Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Petilianus dixit: Sed ut uestra singula destruamus, si sacerdotes uos dicitis, sic a domino deo dictum est per prophetam: ultio domini super falsos sacerdotes,

Augustinus respondit: Quaere potius quid uerum dicas, non unde maledicas, et quid doceas, non quid obicias.

Petilianus dixit: Si cathedram uobis miseri uindicatis, ut superius diximus, habetis illam profecto quam [*]( 15 p. 29, 14 26 ? 29 cap. 9, 21. 18, 40 init. ) [*]( 1 sicj ai Oml 6 uos] 00si 008 Q uos e v 10 dicant Chnl dlcant EratmLouan. (ducere martyrium dictum est ut d. pompam, chorum et mn,) 11 repulit v 12 facienda christo Qml 17 autem] enim PQ 20 enim om. PQ 25 uos] add. esae Qml 28 non quid] nunquid Pml 30 illam om. P )

88
Dauid propheta psalmographus pestilentiae cathedram pronuntiauit. nobis enim iuste relicta est, quia eam sancti sedere non possunt.

Augustinus respondit: Et haec non uides non aliqua esse documenta, sed uana conuicia. hoc enim est illud quod paulo ante dixi: uerba legis dicitis, sed in quos dicatis non attenditis, sicut diabolus uerba legis dicebat, sed cui diceret non agnoscebat. ille caput nostrum sursum ascensurum deorsum uolebat deicere, uos autem corpus eiusdem capitis, quod per totam terram diffusum est, ad exiguam partem uultis redigere. certe ipse paulo ante dixisti nos legem nosse et legaliter loqui, sed in actibus erubescere. dicis quidem ista nihil probans; sed etsi de aliquibus probares, de his ceteris non praescriberes. uerumtamen si omnes per totum orbem tales essent quales uanissime criminaris, cathedra tibi quid fecit ecclesiae Romanae in qua Petrus sedit et in qua hodie Anastasius sedet, uel ecclesiae Hierosolymitanae in qua Iacobus sedit et in qua hodie Iohannes sedet, quibus nos in catholica unitate conectimur et a quibus uos nefario furore separastis? quare appellas cathedram pestilentiae cathedram apostolicam? si propter homines quos putas legem loqui et non facere, numquid dominus Iesus Christus propter Pharisaeos, de quibus ait: dicunt enim et non faciunt, cathedrae in qua sedebant ullam fecit iniuriam? nonne illam cathedram Moysi commendauit et illos seruato cathedrae honore redarguit? ait enim: cathedram Moysi sedent. quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. haec si cogitaretis, non propter homines quos infamatis blasphemaretis cathedram apostolicam cui non communicatis. sed quid (id) est aliud quam nescire quid dicere et tamen non posse nisi maledicere? [*]( 1 cf. Pa. 1, 1 6 cap. 49, 114 11 cf. cap. 49, 113 28 Matth. 23, 3 26 Matth. 28, 2-3 ) [*]( 9 quod 8. I. 0 10 terram totam Q diffum (sic) Q 17 ihero- Bolimitane Q 19 connectimur v 30 id addidi )

89