Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Petilianus dixit: Ac ne uos sanctos esse dicatis, primum id assero, quia qui non fuerit innocens non habet sanctitatem,

Augustinus respondit: Ostende nobis tribunal ubi sedisti, ut ante te staret orbis terrarum, et quibus oculis non dico conscientias omnium, sed uel actus inspexisti et discussisti, ut eum perdidisse innocentiam iudicares. ille qui raptus est usque in tertium caelum dicit: sed neque ego me ipsum diiudico, et tu de uniuersa terra qua hereditas Christi dilatatur audes ferre sententiam? deinde si satis absolutum tibi uidetur quod dixisti: qui non fuerit innocens non habet sanctitatem, quaero, si non habebat Saul sacramenti sanctitatem, quid in eo Dauid uenerabatur, si autem habebat innocentiam, quare innocentem persequebatur. nam eum propter sacrosanctam unctionem et honorauit uiuum et uindicauit occisum, et quia [*]( 2 cf. I Cor. 11, 29 11 Ps. 22, 7 24 cf. II Cor. 12, 2 25 I Cor. 4, 3 ) [*]( 1 suspirant] suscipiunt v 4 cercicelionea Oml 11 baptisma 14 baptimus 0 16 amiserant Pml 18 ac] at Pv )

86
uel panniculum ex eius ueste praecidit, percusso corde trepidauit. ecce Saul non habebat innocentiam et tamen habebat sanctitatem non uitae suae — nam hoc sine innocentia nemo potest —, sed sacramenti dei quod et in malis hominibus sanctum est.

Petilianus dixit: Nam si legem perfidi nostis, sine iniuria ipsius legis hoc dixerim: hanc et diabolus nouit. namque domino deo in causa lob iusti quasi iustus ita de lege respondit, sicut scriptum est: dixit dominus diabolo: respexisti in puerum meum lob, quia non est similis illi in terra, homo sine malitia, uerus dei cultor, abstinens se ab omni malo, perseuerans in simplicitate: tu autem petisti ut omnem rem illius perderes sine causa. et respondit diabolus et dixit domino: corium pro corio, et omne quodcumque habuerit homo pro anima sua dabit. ecce legaliter loquitur qui nititur contra legem. et iterum dominum Christum sermonibus suis sic ausus est adtemptare, sicut scriptum est: assumpsit diabolus Iesum in sanctam ciuitatem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit ei: mitte te deorsum; scriptum est enim quia angelis suis mandauit de te, ut manibus tollant te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. ait Iesus: iterum scriptum est: non temptabis dominum deum tuum. nostis, inquam, sicut diabolus legem, qui in suis conatibus uincitur et in actibus erubescit.

Augustinus respondit: Possem quidem quaerere abs te, in qua lege scripta sint uerba quae diabolus dixit, cum sanctum uirum Iob apud deum criminaretur, si hoc mihi esset propositum demonstrare, legem, quam dicis diabolum nosse, te ipsum non nosse; sed quia non inde inter nos quaestio est, [*]( 9 Hiob 2, 3-4 18 Matth. 4, 5-7 ) [*]( 1 prescidit Pml 16 nititur] nitur Q 18 attentare PQv 23 ait Iesus om. 0 sed iterum 0 )

87
hoc praetermitto. sic autem conatus es ostendere diabolum legis peritum, quasi nos dicamus omnes qui uerba legis nouerunt iustos esse. quid ergo te adiuuet quod de diabolo commemorare uoluisti, non uideo, nisi forte ut nobis ueniret in mentem, quomodo ipsum diabolum uos imitemini. sicut enim ille contra latorem legis proferebat uerba legis, sic et uos uerbis legis accusatis homines quos ignoratis, ut dei promissis quae in ipsa lege conscripta sunt resistatis. deinde uellem mihi diceres, confessores illi uestri quando se ipsos praecipitant, cui ducunt martyrium, utrum Christo qui talia suggerentem diabolum reppulit, an potius ipsi diabolo qui talia Christo facienda suggessit. duae sunt maxime uiles atque usitatae mortes eorum qui se ipsos interimunt, laqueus et praecipitium. tu certe dixisti in primis partibus huius epistulae: laqueo traditor periit, laqueum talibus dereliquit. hoc ad nos omnino non pertinet; neque enim ueneramur nomine martyrum eos qui sibi collum ligauerunt. quanto autem nos probabilius in uos dicimus: \'magister traditoris diabolus praecipitium Christo suadere uoluit et repulsus est\'! quid ergo dicendi sunt quibus hoc suasit et auditus est? quid enim nisi inimici Christi, amici autem diaboli, discipuli seductoris, condiscipuli traditoris? spontaneas enim mortes ab uno magistro utrique didicerunt, ille laqueum, isti praecipitium.