Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Augustinus respondit: Quis non in scripturis discernat haec duo genera hominum? sed uos maledici paleae crimina etiam frumentis obicitis et, cum sola palea sitis, solum frumentum uos esse iactatis. prophetae autem ueridici utrumque hoc genus ante uentilationem, quae in die iudicii futura est, permixtum esse dicunt per totum mundum, id est per totum agrum domini. uerumtamen admoneo ut istum primum psalmum Graece legas: ita non audebis pro crimine obicere orbi terrarum partem Macarii, quia forte intelleges cuius Macarii sit pars in omnibus sanctis, qui per omnes gentes benedicuntur in semine Abrahae. quod enim scriptum est Latine \'beatus uir\', Graece habet μαϰάριος avfip. ille autem Macarius qui uobis displicet, si malus fuit, nec in hac sorte est nec huic sorti obest; si [*]( 3 Ps. 1 27 cf. Gen. 22, 18 ) [*]( 4 concilio Px 9 nelud 0 13 proicit PQrJ 14 execet Pml 15 exsurgent v 16 concilio Pv 18 in om. 0 27 qui scripsi quae codd. v, cf. Cresc. IIII 61, 74 28 latine scriptum est PQ 29 macarios 0 macharios PQ aner codd. qui] cui 0 )
Petilianus dixit: Nostri autem baptismatis laudes idem psalmographus decantauit: dominus pascit me et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocauit. super aquam refectionis educauit me:, animam meam conuertit. deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum. nam et si ambulauero in medio umbrae mortis — si me, inquit, persecutor occidat —, non timebo mala, quoniam tu mecum es, domine. uirga tua et baculus tuus ipsa consolata sunt me — inde uicit Goliam D(aaid) oleo chrismatis loricatus —. parasti in conspectu meo mensam aduersus eos qui tribulant me. impinguasti oleo caput meum, et calix tuus inebrians perquam optimus. et misericordia tua subsequetur me omnes dies uitae meae, ut inhabitem in domo domini in longitudinem dierum.
Augustinus respondit: Iste psalmus de his loquitur, qui bene suscipiunt baptismum et sancto sancte utuntur. non enim uerba ista etiam ad Simonem magum pertinent, qui tamen eundem sanctum baptismum accepit; et quia eo sancte uti noluit, non ideo illum inquinauit aut repetendum talibus docuit. sed quia Goliae commemorationem fecisti, attende illum de ipso Golia psalmum et uide, quia in cantico nouo deuictus est — ibi enim dicitur: deus, canticum nouum cantabo tibi, in psalterio decem chordarum psallam tibet uide, utrum ad hoc canticum pertineat qui orbi terrarum non communicat. alibi enim dicitur: cantate domino canticum nouum, cantate domino omnis terra. omnis ergo terra, in cuius unitate non estis, cantat canticum nouum, [*]( 1 cf. Gal. 6, 4 4 Pa. 22 25 Ps. 143, 9 28 Pa. 95, 1 ) [*]( 4 psalmografos 0 6 anima Oml 9 persequutor Q 10 domine om. P 11 me conaolata sunt PQ 12 golia Oml Dauid oleo scripsi dolio Oml oleo Om2PQv loricatus scripsi loricatas Oml loricata OmSPQv 20 symonem codd. 21 qui 0 24 depictus v 26 cordarum Q 28 non om. 0 ) [*]( 6* )
Petilianus dixit: Ac ne uos sanctos esse dicatis, primum id assero, quia qui non fuerit innocens non habet sanctitatem,
Augustinus respondit: Ostende nobis tribunal ubi sedisti, ut ante te staret orbis terrarum, et quibus oculis non dico conscientias omnium, sed uel actus inspexisti et discussisti, ut eum perdidisse innocentiam iudicares. ille qui raptus est usque in tertium caelum dicit: sed neque ego me ipsum diiudico, et tu de uniuersa terra qua hereditas Christi dilatatur audes ferre sententiam? deinde si satis absolutum tibi uidetur quod dixisti: qui non fuerit innocens non habet sanctitatem, quaero, si non habebat Saul sacramenti sanctitatem, quid in eo Dauid uenerabatur, si autem habebat innocentiam, quare innocentem persequebatur. nam eum propter sacrosanctam unctionem et honorauit uiuum et uindicauit occisum, et quia [*]( 2 cf. I Cor. 11, 29 11 Ps. 22, 7 24 cf. II Cor. 12, 2 25 I Cor. 4, 3 ) [*]( 1 suspirant] suscipiunt v 4 cercicelionea Oml 11 baptisma 14 baptimus 0 16 amiserant Pml 18 ac] at Pv )
Petilianus dixit: Nam si legem perfidi nostis, sine iniuria ipsius legis hoc dixerim: hanc et diabolus nouit. namque domino deo in causa lob iusti quasi iustus ita de lege respondit, sicut scriptum est: dixit dominus diabolo: respexisti in puerum meum lob, quia non est similis illi in terra, homo sine malitia, uerus dei cultor, abstinens se ab omni malo, perseuerans in simplicitate: tu autem petisti ut omnem rem illius perderes sine causa. et respondit diabolus et dixit domino: corium pro corio, et omne quodcumque habuerit homo pro anima sua dabit. ecce legaliter loquitur qui nititur contra legem. et iterum dominum Christum sermonibus suis sic ausus est adtemptare, sicut scriptum est: assumpsit diabolus Iesum in sanctam ciuitatem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit ei: mitte te deorsum; scriptum est enim quia angelis suis mandauit de te, ut manibus tollant te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. ait Iesus: iterum scriptum est: non temptabis dominum deum tuum. nostis, inquam, sicut diabolus legem, qui in suis conatibus uincitur et in actibus erubescit.
Augustinus respondit: Possem quidem quaerere abs te, in qua lege scripta sint uerba quae diabolus dixit, cum sanctum uirum Iob apud deum criminaretur, si hoc mihi esset propositum demonstrare, legem, quam dicis diabolum nosse, te ipsum non nosse; sed quia non inde inter nos quaestio est, [*]( 9 Hiob 2, 3-4 18 Matth. 4, 5-7 ) [*]( 1 prescidit Pml 16 nititur] nitur Q 18 attentare PQv 23 ait Iesus om. 0 sed iterum 0 )