcellionum tela trucidandus quam in uestram linguam rebaptizandus incurrat!

Petilianus dixit: Monemus uos ergo, si libenter audiatis, et si non libenter accipitis admonemus, quia dominus Christus non occidendi formam sed moriendi christi- [*]( 6 Ex. 32, 31-82 18 Mal. 1, 11 20 cf. Ps. 112, 5 21 Ps. 49, 14 24 1 Ioh. 3, 15 ) [*]( 2 pertinacia Oml 10 iubet PQ 16 ammouebitur Oml 19 ostenlitis uestras Pml 26 cercicelionum Oml circuncellionum Q (passim) )

119
anis instituit. nam si ita repugnantes diligeret, nollet pro nobis occidi.

Augustinus respondit: Utinam formam eius sequerentur martyres uestri! non se praecipitarent, quod ille diabolo suggerente non fecit. uos autem cum maiores nostros etiam defunctos falso testimonio persequimini, ubi accepistis hanc formam? quod nos ignotorum criminibus maculare conamini, cum uestrorum mala facta notissima uobis obesse nolitis, ubi accepistis hanc formam? sed nimium superbimus, si de nobis succensemus, cum aduersus ipsum dominum uos falsum testimonium dicere uideamus, quandoquidem ille ecclesiam suam per omnes gentes et promisit et exhibuit et uos contradicitis. hanc uero formam nec ab ipsis Iudaeis persecutoribus accepistis; illi enim persecuti sunt carnem ambulantis in terra, uos euangelium sedentis in caelo. quod euangelium mitius pertulit saeuientium regum flammas quam uestras patitur linguas; nam illis incendentibus unitas mansit, uobis loquentibus manere non potuit. qui uerba domini exusta cupiebant aboleri, non credebant posse lecta contemni. non ergo illi in euangelio exercerent flammas suas, si eis contra euangelium promitteretis linguas uestras. in illa persecutione euangelium Christi ab aliis saeuientibus quaerebatur, ab aliis metuentibus prodebatur, ab aliis eruentibus incendebatur, ab aliis diligentibus abscondebatur, nullis contradicentibus oppugnabatur. sceleratiores uobis persecutionis partes transacta gentium persecutione seruastis: qui Christi nomen persequebantur Christo (non) crediderunt, qui propter Christi nomen honorantur Christo contradicunt.

Petilianus dixit: Ecce uobis plenissimum documentum, quod christiano non liceat in pernicie aliena [*]( 4 cf. Matth. 4, 6-7 11 cf. Luc. 24, 47 ) [*]( .1 ita repugnantes] uitare pugnantes 0 8 malefacta v 9 hac Ornl 11 ille] ipse PQtJ 19 contemini Pm1 21 perraitteretis Pv 23 ernentibus scripsi seruientibus Om1 se(-ae-)uientibus cet. v 27 non addidi )

120
uersari. disciplinae autem huius initium Petro est constitutum, sicut scriptum est: percussit Petrus auriculam serui principis Iudaeorum et abscidit eam. dixitque illi Iesus: Petre, reconde gladium tuum in theca; qui enim gladio utitur, gladio morietur. *

