Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Augustinus respondit: Nec uos iustos probatis nec nos poenas ingerere uel iniustis, et tamen, sicut est plerumque crudelis fallax adulatio, sic semper misericors iusta correptio. nam inde est illud quod non intellegitis: emendabit me iustus in misericordia et arguet me. hoc enim cum de asperitate misericordis correptionis dixisset, continuo subiunxit de lenitate perniciosae adulationis et ait: oleum autem [*]( 1 Matth. 5, 4 5 deo laudes] cf. cap. 84, 186 extr. 8 cf. Ps. 112, 3 9 cf. Ps. 95. 1 10 cf. Gen. 22, 18 15 Matth. 5, 6 21 Matth. 5, 7 28. 31 Ps. 140, 5 ) [*]( 12 mala facta P 19 quidam Pml 23 nn-r P 28 inde scripsi unde codd. v )

99
peccatoris non impinguabit caput meum. tu ergo attende quo uoceris et unde reuoceris. nam unde nosti, quo in te animo sit quem saeuum putas? sed quolibet sit, unusquisque sarcinam suam portat et apud nos et apud uos. sed sarcinam schismatis quam omnes portatis abicite, ut sarcinas uestras bonas in unitate portetis et eos qui malas portant, si possitis, misericorditer emendetis, si non possitis, pacifice toleretis.

Petilianus dixit: Beati qui puro sunt corde, quoniam ipsi deum uidebunt, quando deum uidebitis, qui immunda malitia cordis geritis caecitatem?

Augustinus respondit: Quare hoc dicis? an forte nos ignorata quae homines dicunt obicimus omnibus gentibus et manifesta intellegere nolumus quae deus praedixit de omnibus gentibus? haec est magna caecitas cordis et, si nec ipsam in uobis agnoscitis, haec est maior caecitas cordis.

Petilianus dixit: Beati pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur. uos pacem scelere fingitis et bello quaeritis unitatem.

Augustinus respondit: Non pacem scelere fingimus, sed pacem ex euangelio praedicamus, cum quo si pacem habueritis, et nobiscum habebitis. dominus resurgens et se non solum intuendum oculis, sed etiam contrectandum manibus discipulorum praebens inde coepit: pax uobiscum, inquit. et quomodo esset tenenda pax ipsa, sequentibus uerbis aperuit. ibi enim aperuit eis sensum, ut intellegerent scripturas, etdixiteis: quoniam sic scriptum est et sic oportebatChristum pati et resurgere tertiadie, etpraedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab [*]( 3 cf. Gal. 6, 5 9 Mattb. 5, 8 17 Matth. 5, 9 24 Luc. 24, 36 26 Luc. 24, 45—47 ) [*]( 3 quodlibet Chn2PQ 4 suam om. O 17 quoniam] quia Or; ipsi om. PQ, ef. p. 100, 25 23 contectandum (sic) manibus discipnlorum manibus P 26 apperuit 0 29 penitenitentiam Q ) [*]( 7* )

100
Hierusalem. cum his uerbis pacem habete, et a nobis non dissentietis. nam si bello quaerimus unitatem, non potuit laudari praeclarius bellum nostrum, quandoquidem scriptum est: diliges proximum tuum tamquam te ipsum et iterum scriptum est: nemo umquam carnem suam odio habet, et tamen caro concupiscit aduersus spil\'itumet spiritus aduersus carnem. quodsi nemo carnem suam odio habet et tamen aduersus carnem suam concupiscit, ecce bello unitas quaeritur, ut corpus castigatum seruituti subiciatur. quod autem spiritus facit aduersus carnem non odio, sed dilectione belligerans, hoc spiritales faciunt aduersus carnales, ut, quod agunt erga se, agant et erga illos, quia diligunt proximos tamquam se ipsos. sed bellum spiritalium est illa in caritate correptio, gladius eorum sermo dei est. ad tale bellum tuba apostolica concitantur cum magno impetu personante: praedica uerbum, insta oportune importune, argue, hortare, increpa, in omni longanimitate et doctrina. ecce non agimus ferro sed uerbo, uos autem nec respondetis uera et accusatis falsa, non corrigitis uestra, obicitis aliena. dicit Christus uerum testimonium de orbe terrarum, dicitis uos aduersus Christum falsum testimonium contra orbem terrarum. nos autem si uobis potius quam Christo crederemus, pacifici essemus: quia Christo potius quam uobis credimus, pacem scelere fingimus. et haec cum dicatis atque faciatis, audetis insuper commemorare: beati pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur.

Petilianus dixit: Cum dicat apostolus Paulus: obsecro uos, fratres, ego uinctus in domino ut digne ambuletis uocatione qua uocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, sustinentes [*]( 4 Marc. 12, 31. Roar. 13, 9. Leu. 19, 18 5 Eph. 5, 29 6 Gal. 5, 17 8 cf. I Cor. 9, 27 12 cf. Marc. 12, 31 15 II Tim. 4, 2 25 Matth. 5, 9 27 Eph, 4, 1-3 ) [*]( 5 habuit (efnoTjaev) v 11 spiritaliter 0 12 se ipsos scripsi proximos codd, v 13 est] dubium utrum inest an est 0 gladius] Gloria in fine uersus Q 16 opportune v 19 uestra] nostra Q et obicitis Pm2 25 ipsi om. PQ )

101
inuicem in caritate, sollicite agentes seruare u-nitatem spiritus in coniunctione pacis. .

Augustinus respondit: Haec si non tantum diceretis sed et audiretis, etiam cognita mala propter pacem sustine retis, non propter dissensionem incognita fingeretis, uel quia postea didicistis propter unitatem Donati sustinere mala notissima et famosissima Optati. quae ista dementia est? tolerantur cogniti, ne concisio iterum concidatur, et infamantur incogniti, ne in ipsa integritate maneatur.