Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Augustinus respondit: Agnoscimus uerba domini. hinc et apostolus ait: si fidem habeam ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. hoc ergo quaerendum est, quis habeat caritatem; inuenies non essenisi eos qui diligunt unitatem. nam de exclusione daemonum et de potentia miraculorum, quoniam plerique talia non faciunt -et tamen ad regnum dei pertinent, plerique autem faciunt et non pertinent, nec nostri nec uestri debent gloriari, si qui forte ista possunt; quandoquidem nec apostolos, qui uere ista salubriter atque utiliter poterant, uoluit dominus gaudere de talibus, quando eis ait: nolite in hoc gaudere quod daemonia uobis subiecta sint, gaudete autem quod nomina uestra scripta sunt in caelo. quapropter ista quae ex euangelio posuisti et ego tibi possem dicere, si te uiderem signorum uirtutes operantem, et tu mihi, si talia me facientem uideres. non ergo nobis dicamus quae possunt et ex alia parte dici, et remotis ambagibus, quoniam ubi sit ecclesia Christi quaerimus, ipsum qui eam suo sanguine redemit audiamus dicentem: eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. huic ecclesiae, quae per totam terram diffunditur, quisquis non communicat cui non communicet uides, si cuius ista uerba sint audis. quid est autem dementius quam sacramentis domini communicare et uerbis domini non communicare? hi utique dicturi sunt: in nomine tuo [*](1 Matth. 7, 22-23 7 I Cor. 13, 2 16 Luc. 10, 20 24 Act. 1, 8 30 Uattb. 7, 22 (cf. Nestlei adnot) ) [*](4 nooit Oml 8 hoc] hic v 15 potrant Oml gadere Oml 19 quae om. Pmi 20 operantes ut uid. Pml 21 et om. Q 22 et om. P 24 ihertm Q )
Petilianus dixit: Quod etsi, ut ipsi putatis, domini legem pure sequimini, de ipsa lege sanctissima lega-\' liter disputemus. dicit apostolus Paulus: bona est lex, si quis ea legitime utatur. lex ergo quid dicit? non occides. quod semel fecit Cain parricida; uos fratres saepius occidistis.!
Augustinus respondit: Similes uobis esse nolumus. nam non desunt quae dicantur, sicut et tu ista dicis, et quae sciantur, nam tu ista nescis, et quae ostendantur, nam tu ista non ostendis.
Petilianus dixit: Dictum est: non moechaberis unusquisque uestrum si carnaliter castus sit, spiritaliter moechus est, quia adulterat sanctitatem.