Augustinus respondit: Cur ergo tali uoce non compescitis arma circumcellionum? an praeter euangelium uos loqui arbitremini, si dixeritis: (qui fuste usus fuerit, fuste morietur\'? date ergo ueniam, quia nec illos, a quibus Marculum praecipitatum esse querimini, potuerint prohibere maiores nostri. neque enim scriptum est in euangelio: (qui aliquem praecipitauerit, praecipitio morietur\'. atque utinam, sicut illa uel falsa uel transacta sunt, sic istorum ligna cessarent! quamquam fortasse irascimini, quod legionibus uestris etsi non legibus, saltem uerbis subtrahimus armaturam, quia eas solis saeuire fustibus dicimus. uetus quippe ista eorum militia fuit, nunc autem nimium profecerunt. nam inter uinulenta conuiuia et cum feminis maritos non habentibus liberam comitandi uagandi iocandi bibendi pernoctandi licentiam non solum fustes tornare, sed etiam ferrum uibrare et fundas circumagere didicerunt. sed cur eis non dicam — quo animo dicam et quo illi accipiant nouerit deus —: (insani, gladius Petri quamuis adhuc carnali motu animi, tamen pro Christi corpore in -corpus persecutoris exertus est; uestra uero arma aduersus Christum diuisa sunt, corpus eius cui ille caput est, id eat ecclesia eius, per omnes gentes est. ipse hoc dixit et ascendit in caelum, quo eum furor Iudaeorum sequi non potuit, et membra eius in corpore quod ascendens commendauit furor uester oppugnat. pro istis membris aduersus uos saeuiunt et uobis resistunt, quicumque in catholica paruae adhuc fidei eo [*](2 Mattb. 26, 51-52 25 cf. Col. 1, 18 26 cf. Act. 1, 8 ) [*]( 1 initium haius Pnil 4 teca Q 6 non tali uoce v 7 cercicelionum Oml circicellionum 0m2 16 militis scripti malitia codd. tI, cf. p. 114, 29 17 uinolenta PQv 19 pemoctcndi Oml 25 eius] uero PQv enim coni. Engdbreckt cui] caius PQ 28 ascendit 0 )

121
animo sunt quo tunc Petrus fuit, cum ferrum pro Christi nomine strinxit. sed multum interest inter uestram persecutionem et istorum. uos similes estis seruo sacerdotis Iudaeorum, quia seruientes principibus uestris aduersus ecclesiam catholicam id est aduersus Christi corpus, armamini; isti autem tales: sunt qualis tunc Petrus fuit, qui pro Christi corpore, id est pro ecclesia, etiam corporaliter pugnant. sed si ipsis dicitur ut quiescant, sicut Petro tunc dictum est, quanto magis nobis dicendum est, ut haeretico furore deposito ad ea membra pertineatis pro quibus illi sic dimicant! sed laesi a talibus etiam nos odistis et, tamquam aures dexteras perdideritis, Christum sedentem ad patris dexteram non auditis.\' sed quibus loquar aut quando eis loquar, quibus nec horam inuenio uinum etiam mane ructuantibus siue iam ebriir siue adhuc? quin immo et minantur non solum illi, sed de illis etiam episcopi ipsorum, parati negare ad se pertinere quod fecerint. donet nobis dominus canticum graduum quo dicere possimus: cum his qui oderant pacem eram pacificus; cum loquebar eis, deb e II a ban t me gratis. dicit enim hoc corpus Christi, quod per totam terram ab aliis hic, ab aliis alibi et ab omnibus aliis atque aliis ubicumque sunt haereticis oppugnatur.

Petilianus dixit: Ergo, inquam, mortem pro fide subeundam constituit quam cuiquam pro communione faciendam. christianitas enim mortibus proficit. ?nam nemo fidissimus uiueret, si mors a fidelibus timeretur. dicit enim dominus christus: si granum tritici cadens in terram non moriatur, solum remanet; si autem moriatur, multum faciet fructum.

Augustinus respondit: Uellem scire quis primo de parte [*]( 17 Ps. 119, 6-7 26 loh, 12, 24-25 ) [*]( 3 sacerdoti Oml 9 hereticorum Pml 10 illi om. P 14 ructantibna PQ 17 oderunt PQo, cf. p. 3, 15 18 eis] illis eis 0 (illia fort. e Uulgata) 21 opugnatur 0 24 facienda 0 25 fidelissimus PQv (fidissimus etiam Louan. cod. Endouienris) uiuit Pml 26 dominus d Oml 27 manet v alt. emoriatur Q 28 fructum facit v )

122
uestra se praecipitauerit. ualde quippe illud granum fertile fuit, unde tanta seges praecipitatorum cadauerum pullulauit. sane cum uerborum domini memineritis, quia se dixit granum moriturum et multum fructum fructum, quare ipsi fructui, quod per totum mundum feracissime prouenerit, inuidetis et ei zizaniorum uel paleae crimina, uel quae audistis uel quae finxistis, obicitis?

