Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Petilianus dixit: Sed ut uestra singula destruamus, si sacerdotes uos dicitis, sic a domino deo dictum est per prophetam: ultio domini super falsos sacerdotes,
Augustinus respondit: Quaere potius quid uerum dicas, non unde maledicas, et quid doceas, non quid obicias.
Petilianus dixit: Si cathedram uobis miseri uindicatis, ut superius diximus, habetis illam profecto quam [*]( 15 p. 29, 14 26 ? 29 cap. 9, 21. 18, 40 init. ) [*]( 1 sicj ai Oml 6 uos] 00si 008 Q uos e v 10 dicant Chnl dlcant EratmLouan. (ducere martyrium dictum est ut d. pompam, chorum et mn,) 11 repulit v 12 facienda christo Qml 17 autem] enim PQ 20 enim om. PQ 25 uos] add. esae Qml 28 non quid] nunquid Pml 30 illam om. P )
Augustinus respondit: Et haec non uides non aliqua esse documenta, sed uana conuicia. hoc enim est illud quod paulo ante dixi: uerba legis dicitis, sed in quos dicatis non attenditis, sicut diabolus uerba legis dicebat, sed cui diceret non agnoscebat. ille caput nostrum sursum ascensurum deorsum uolebat deicere, uos autem corpus eiusdem capitis, quod per totam terram diffusum est, ad exiguam partem uultis redigere. certe ipse paulo ante dixisti nos legem nosse et legaliter loqui, sed in actibus erubescere. dicis quidem ista nihil probans; sed etsi de aliquibus probares, de his ceteris non praescriberes. uerumtamen si omnes per totum orbem tales essent quales uanissime criminaris, cathedra tibi quid fecit ecclesiae Romanae in qua Petrus sedit et in qua hodie Anastasius sedet, uel ecclesiae Hierosolymitanae in qua Iacobus sedit et in qua hodie Iohannes sedet, quibus nos in catholica unitate conectimur et a quibus uos nefario furore separastis? quare appellas cathedram pestilentiae cathedram apostolicam? si propter homines quos putas legem loqui et non facere, numquid dominus Iesus Christus propter Pharisaeos, de quibus ait: dicunt enim et non faciunt, cathedrae in qua sedebant ullam fecit iniuriam? nonne illam cathedram Moysi commendauit et illos seruato cathedrae honore redarguit? ait enim: cathedram Moysi sedent. quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. haec si cogitaretis, non propter homines quos infamatis blasphemaretis cathedram apostolicam cui non communicatis. sed quid (id) est aliud quam nescire quid dicere et tamen non posse nisi maledicere? [*]( 1 cf. Pa. 1, 1 6 cap. 49, 114 11 cf. cap. 49, 113 28 Matth. 23, 3 26 Matth. 28, 2-3 ) [*]( 9 quod 8. I. 0 10 terram totam Q diffum (sic) Q 17 ihero- Bolimitane Q 19 connectimur v 30 id addidi )
Petilianus dixit: Si sacrificia uos facere iudicatis, (de uobis quippe nequissimis deus ipse sic dicit: facinorosus, inquit, qui sacrificat mihi uitulum quasi canem occidat, et qui ponit similaginem quasi sanguinem porcinum fundat — scitote uestrum sacrificium qui humanum sanguinem iam fudistis —, et iterum: sacrificia eorum quasi panis luctus: omnis qui manducabit ex illo inquinabitur.
Augustinus respondit: Nos dicimus tale cuique fieri sacrificium, qualis accedit ut offerat et qualis accedit ut sumat, et eos de sacrificiis talium manducare qui ad illa tales accedunt, quales et illi sunt; itaque si offerat deo malus et accipiat inde bonus, tale cuique esse qualis quisque fuerit, quia et illud scriptum est: omnia munda mundis. per hanc sententiam ueridicam et catholicam etiam uos Optati sacrificio non estis polluti, si facta eius displicebant uobis. nam utique panis illius panis luctus erat, sub cuius iniquitatibus Africa tota lugebat, sed panem luctus omnibus uobis communem omnium uestrum malum schismatis facit. nam secundum concilii uestri sententiam Felicianus Mustitanus humanum sanguinem fudit. dixistis enim, cum eos damnaretis: ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. uide ergo quale sacrificium offerat quem sacerdotem habetis, cum eum sacrilegum damnaueritis, et si hoc uobis nihil obesse arbitramini, rogo uos, uanitas calumniarum uestrarum quid oberit orbi terrarum.
Petilianus dixit: Si precem domino facitis aut funditis orationem, nihil uobis penitus prodest. uestras enim debiles preces cruenta uestra conscientia uacuat, quia dominus deus puram magis conscientiam quam preces exaudit domino Christo dicente: non omnis qui dicit mihi <do- [*](2 Esai. 66, 3 6 Os. 9, 4 14 Tit. 1, 15 21 Ps. 13, 3 31 Mattb. 7, 21 ) [*]( 9 sacrificium fieri v 17 tota affrica Qml 18 commune PQ communem esse v 20 nostri Pml 24 dampnatis (sic) 0 )