Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Petilianus dixit: Uobis dicit propheta: pax pax, et ubi est pax?

Augustinus respondit: Tu nobis hoc dicis, non propheta; tibi ergo respondemus. si quaeris ubi sit pax, aperi oculos et uide de quo dictum sit: auferens bella usque ad fines terrae. si quaeris ubi sit pax, aperi oculos ad illam ciuitatem quae non potest abscondi super montem constituta, aperi oculos et ad ipsum montem et eum tibi Danihel demonstret ex paruo lapide crescentem et implentem uniuersam terram. tibi autem cum dicit propheta: pax pax, et ubi est pax, quid demonstrabis? an partem Donati, ignotam innumerabilibus gentibus quibus notus est Christus? non est ipsa quae non potest abscondi, et unde, nisi quia non est super illum montem constituta. ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, non Donatus, qui fecit de uno duo.

Petilianus dixit: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. uos beati non estis, sed beatos martyres facitis, quorum scilicet animabus caeli repleti sunt corporum. [*]( 10. 19 Hier. 8, 11 14 Ps. 45, 10 15 cf. Matth. 5, 14 17 cf Dan. 2, 85 23 Eph. 2, 14 25 Mattb. 5, 10 ) [*]( 1 sollite Oml 3 Augastinus respondit] Ag\' B Q dicere Oml 4 et om. PQ 8 cogniti ne] cognitione OPml 14 auferes OP finem PQ 17 demonstraret Pml 22 nisi om. Q 25 persequutioneni Q, item p. 102, 4 28 corporaque PQ )

102
que memoria terrae floruerunt. uos ergo non colitis, sed facitis quos colamus.

Augustinus respondit: Plane si non dictum esset: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, sed dictum esset: \'beati qui se ipsos praecipitant\', implerent caelum martyres uestri. sane de corporibus eorum multos terrarum flores uidemus, sed sicut solet dici: (flos cinis).

Petilianus dixit: Cum ergo falsando mandata beati non sitis, uos diuinis sententiis Christus dominus condemnat: uae autem uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia eluditis regnum caelorum ante homines; uos enim non intratis, et neque introeuntes sinitis. uae uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quoniam circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum, et cum factus fuerit, facitis eum filium gehennae du plicius quam uos. Úae uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum, et relinquitis quae grauiora sunt legis, iudicium et misericordiam et fidem; haec autem oportebat fieri et illa non omittere, duces caeci, liquantes culicem, camelum autem glutientes. uae uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis monumentis dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. sic et uos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate .

Augustinus respondit: Dic mihi utrum aliquid dixeris, quod in uos uicissim ore maledico et contumelioso similiter [*]( 10 Matth. 23, 13. 15. 23—24. 27-28 ) [*]( 1 colitis] colimus 0 10 ypocrite (-te) codd., item infra 11 quia- 13 hypocritae om. PQ clauditis 0m2v 13 quoniam] quia v 14 proselitum Q, item p. 103, 6 17 quia. (btl) scripsi qui codd. v mentem Oml mentham v anetum PQ 18 ciminum PQ 20 obmittere 0 22 ypochrite Q 26 ypocrisi 0 ypochrisi Q-)

103
dici non possit. sed ex superioribus quae a me dicta sunt inueniet qui uoluerit haec in uos non per uana conuicia, sed per uera testimonia posse dici. uerumtamen quia ex occasione praetermittendum non est, certe antiquus populus dei circumcisionem pro baptismo habebat. quaero ergo, si quem fecissent isti in quos tanta dicuntur Pharisaei proselytum, qui si eos imitaretur, Sicut dictum est, filius gehennae fuisset duplo quam illi, utrum, si corrigeretur et uellet imitari Simeonem Zachariam Nathanahelem, iterum ab eis circumcidendus iudicaretur. quod si ridiculum est dicere, quamuis more atque ore uaniloquo talibus nos comparetis, quare post nos baptizatis? quodsi uos tales estis, quanto nos uerius et melius post uos non baptizamus, sicut nec illi quos nominaui post pessimos Pharisaeos circumcidi debebant! deinde cum tales sederint cathedram Moysi cui dominus honorem seruauit, quare uos propter eos, quos istis siue iuste siue iniuste comparatis, cathedram apostolicam blasphematis?

Petilianus dixit: Sed nos christianos ista non terrent. quod enim estis male facturi, a domino Christo habemus ante mandatum. mitto, inquit, uos sicut oues in medio luporum. lupinam rabiem uos implestis, qui non aliter ecclesiis insidias facitis aut paratis, quam lupi ouilibus inhiantes pernicie semper atque impetu, suffectis sanguine faucibus, iram anhelantem respirant.-