Petilianus dixit: Sed uos spinas atque zizania, non semina spargitis, cum quibus uos in summo iudicio deceat concremari. non maledicimus;, sed omnis spinosa conscientia dei sententia sic tenetur.

Augustinus respondit: Saltem commemoratione zizaniorum simul tibi et triticum ueniret in mentem, quia utraque per agrum iussa sunt crescere usque ad messem. uos autem oculum maliuolentiae in zizaniis acriter figitis et contra sententiam Christi ea sola per orbem terrarum excepta Africa creuisse contenditis.

Petilianus dixit: Ubi est quod dicit dominus Christus: si acceperis alapam, praepara et alteram maxillam? ubi est illud quod sputa in facie passus est, qui sputo suo sanctissimo caeci oculos patefecit? ubi est quod dicit apostolus Paulus: si quis uos in faciem caedit? ubi est quod iterum diciti: in plagis super modum, in m.ortibus frequenter, in carceribus abundantius? quae pertulit memorat, non quae fecit. suffecerat fecit christianae a Iudaeis haec fieri: cur haec miseri perpetratis?

Augustinus respondit: Itane uero uos accepta alapa praebetis alteram maxill] am P non istam uobis famam furiosa uestra agmina per totam Africam cum terribili turpitudine passim uagantia compararunt. utinam uobiscum paciscerentur homines, ut saltem secundum ueterem legem oculum pro [*]( 13 cf. Matth. 13, 30 19 Matth. 5, 39 22 II Cor. 11, 20. 23 31 cf. Dent, 19, 21 ) [*]( 5 ueracissime v 12 saltim codd. 13 ueniet 0 15 maleuolentiae v 17 contempditis (sic) 0 23 supra PQv et Uulg. )

123
oculo, dentem pro dente peteretis, non pro auditis uerbis fustes erigeretis!

Petilianus dixit: Quid autem uolti;s e.\'it cum regibus saeculi, quos numquam christianitas nisi inuidos sensit \' quod ut breuiter doceam, Machabacos fratres re.r persecutus est; rex quoque tres pueros, cum ipse sacrilegus esset, flammis nescius religiosis (addixit; rex quaesiuit animam pueri saluatoris; rex iustissimum Danihelem ferinis morsibus, ut putabat, obiecit, ipsumque dominum Christum iudex nequissimus regis occidit. inde est quod apostolus clamat; sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam non huius saeculi neque principum huius mundi quae euacuatur; sed loquimur dci sapientiam in sacramento, quae fuit abscondita, quam constituit deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum huius saeculi cognouit; si enim cognouissent, non utique dominum maiestatis crucifixissent. sed de pristinis regibus paganis is hoc dictum sit. uos autem huius saeculi imperatores, quia christiani esse desiderent, non permittitis esse christianos, cum fuco et nebula uestri mendacii eosdem bona - mente credentes ad iniquitatem uestram prorsus adducitis, ut armis suis contra hostes rei publicae praeparatis in christianos incurrant putentque se suasionibus uestris deo officium facere, si nos quos odistis occidant, dicente domino Christo: ueniet, inquit, tempus, ut qui uos occiderit putet se deo officium facere. nihil igitur interest nobis male docentibus, utrum reges orbis terrarum pagani, quod absit, an christiani esse desiderent, cum eosdem contra Christi familiam non cessatis (armare. nescitis autem aut potius non legistis, quod crimine hominem occidentis maius crimen est suasoris? [*](5 cf. II Mach. 7 6 cf. Dan. 3 7 cf. Matth. 11, 16 8 cf. Dan. 6 9 cf. Matth. 27, 26 10 I Cor. 2, 6-8 25 Ioh. 16, 2 ) [*]( 8 danielam Oml danielem cet. v 24 Christo om. Q 28 eodem Oml 30 criminis homine occidendi 0 )

