Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Augustinus respondit: Cur non dicis multa liberius te prolaturum de tuo, quae in scripturis non inueniuntur? si enim de scripturis sanctis uelis testimonia proferre, numquid ea quae non inueneris proferes? uestra autem mendacia quam multa sint in uestra potestate est. ubi enim scriptum est quod posuisti uel quando aut domino illud suggestum est aut a domino illud responsum est? multi in nomine tuo manus imponunt et nobis- [*]( 5 cf. Ioh. 14, 6 7 cf. Gal. 1,8 14 Ps. 100. 5 22 cf. Luc. 9,49-50 ) [*]( 4 saeculi om. PQ 6 cumgaudeat Oml 13 te s. I. 0 14 secreto deleui 15 occulte del. 0m2, om. PQv 18 ego] ecce PQ 19 ihesura Q 23 dimitt.. (ras. 2—3 litt.) 0 25 uerum dicis multo uberius codd. v, emendnui )

110
cum non sunt numquam filio dei quisquam discipulorum dixit. unde nec illud ab eo responderi potuit: dimittite illos; si contra uos non sunt, pro uobis sunt. sed est quiddam simile quod re uera in euangelio legimus de quodam suggestum esse domino, qui daemonia in eius nomine eiciebat et cum discipulis eum non sequebatur, ubi dominus ait: nolite prohibere; qui contra uos non est, pro uobis est. hoc autem ad sectas demonstrandas quibus pepercisse dominus uideatur omnino non pertinet. sed si te nonnulla fefellit similitudo sententiae, non est mendacium, error humanus est; si autem imperitis sanctarum scripturarum nebulas falsitatis inicere uoluisti, compungaris et confundaris et corrigaris. est tamen quod de hoc ipso, de quo domino suggestum est, nos agamus. quomodo enim tunc praeter communionem discipulorum ualebat tamen plurimum sanctitas nominis Christi, sic praeter ecclesiae communionem ualet sanctitas sacramenti; neque enim baptismus consecratur nisi in nomine patris et filii et spiritus sancti. quis autem insanissimus dixerit etiam praeter ecclesiae communionem nomen filii ualere, patris autem et sancti spiritus non ualere, aut ualere quidem in homine sanando, non autem ualere in baptismo consecrando? sed plane praeter ecclesiae communionem et unitatis sanctissimum uinculum et caritatis supereminentissimum donum nec ille a quo daemonium eicitur nec ille qui baptizatur aeternam uitam consequitur, sicut nec illi qui per communionem sacramentorum intus uidentur et per iniquitatem morum foris intelleguntur. quod autem Christus etiam corporaliter fuerit persecutus eos quos de templo expulit flagellando, iam supra diximus.

Petilianus dixit: sanctus uero apostolus paulus haec dicit: quoquo modo, inquit, Christus annuntietur . [*]( 6 Luc. 9, 50 28 cap. 10, 24 30 Phil. 1, 18 ) [*]( 2 illud om. P eo] illo P 20 spiritaa sancti PQo quidem in v quid enim Oml quid enim potest (prodest PQ) ualere in OmSPQ 24 consequitur uitam Pml 30 inquit mg. 0 )

111

Augustinus respondit: Contra te loqueris, sed tamen, quia pro ueritate loqueris, si eam dilexeris, pro te fit quod loqueris. quaero enim abs te, de quibus hoc dixerit apostolus Paulus. recolamus hoc paululum, si placet. quidam, inquit, per inuidiam et contentionem, quidam uero per bonam uoluntatem Christum annuntiant; quidam ex caritate, scientes quia in defensionem euangelii positus sum, quidam uero et per contumaciam Christum annuntiant, non caste, existimantes tribulationem suscitari uinculis meis. quid enim, dumomnimodo, siue occasione siue ueritate, Christua annuntietur? et in hoc gaudeo; sed et gaudebo. uidemus istos rem quidem sanctam et castam et ueram non tamen caste annuntiasse, sed per inuidiam et contentionem, sine caritate, sine castitate. certe paulo ante laudes caritatis aduersus nos dicere uidebaris ex apostoli testimonio, quia, ubi caritas non est, quidquid fuerit nihil prodest: ecce in istis caritas non est et tamen erat Christi praedicatio, de qua se gaudere dicit apostolus; neque enim malo illorum gaudet, sed bono nominis Christi. in ipso quippe caritas erat quae non gaudet super iniquitate, congaudet autem ueritati. inuidia porro quae in illis erat diabolicum malum est; hac enim et cecidit et deiecit. hi ergo tam mali, quos sic arguit apostolus, in quibus erat tantum bonum de quo gaudet apostolus, ubi erant, intus an foris? elige quod uolueris. si intus, ecce nouerat eos Paulus et eum tamen non polluebant. sic uos non polluerent in unitate orbis terrarum de quibus nescio qua seu uera dicitis seu falsa confingitis. quare ergo uos separastis, quare sacrilegio scelerati schismatis peremistis? si autem foris erant, ecce et in eis qui foris sunt et utique ad uitam aeternam, quia caritatem non habent et unitatem non tenent, [*]( 4 Phil. 1, 15-18 15 cap. 77, 171. 78, 173 20 cf. I Cor. 13, 6 ) [*]( 2 dilexeri*] dixeris PQ fit] ait Ov 19 sic dicit Pv 20 charitas P 21 gaudet om. 0 cumgandet Oml 22 hac] haec P 27 qua Oml quae cet. v 30 jrr. et 8. l. 0 )

112
pertinere non possunt, inest tamen sanctitas nominis Christi, quorum praedicationem apostolus propter ipsam nominis sanctitatem, quamuis illos detestetur, gaudendo confirmat. recte ergo ipsi nomini non facimus iniuriam, cum ad nos ueniunt qui foris erant, sed ipsos corrigimus, illud honoramus. uos itaque uidete quam nefarie in eis, quorum facta sicut uidetur arguitis, etiam sacramentum nominis Christi quod in eis sanctum est exsufflatis. et tu quidem istos quos commemorauit apostolus, sicut uerba tua indicant, foris ab ecclesia fuisse arbitraris. ita cum times a catholicis pati persecutionem, de qua nobis loquendo facis inuidiam, confirmasti in haereticis Christi nomen. cui rebaptizando facis iniuriam.

Petilianus dixit: Si igitur tanta potentia fidei non est aliquibus aduersata, qua tu ratione persequeris, ut cogas homines inquinari?