Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Petilianus dixit: Beati qui puro sunt corde, quoniam ipsi deum uidebunt, quando deum uidebitis, qui immunda malitia cordis geritis caecitatem?
Augustinus respondit: Quare hoc dicis? an forte nos ignorata quae homines dicunt obicimus omnibus gentibus et manifesta intellegere nolumus quae deus praedixit de omnibus gentibus? haec est magna caecitas cordis et, si nec ipsam in uobis agnoscitis, haec est maior caecitas cordis.
Petilianus dixit: Beati pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur. uos pacem scelere fingitis et bello quaeritis unitatem.
Augustinus respondit: Non pacem scelere fingimus, sed pacem ex euangelio praedicamus, cum quo si pacem habueritis, et nobiscum habebitis. dominus resurgens et se non solum intuendum oculis, sed etiam contrectandum manibus discipulorum praebens inde coepit: pax uobiscum, inquit. et quomodo esset tenenda pax ipsa, sequentibus uerbis aperuit. ibi enim aperuit eis sensum, ut intellegerent scripturas, etdixiteis: quoniam sic scriptum est et sic oportebatChristum pati et resurgere tertiadie, etpraedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab [*]( 3 cf. Gal. 6, 5 9 Mattb. 5, 8 17 Matth. 5, 9 24 Luc. 24, 36 26 Luc. 24, 45—47 ) [*]( 3 quodlibet Chn2PQ 4 suam om. O 17 quoniam] quia Or; ipsi om. PQ, ef. p. 100, 25 23 contectandum (sic) manibus discipnlorum manibus P 26 apperuit 0 29 penitenitentiam Q ) [*]( 7* )