124
Iexabel in mortem hominis iusti uel pauperis maritum suum excitauerat regem: pari tamen supplicio uir et uxor ambo perierunt. neque enim uos aliter reges impellitis, quam ut saepe subtilis suadella feminea reges impulit in reatum. etenim per filiam uxor Herodis impetrauit ac meruit in disco ad mensam caput Iohannis afferri. Pontium Pilatum Iudaei sic coegerunt, ut Christum dominum cruci subfigeret, cuius sanguinem uindicem super se semper ac suos manere uoluerunt. ita uos igitur sanguine nostro peccantes obruitis. non enim, etsi index percutiat, non uestrae nos potius calumniae ferierunt, dicit enim propheta Dauid ex domini Christi persona: quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersus christum eius. disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis iugum ipsorum. qui habitat in caelis, irridebit eos, et dominus subsannabit illos. tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos. ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum eius. dominus dixit ad me: filius mens es tu, ego hodie genui te. pete a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. reges eos in uirga ferrea et tamquam uas figuli illos comminues. ipsosque idem reges, ite quasi ignari uel nescii persequi cuperent christianos, his praeceptis admonuit, ne pei-irent. quae illos praecepta, quia nesciunt, utinam doceremus, aut certe uos illis sine dubio ostenderetis, si uelletis [*]( 1 cf. III Reg. 21 5 cf. Matth. 14, 8-9 7 cf. Matth. 27, 24-26 12 Ps. 2, 1-9 ) [*]( 1 morte 0 2 excitanit PQ perierunt ambo Oml 4 suadela ()m2PQo impulit reges Qml 5 per filiam] perfidiam Q in om. Q disco om. P 7 suffigeret PQv 13 astiterunt Qv 15 disropamus 0 dirumpamua P 17 dominus om. Q 19 syon codd. 25 id est v (idem hic et p. 126, 25 defendit Engelbrecht) 28 illos 0 )
125
111 uiuerent, uel ccrte, quod tertium est, ipsos sibimet legere uestra malitia permisisset! primus dauiticus psalmus illis omnino suaderet, ut christiani maerent et regnarent. quos quidem male decepistis, dum uobis sese committunt; uos namque illis quae mala sunt fingitis et quae bona sunt occultatis. hoc tandem legant uel serius, quod olim legere debuerunt. quid enim dicit? et nunc, reges, intellegite, erudimini qui indicatis terram, seruite domino in timore et exultate ei cum tremore, apprehenditc disciplinam, ne quando irascatur dominus et pereatis de uia iusta. cum exarserit quam cito ira ipsius super uos, beati omnes qui con fid un fin eo. imperatores, inquam, suasionibus premitis, III Pilatum, quem diximus, Iudaei presserunt, licet ipse clamauerit lauans publice manus: liber sum a sanguine ine hu ius iusti. tamen quomodo potest a crimine mundus esse qui fecit sed ut uetera taceam, in uestris exemplis aduertite imperatores quam plures ac iudices uestros persecutionem nobis faciendo j)erisse. ut relinquam Neronem, qui primus persecutus est christianos, Domitianum similiter Neronis maximam partem, Traianum Getam Decium Ualerianum Diocletianum, perit etiam Maximianus. qui cum tura praedicerent, incensis codicibus dominicis primus Marcellinus, episcopus Romanorum qui fuit, sed et Carthaginis Meusurius et Caecilianus ex ipsis sacrilcgis flammis 111 fauillae uel cineres remanserunt. turis enim conscientia implicuit, qui Mensitrio consensistis. perit Macarius, perit Ursatius cunctique comites uestri dei pariter uindicta perierunt. Ursatium namque barbarica pugna prostratum sacuis unguibus [*]( 7 Ps. 2, 10-13 14 Matth. 27, 24 ) [*]( 2 dauitichus Q DauUicus v 6 seruis Pml 9 cum] in codd., cf. # 210. 21.1 11 e:x.ars.crit fpr. r a. a) P 13 praemittis Oml qucmj add. nt v 18 periisse v 19 perseutus Oml est persecutus v 21 periit Om2PQv, item lin. 26 bis thura priv 22 praedicarent PQv 23 cartaginis 0 24 ceciiicianus O 25 remanserint P tharis PQv 26 Ursacius et 27 Ursacium Ov )
126
alites canumque alites dente.-; morsibus discerpserunt. nonne idem uestro impulsu percussor est, qui ut rex Achab, quem diximus a muliere percussor, iustum pauperem occidit? ita uos quoque iustos et pauperes — circa opem dixerim mundanam; narra gratia dei in nobis non est pauper — non desinitis iugulare. non enim, si tamen manu non facitis, non lingua. carnifice hominem iugulatis. scriptum est enim: mors et uita in manibus linguae. om?ies ergo qui occisi sunt tu qui suasor es occidisti, neque enim manus carnificis nisi lingua tua feruescit et ille durus pectoris calor in alienum sanguinem uerbis tuis accenditur, sanguinem uerbis sui uindicem diffusorum,

