Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Augustinus respondit: Ista omnia si et nos in uos dicamus, nonne qui nos audierit insanos potius litigatores quam christianos disputatores, si ipse sanus est, iudicabit? non ergo reddimus maledictum pro maledicto. seruum enim domini non oportet litigare, sed esse mitem ad omnes, docibilem, in modestia corripientem diuersa sentientes. si ergo uobis obiciamus eos qui mala apud uos cotidie perpetrant, inepte litigamus alios ex aliis accusantes; si autem uos admonemus, ut, sicut illa uobis non uultis obici, sic nobis non obiciatis aliena, in modestia uos corripimus, sed si aliquando resipiscatis.
Petilianus dixit: Si uero forte, quod nescio, daemonia pellitis, nec id uobis proderit, quia nec fidei uestrae nec meritis cedunt ipsa daemonia, sed in nomine domini Iesu Christi pelluntur.
Augustinus respondit: Gratias deo, quia tandem confessus es posse ualere inuocatum nomen Christi ad aliorum salutem, etiamsi a peccatoribus inuocetur. hinc ergo intellege, cum Christi nomen inuocatur, non obesse aliorum saluti aliena peccata. nos autem quomodo inuocemus nomen Christi, non tuo iudicio nobis opus est, sed ipsius qui inuocatur a nobis; solus enim potest nosse quo corde inuocetur. ex eius tamen uerbis certi sumus ab omnibus gentibus eum salubriter inuocari quae benedicuntur in semine Abrahae.
Petilianus dixit: Etsi prorsus uirtutes et mirabilia faciatis, propter uestram nequitiam nec sic uos dominus nouit [*]( 4 Mattb, 6, 10 10 II Tim. 2, 24-25 80 cf. Gen. 22, 18 ) [*](1 alt. domine om. OQ 3 utique dei Pml 8 audiunt 0 potius om. 0 18 apud nos ut uid. Pml 14 alios bis PQml 19 id] in v 27 tuo bill Qntl )