Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Augustinus respondit: Nec persequimur uos, nisi quemadmodum persequitur ueritas falsitatem, nec ad nos pertinet, si quis uos aliter persecutus est, sicut nec ad uos quidquid uestri similiter faciunt, nec uos cogimus inquinari, sed suademus sanari.

Petilianus dixit: Quodsi cogi per legem aliquem uel ad bona licuisset, uos ipsi, miseri, a nobis ad fidem purissimam cogi debuistis. sed absit, absit a nostra conscientia, ut ad nostram fidem aliquem compellamus.

Augustinus respondit: Ad fidem quidem nullus est cogendus inuitus; sed per seueritatem, immo et per misericordiam dei tribulationum flagellis solet perfidia castigari. numquid, quia mores optimi libertate uoluntatis eliguntur, ideo mores pessimi non legis integritate puniuntur? sed tamen male uiuendi ultrix disciplina praepostera est, nisi cum praecedens bene uiuendi doctrina contemnitur. si quae igitur aduersus uos leges constitutae sunt, non eis bene facere cogimini, sed male [*]( 2 praedicatione 0 8 eiBuflatis O 10 arbitrares Oml 19 cogimur Q 23 conscientias Oml 26 et om. Pml 27 tri lationum 0 )

113
facere prohibemini. nam bene facere nemo potest nisi legerit, nisi amauerit, quod est in libera uoluntate; timor autem poenarum, etsi nondum habet delectationem bonae conscientiae, saltem intra claustra cogitationis cohercet malam cupiditatem. qui tamen aduersus (uos) leges constituerunt, quibus uestra comprimatur audacia? nonne hi, de quibus dicit apostolus quia non sine causa gladium portant? ministri enim dei sunt, uindices in iram ei qui male agit. tota igitur quaestio est, utrum uos non male agatis, quibus tanti schismatis sacrilegium obicit orbis terrarum; cuius quaestionis discussione neglecta superflua loquimini et, cum uiuatis ut latrones, mori uos iactatis ut martyres. et quia uel ipsas leges uel inuidiam formidatis uel ad resistendum impares estis non dico aduersus tot homines, sed aduersus tot gentes catholicas, etiam de mansuetudine gloriamini, quod ad uestram partem neminem cogitis. isto modo et miluus, cum pullos rapere territus non potuerit, columbum se nominet ubi enim potuistis et non fecistis? unde ostendistis quam plura faceretis, si possetis. quando lulianus uobis Christi inuidens paci basilicas reddidit unitatis, quae strages a uobis factae sint, quando uobiscum apertis templis suis etiam daemones exultabant, quis commemorare sufficiat? bello Firmiano quae a uobis Rogatus Maurus pertulerit, ipsa Mauritania Caesariensis interrogetur. tempore Gildoniano, quia unus collega uester familiarissimus amicus eius fuit, uiderint Maximianistae quae senserint. nam Felicianum ipsum, qui modo uobiscum est, si ad ius iurandum liceret prouocare, utrum ad communionem uestram non inuitum Optatus redire compulerit, mouere labia non auderet, praesertim si eius faciem populus Mustitanus intueretur, quo teste illa tunc facta sunt. sed isti, ut dixi, uiderint quae passi fuerint ab eis, cum quibus Rogato [*]( 6 cf. Rom. 13, 4 28 collega] Optatus Thamngadensis ) [*]( 1 egerit PQ elegerit v 5 aduersus uos scripsi, cf. p. 94, 1. 5. 112, 31. 116, 3. 118, 11 aduersas codd. v 9 tantis Oml 17 ostenderetis 0 ostenditisx 23 Caesareensis Ov ) [*]( LII. Angust. c. Don. II. ) [*]( 8 )
114
talia fecerant: ipsa ecclesia catholica solidata principibus catholicis imperantibus terra marique armatis turbis ab Optato atrociter et hostiliter oppugnata est. quae res coegit tunc primo aduersus uos allegari apud uicarium Seranum legem illam de decem libris auri, quas nullus uestrum adhuc pendit, et nos crudelitatis arguitis. quid autem mansuetius sit, quam ut cohercitione damnorum tanta uestra scelera multarentur? quis autem possit enarrare omnia, quae nulla amicitia iudicum aut aliquarum potestatum quisque ubi potuerit in locis uestris propria dominatione committitis? quis nostrum in plebibus nostris non aliquid tale uel a prioribus comperit uel ipse expertus est? nonne apud Hipponem, ubi ego sum, non desunt qui meminerint Faustinum uestrum regni sui tempore praecepisse, quoniam catholicorum ibi paucitas erat, ut nullus eis panem coqueret, ita ut cuiusdam diaconis nostri fornarius inquilinus domnaedii sui panem incoctum abiecerit eique nulla exilii lege damnato communicationem non solum in ciuitate Romana, sed etiam in patria sua, nec solum in patria sua, sed etiam in domo sua negauerit? quid nuper, quod ipse adhuc lugeo? nonne Crispinus uester Calamensis cum emisset possessionem et hoc emphyteuticam, non dubitauit in fundo catholicorum imperatorum, quorum legibus nec in ciuitatibus esse iussi estis, uno terroris impetu octoginta ferme animas miserabili gemitu mussitantes rebaptizando submergere? quibus autem nisi talibus factis etiam ipsas de quibus conquerimini leges longe quidem infra meritum sceleris uestri, sed tamen qualescumque ferri coegistis? an uero uiolentis incursibus circumcellionum uestrorum, qui sub uestro principatu furiosis agminibus militant, non ex agris undique pelleremur, [*]( 5 cf. Parm. I 12, 19 20 cf. cap. 99, 228 et ep. 66 ) [*]( 1 catholica ecclesia Q saldita Oml 4 uicacarium 0 5 pendit adhuc Qml 6 quam ut om. 0 10 committatia v 12 ipponem codd. 15 diaconi Om2PQv furnarius v 17 communionem PQ 18 nec] non Q 21 amphy(-i- 0)teuticam codd. 22 calicorum Q 24 miserabiliter 0 musitantes PQ 28 cercicelionum Oml circnncellionum Q )
115
nisi uos obsides in ciuitatibus teneremus, qui quoquo modo ipsam faciem publicam et honestorum reprehensionem si non timore, uel pudore ferre nolitis? noli ergo dicere: absit, absit a nostra conscientia, ut ad nostram fidem aliquem compellamus, facitis enim ubi potestis; ubi autem non facitis non potestis siue legum siue inuidiae timore siue resistentium multitudine.

Petilianus dixit: Dicit enim dominus Christus: nemo ad me uenit nisi quem pater attraxerit. cur autem uos non liberum arbitrium unicuique sequi permittitis, cum ipse dominus deus liberum arbitrium dederit hominibus, uiam tamen iustitiae ostendens, ne quis forsitan nescius deperiret? dicit enim: posui ante te bonum et malum, posui ante te ignem et aquam: quod uolueris elige. ex quo uos arbitrio, miseri, uobis non aquam, sed ignem potius delegistis. sed tamen, inquit, bonum elige, ut uiuas. qui non uis bonum eligere, uiuere te nolle damnasti .