A.ugustinus respondit: Huic loco tam copiose a te exaggerato atque digesto, ubi de regibus saeculi aduersus nos inuidiose loquimini, si debite digneque respondeam, uereor ne me quoque crimineris regum iracundiam in uos concitare uoluisse. quamquam cum more uestro uniuersaliter in omnes catholicos huius inuectionis impetu ferens, nec me utique praetermittis. curabo tamen ostendere, si potuero, te hoc potius fecisse talia dicendo quam me talibus respondendo. ac primum uide quemadmodum tibi tu ipse aduerseris. certe istum locum sic exorsus es: quid autem uobis est cum regibus saeculi, quos numquam christianitas nisi inuidos sensit? his uerbis prohibes utique nos ad reges saeculi accedere. et paulo post dicis: ipsosque idem reges, ne quasi ignari uel nescii persequi cuperent christianos, his praeceptis admonuit, ne perirent. quae illos praecepta, quia nesciunt, utinam dace-remus, aut certe uos illis sine dubio ostcnderetis, si uelletis ut uiuerent! quomodo igitur nos regum uis esse doctores? et nostri quidem, si qua eis amicitia est cum regibus christianis, [*]( 7 Proo. 18, 21 22 pag. 123, 3. 25 pag. 124, 25 ) [*]( 1 discerserunt O 4 mundaneam 0 10 dirus v (duras = crudelis) 12 difFasoria v (iunge: uindicem diffusorum sui, prOne reflex.) 20 alia O 22 exosus Q 25 id est v 28 ostendetis 0 30 nostrij nos 0 )

127
si ea bene utuntur, nihil peccant; si qui uero inde extolluntur, multo leuius quam uos peccant. uobis enim, qui sic nos arguitis, quid fuit cum rege pagano et quod grauius est apostata et christiani nominis hoste Iuliano, a quo uobis basilicas quasi uestras reddi deprecantes hoc in eius laude posuistis, quod apud eum sola iustitia locum haberet? quibus uerbis — credo enim uos Latine intellegere — et idololatria Iuliani et apostasia iustitia est appellata. tenetur petitio quam uestri maiores dederunt, constitutio quam impetrauerunt,\' gesta ubi allegauerunt. euigilate et attendite: inimico Christi, apostatae, aduersario chriatianorum, seruo daemoniorum talibus uerbis ille, ille, uester ille Pontius supplicauit. ite nunc et nobis dicite: quid nobis est cum regibus saeculi, ut surdi surdis populis legatis quod cum ipsis audire non uultis: stipulam in oculo fratris tui uides, trabem in oculo tuo non uides.

