Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Petilianus dixit: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur, uobis haec iustitia est, ut nostrum sanguinem sitiatis.
Augustinus respondit: Quid tibi dicam, tu homo, nisi quia calumniosus es? esurit quidem uos et sitit unitas Christi, quae utinam uos absorbeat! haeretici non eritis.
Petilianus dixit: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. uos quando misericordes appellem, cum poenas iustis ingeritis? an communionem nequissimam, dum animas inquin(l.tls?
Augustinus respondit: Nec uos iustos probatis nec nos poenas ingerere uel iniustis, et tamen, sicut est plerumque crudelis fallax adulatio, sic semper misericors iusta correptio. nam inde est illud quod non intellegitis: emendabit me iustus in misericordia et arguet me. hoc enim cum de asperitate misericordis correptionis dixisset, continuo subiunxit de lenitate perniciosae adulationis et ait: oleum autem [*]( 1 Matth. 5, 4 5 deo laudes] cf. cap. 84, 186 extr. 8 cf. Ps. 112, 3 9 cf. Ps. 95. 1 10 cf. Gen. 22, 18 15 Matth. 5, 6 21 Matth. 5, 7 28. 31 Ps. 140, 5 ) [*]( 12 mala facta P 19 quidam Pml 23 nn-r P 28 inde scripsi unde codd. v )