Quid, inquis, uobis est cum regibus saeculi, quos numquam christianitas nisi inuidos sensit? hoc cum dixisses, enumerare conatus es, quos reges iusti senserint inimicos, nec considerasti quod plures enumerari possint quos habuerint amicos. pater Abraham a rege diuinitus admonito, ne attaminaret eius uxorem, et amicissime habitus est et munus accepit. Isaac filius eius regem similiter amicissimum expertus est. Iacob in Aegyptum a rege honorabiliter exceptus eum etiam benedicit. quid loquar de filio eius loseph, qui post carceris tribulationem, quo uelut igne sicut aurum castitas eius probata est, magnis ab eo sublimatus honoribus iurabat etiam per Pharaonis salutem non tamquam tyfo elatus, sed beniuolentiae non ingratus. regis filia Moysen adoptauit. Dauid [*]( 6 cf. Parm. I 12, 19 14 Matth. 7, 3 21 cf. Gen. 20 23 cf. Gen. 26, 11 24 cf. Gen. 47 25 cf. Gen. 39. 41. 42, 15 29 cf. Ex. 2, 10 cf. I Reg. 27 ) [*]( 4 hosti Oml 7 ydolatria P idolatria Q 8 tetenetnr Oml 10 alliganerunt Oml 15 tni] tu Otnl 17 inqaies 0 20 considerastis Otnl 23 jsaac Q 28 typo 0m2Pml typho Pm2Qv 29 beneuolentiae v )

128
ad alienigenam regis Israhel compulsus iniquitate confugit. Helias ante currum pessimi regis non illius imperio, sed suo cucurrit obsequio. Helisaeus hospitae mulieri, si quid sibi forte a rege per eius intercessionem praestari uellet, etiam ultro offerendum putauit. sed ad ipsa iam tempora ueniam, quando captiuus dei populus habebatur, ubi, ut mitius loquar, mira tibi inrepsit obliuio. uolens enim probare, quod reges numquam christianitas nisi inuidos senserit, commemorasti tres pueros et Danihelem, quae passi sunt a persequentibus regibus, nec rebus, non uicinis sed plane ipsis, admoneri potuisti, qualis ipse rex post innocentium flammarum miraculum siue in deo laudando atque praedicando siue in ipsis pueris honorandis extiterit, qualem rex habuerit Danihelem et non recusantem quibus muneribus exornauerit, cum ille honorem debitum reddens regiae potestati, quod satis in uerbis eius apparet, donum dei quo praeditus erat indicando interpretando eius somnium non subtraxit. unde cum ab inuidis sancti uiri sacrilega uesania calumniantibus inuitus eum rex in lacum leonum mittere cogeretur, quamquam tristis id fecerit, praesumpsit eum tamen per auxilium domini sui saluum futurum. itaque cum ille refrenata diuinitus leonum rabie uixisset illaesus, sollicita et amica uoce regis ipsius sibi praemissa et ipse cum benedictione de lacu respondit: rex, in saeculum uiue. cur istas regum cum sanctis amicitias, cum sermo tuus ibidem uersaretur, cum istorum famulorum dei in quibus haec acta sunt tu ipse commemorares exempla, uel non uidisti uel uidere noluisti uel, quod nescio quemadmodum excuses, uisas notasque tacuisti? quodsi te sicut causae pessimae defensorem studium falsitatis adstruendae non impediret [*]( 2 cf. III Reg. 18, 44-46 3 cf. IIII Reg. 4, 13 23 Dan. 6, 21 ) [*]( 1 ad alienigenamJ adienigenam Oml 2 helyas Q 3 helyseus (J mulieris 0 7 inrebsit Oml iuresit (sic) Om2 10 rebus I. 1. Oml 19 idJ hoc Pml 20 praesupsit 0, add. uel praedixit m2 in mg. 0, 8. I. PQ dei PQv 28 uisa notaque Om2PQv 29 astruendae PQfJ )
129
et te nolentem uel nescientem a luce ueritatis auerteret, profecto reges quosdam bonos, quosdam autem malos et alios sanctorum amicos, alios inimicos sine ulla difficultate recoleres. et miramur quod se circumcelliones uestri sic praecipitant? quis post te currebat, obsecro te? quis Macarius, quis miles insequebatur? nempe in abruptum falsitatis huius nullus nostrum te impulit. cur ergo clausis oculis sic isti praeceps, ut, cum dixisses: quid autem uobis est cum regibus saeculi, non adiungeres: \'quos saepe christianitas inuidos sensit\', sed non dubitares dicere: quos numquam christia:*itas nisi inuidos sensit? itane uero nec ipse cogitasti nec eos qui scripta tua legerent cogitaturos putasti tot regum exempla tibi reclamantia: (nescit quid loquatur?\'

An, quia illi quos commemoraui ueterum temporum fuerunt, ideo tibi eos nihil aduersari arbitraris, quia non dixisti: <quos numquam iustitia nisi inuidos sensit\', sed dixisti: quos numquam christianitas nisi inuidos sensit, ex illo fortasse tempore uolens eos intellegi iustis inuidere, ex quo christiani appellari coeperunt? quid ergo sibi uolunt exempla ueterum temporum, quibus hoc quod imprudenter dixisti imprudentius docere uoluisti? numquid enim Machabaei uel tres pueri uel Danihel non, antequam Christus in terra nasceretur, uel egerunt illa uel pertulerunt? deinde, quem paulo ante commemoraui, cur Iuliano uero christianitatis inuido supplicastis? cur ab eo basilicas petistis? cur apud eum solam iustitiam locum habere dixistis? si christianitatis inuidus haec audit, quid sunt a quibus haec audit? at uero Constantinus, nequaquam christiani nominis inuidus, sed plane christiano nomine gloriosus, memor spei quam gerebat in Christo, pro eius unitate iustissime iudicans acceptari a uobis nec ad se appellantibus meruit. ambo iam christianis temporibus, sed [*](8. 10. 17 pag. 123, 3 25 cf. ad pag. 127, 6 ) [*]( . 1 uolentem codd. 2 autem 8. I. Oml, fort. delendum 4 cercicelionea Oml 5 obsecro? te quis v 7 isti] istic es Om2PQ 17 christianitatis Pml 22 daniel codd. 23 elegerunt 0 quem scripsi cum Oml cum ut Om2PQ cur, ut v 24 cur om. v 25 pr. car] cum Pml ) [*]( LII. Augnst. c. D*n. II. ) [*]( 9 )

130
non fuerunt ambo christiani. quodsi ambo christianitatis inuidi, cur ad unum eorum sic appellastis, alteri eorum sic supplicastis? petentibus enim maioribus uestris episcopale iudicium dederat Constantinus et apud Romam et apud Arelatum, quorum primum apud eum accusastis, ab altero ad eum appellastis. si autem, quod uerum est, unus eorum in Christum crediderat, alter a Christo apostatauerat, cur christianus consulens unitati contemnitur et apostata fauens diuisioni laudatur? Constantinus uobis basilicas iussit auferri, Iulianus restitui: quid horum christianae paci conueniat uultis nosse? illud fecit qui crediderat in Christum, hoc fecit qui dimiserat Christum. o quam uelles dicere: male factum est ut Iuliano ita supplicaretur\'! sed hoc quid ad nos pertinet? quod si diceres, et in his quidem uerbis tuis catholica uinceret, ad cuius sanctos toto orbe diffusos multo minus pertinet quidquid dicitis de quibus uultis, sicut uultis. sed non potes dicere male factum, ut Iuliano ita supplicaretur. oppilat fauces, premit linguam domestica auctoritas: Pontius fecit, Pontius supplicauit, Pontius apostatam iustissimum dixit, Pontius apud apostatam solam iustitiam locum habere praedicauit. his uerbis sibi Pontium supplicasse in eodem rescripto suo nominatim sine ambage ipse Iulianus expressit. extant allegationes uestrae; non haec incerta fama, sed publica monumenta testantur. an forte, quia contra unitatem Christi petitioni uestrae aliquid concessit apostata, uerum putas esse quod dictum est apud eum solam locum habere iustitiam, quia uero imperatores christiani, quod ualere arbitrantur ad Christi unitatem, contra uestram statuunt uoluntatem, christianitatis inuidi appellantur? sic desipiant omnes haeretici et resipiant ut non sint haeretici.

\'Et ubi\', inquies, \'impletum est quod dominus dicit: ueniet tempus, ut qui uos occiderit putet se deo [*]( 31 pag. 123, 25. Ioh. 16, 2 ) [*]( 2 cum Pml appellatis 0 3 subplicastis 0 5 accusatis 0 8 christianis Q 10 conuenia Olnl 14 uinceret] add. fides Om2PQ 16 potest 0 18 premit] praemittit Oml 22 Exeant PQ 23 monimenta Pm2 26 solum OPmlQ 27 christiani tatem Q 30 dicit, in mg. m2 uel ait 0 )

131
offi cium facere? neque enim hoc de paganis dici potuit, qui non propter deum, sed propter idola christianos persequebantur.\' non uidetis, si hoc de his imperatoribus dictum esset qui gaudent de nomine christiano, hoc eos utique praeeipue fuisse iussuros, ut occideremini? quod numquam omnino iusserunt, sed uestri hostili more legibus repugnando poenas debitas luunt et uoluntarias mortes suas, dum nobis inuidiosas putant, sibi perniciosas non putant. quodsi de regibus nomen Christi honorantibus illud a domino dictum esse arbitrantur, quaerant quid catholica in oriente perpessa sit, quando Ualens imperabat Arrianus. ecce haberem quo intellegerem impletum esse quod dominus ait: ueniet tempus, ut qui uos occiderit putet se officium deo facere, ne sibi ad famae gloriam haeretici assumerent, si quid aduersus eorum errorem imperatores catholici praecepissent. uerumtamen tempus illud post ascensionem domini completum esse reminiscimur: sancta scriptura huius rei testis omnibus nota est. Iudaei se putabant officium deo facere, cum apostolos occidebant. inter hos qui officium deo se arbitrabantur exhibere etiam Saulus noster, nondum noster, fuit, ita ut hoc inter laudes suas praeteritas et obliuiscendas enumeret: Hebraeus, inquit, ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, secundum aemulationem persequens ecclesiam. ecce qui putabat officium se deo facere, cum faciebat quod mox ipse perpessus est. nam quadraginta Iudaei coniurauerant ut interficerent eum, quando fecit hoc tribuno innotescere, ut eorum insidias armato milite saeptus euaderet. sed nondum erat qui ei diceret: \'quid tibi est, non cum regibus, sed cum tribunis armisque regalibus?\' non erat qui ei diceret: <audes per milites quaerere tuitionem, cum dominus tuus per eos ductus sit ad [*]( 12 loll. 16, 2 21 Phil. 3, 5-6 25 cf. Act. 2l, 12-33 ) [*]( 2 ydola P 10 orientem 0 11 Arianna v 13 ad om. O famae] flammam Oml fammam (sic) Om2 17 putabant se v 18 occiderent Pml 19 arbitrabantur se v 21 ex inqait ex Oml 22 alt. secam dum Q 25 XL OP ) [*]( 9* )
132
passionem?\' nondum erant ista deliramenta, sed contra haec futura iam tunc illa parabantur exempla.

Quin etiam terribiliter proponere ausus es et dicere: sed ut uetera taceam, in uestris exemplis aduertite imperatores quam plures ac iudices uestros persecutionem nobis faciendo perisse. hoc in epistula tua cum legissem, intentissime expectabam quid dicturus et quos enumeraturus esses, cum ecce mihi quasi relinquendo coepisti commemorare Neronem Domitianum Traianum Getam Decium Ualerianum Diocletianum Maximianum. fateor plures esse; sed tu prorsus contra quos loquaris oblitus e*. nonne isti omnes pagani fuerunt et uniuersaliter christianum nomen pro suis idolis persecuti sunt? euigila ergo; nam isti communionis nostrae non fuerunt. unitatem ipsam, uel unde nos, sicut uos putatis, uel unde uos, sicut Christus docet, existis, totam persequebantur. tu autem proposueras ostendere nostros imperatores ac iudices persecutionem uobis faciendo perisse. an nec tu exigis ut istos computemus, quia relinquens eos commemorasti dicens: ut relinquam Neronem et sub ista relictione (per) ceteros cucurristi? quid opus fuit ergo ut commemorarentur ad rem non pertinentes? sed quid ad me? iam istos tecum relinquo: nunc saltem procedant illi quos promisisti quam plures. nisi forte propterea non inueniuntur, quia eos perisse dixisti.